Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriæ novæ ; nec non Spirituum, oleorum, florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio, facilimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus & mineralibus, conficiendorum & quidem mag

발행: 1651년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

IN APPEND. P A R T. V. 27gmenta. Quod veniens ad aures nostras fecit me poenitere scriptorum meorum , quia varias molestias mihi multorumque creaveram contradictio nes: confortatus vero iterum considerans hunc

esse morem mundi hujus perversi & ignari, carpere soliti honestos, eorumque scientiam. Multi rem incredibilem judicarunt ob carentiam quadrigarum alatarum , equis non indigentium , se

mutuo in incredulitate confirmantes , caecorum

more sese mutuo,manibus ducentes & impossibilitatem concludentes. Sed quaeso quare judicas judicium adeo perversum; si enim unius alicujus secreti esses prae aliis particeps , non ita temere judicaturus esses, sed potius incognita non coirtemnenda judicaturus. Zoilorum enim mos proprium quaerere honorem , aliorum placita despicientium , qui si non essent rudes 3c inertes, parasitos agere non opus haberent & sycophantas aularum appendices versipelles, vastos. Omnia sua negotia Versute versantes, quorum vices non dolendi discere & carbones tractare erubescentIum. Sed ad propositum veritatis demonstrandae gratia: Mustum recens ante sui fermentationem decoctum & inspissatum nihil perdit virium, praeterquam humiditatem insipidam, teste experientia; cum tamen facta fermentatione calorem 1entiens privetur spiritu ardente, parte nimirum , praeriantiore, relictis partibus insipidis & inutilibus, viti videre licet in destillatione vini. Sequitur igitur

mustum recens sive recenter expressum, ante fermentationem sui, decoquendum esse ad meliis

462쪽

consistentiam , sed non in alieno via taediosa musto ingratum saporem conciliante , sed in vase aliquo peculiari secreto. Humiditate evaporata remanet pars 8. vel ΙO. specie sua mel referens , in qua tota omnisque delitescit virtus. Qui succus in spissatus & in angustiam redactus dolio inclusus transportari potest facilius in loca alia, quam par tes illae IO. non inspissatae, quarum vectio sive trans pq rtatio non modo est longe carior,sed etiam

sepissime suspecta falsificationis sive sophisticationis gratia ab aurigis faciendae , vino aquam admiscentibuS. Succus ille in spissatus aliunde transportatus convertitur in vinum, si disibi vitur in sussciente quantitate aquae, quanta nimirum ipsi decessit in decoctione sive inspissatione , vel in minori quantitate , si fortius meliusque desideras vinum ; &dissolutum in doliis reponitur ad fermentandum. Nec solum unius speciei, scd diversarum vina confici possunt e musto inspissato, pro diversa ni mirum aquae admiscendae quantitate, & quidem non sine magno lucro , ita ut non opus habeamuStransportatione vinorum peregrinorum dulcium e Gallia , Hispania & Italia, taediosa & sumptuosa. N p. Mustum non est inspisi indum in aheno propter ingratitudinem odoris & saporis,quam in de contrahit, vel adustionem. Caeterum requiri tur etiam peculiaris aliqua praecipitatio, cujus beneficio separatur savedo & sapor in musti decoctione attractius clarificationis gratia : sine quibus secretis duobus,secreta nimirum decoctione, &

463쪽

IN AP P E N D. P A R T. V. 29 ne, dc praecipitatione sive clarificatione sermenta tionis tempore bonum vinum feri nequit. Qui igitur noverit illa, intra paucos annos magΣ divitias comparare sibi poterit confectione vino rum diversorum generum , ignarus vero abstineat ab hoc vinificio. Poteris ante periculum facere in alieno minoris probae mustum inspissando, & re- ipsa experiere, nihil vinum decedere musto, reli isto inspissato in fundo vasis atque huic admiscere denuo sufficientem aquae quantitatem disblutionis gratia, & recipies mustum primi musti dulcedine praeditum , excepto sapore attracto ex alie

no , quae dissolutio facta fermentatione dat quidem vinum sed ingratum savedinis causa & saporis ex alieno contracti. Sed si moveris praedicta illa duo secreta, sine dubio conficies e musto in- spissato vina praestantis ima. P A R A G. XIV.

Praeparatio facitima aeris Om is e capro vetere, cu

jus librae 'ratium non excedit 6. 'uferos.

FI Oc sane est optimum secretum quo Via qua dam facilinia non taediosa nec sumptuosa aes viride conficitur in magna copia, pictoribus & coloratoribus utilissimum , quo quis honeste fami- miliam propriam alere valet. P A R A G. XV. 1 osti atto nova 2 inagdua acet; in copia maximi cujus

464쪽

ANNOTATIONE Icujus duae amphorae non excedunt pretium Imperialis misi, cum quo multa prastari posuηt, cumprimis a tem cui altisatio aeris et iridis, cuius lib. I. non excedit pretium Imperialis dimidii

Hie destillandi modus prorsis fuit incognitus

hactenus, ac proin dignus, quod ejus hic fiat men tio , quia nemo carere potest aceto destillato in operationibus Chymicis,propterea quia ipsius beneficio purgantur & clarificantur colores ita ut majore pretio venum eant, qua ratione quis honeste familiam alere potest. Quod alias fieri nequit in destillatione aceti in vasis vitreis taedios adcsumptuosa. P A R A G. XVI. Desistatio Spiritus urinae fortissimi facilima, celerriama, non sumptuo a nec taediosa, ubι 2O. vel . librae conjici ptisuntpro Imperiali, cujus beneficio multaprae flantur in Medicina, Alchymia ct mechanicis, cumr

mis vero ejus cum ipso e cupro con scitur vitriolum elegantissimum caeruleum, praestant imum in Medicina es Alchymia: cum φιo argentum adeo redditur 'sile, itatit ejus beneficio vasa vitrea utpotepocula ,patinae, d cpaliaque o tam interne p. am externe argento obduci que' ant : ita ut argentea appareant.

IN tractatu 2. Furn. Phil. mentionem feci copio sani de destillatione hu)us spiritus, ejusque dedi modos varios; sed hujus modi, de quo hic agitur, feci mentionem nullam; quia haec destillatio nul

465쪽

ΙN Ap p A N D. P A R T. V. 3 Iam habet affinitatem cum omnibus aliis peragenidis per instrumenta, terrea, Vitrea & metallica,

sed solummodo per lignea absque ullo igne; ita

ut IoO. librae non unam expostulent lib. carbo-l num: ubi non solum ro. 3O. sed etiam Io o. librael pro uno Imperiali confici possunt: quae revera destillatio artificiosa. Nu. Eadem fere ratione peri agitur destillatio aceti. Qiuod autem dixerim in

appendice de a o. vel 3 o. libris conficiendis pro uno imperiali, feci propterea quia verissimilius, quam si dixissem 1 oo. Et quia ignaris pretium illud et o . vel 3o. librarum verisimile non videtur, palam dico nunc pretium IoO. libr. non excedere

Imperialem unum; capiat igitur qvi velit, mihi si quidem perinde, sive credas, sive non, quia indu bitantur verum. Etsi praestantissimus hic spiritus in variis operationibusChymicis propter medicos tamen proprie usus ipsum saltem communicare volui: Si enim in maxima copia facile, sine sumptibus & laboribus paratur liberaliter etiam usur pari potest in Medicina, cumprimis vero in balneis humidis & siccis, quorum beneficio multi gravissimi, aliasque incurabiles , morbi sepe curantur feliciter. Hic cnim spiritus mirabilia & incredibilia praestat; ita ut ipsum sequantur honores & opes. Hinc igitur apparet, hunc non contemnendum paragraphum , pro more Zoilorum.

Potuissem plura addere de viribus & virtutibus ejus, sed tempus nunc non patitur.

466쪽

DUintius iritus salis faci a non sumptuosa, lius lib. , 6. kuferorim pretio venalis e se potest, uti lAbs i in Medicina, Alchymia aliis , artibus mechanicis, lcum primis veropraestant init adsequentlaperpetranda.

IN Prima Parte fornacum nostrarum philosophi a carum dedi modum facilimum spiritum salis diastillandi in copia : Sed hic paragraphus agit de alia aliqua peculiari destillatione, quam divulgare nolui ; Spiritu vero salis necessario requisito ad Varias egregia operationes vulgo incognitas)operae pretiuia judicavi ejus depraedicare laudes. Apponam igitur saltem nunc temporis aliquot ejus usus Chymicos brevitati studens, reservans reliquos in alium locum aliudve tempus. P A R A G. XVIII.

Separatio aura ab argento illaesis ornamentis item Solutio 2 separatio aura argentum cuprum continentis, aurique 'raecipitatio ex aqua, illasa aqua, ita ut ad eo sedem usi s venire iterum po sit .' qua de causa haec omnium

separationum via humida perficiendarum , praestant f ina, aurum redigens adsiupremumgradum. On latet Chymicos auri separatio ab argento dCaurato per aq. reg. nec non auri solutio &separatio continentis cuprum &argentum: Sed ra ro exercetur ob sequentes rationes, quia nimi-xum auri illa separatio ab argento deaurat argen

467쪽

IN APPzND. PAR T. V. argento nimirum auro non obductio crasso modo) non resarcit sumptus expensos, propter sum plus &labores requisitos adaq. regiae conisectionem : Spiritus vero salis hia ratione confectus caret sumptibus. Secundo etsi aurum dissolvitur in aq. reg. difficulter tamen iterum separatur : nonnulli aurum solutum in A. R. praecipitarunt illud

cum lixivio salis tartari, praecipitatum e dulcorarunt, dc cum borrace reduxerunt, & quia haec calx ignis calorem sentiens accenditur cum maximo tonitru , miscuerunt ipsam cum sulphure communi, mixtaque calcinarunt tonationis accensionis auferendae grati antequam nimirum Illam cum borrace reduXerunt. FQui labor maximam requirit diligentiam , m- gentes labores , & sumptus non exiguos, si nolis auri aliquam facere jacturam , quare non optimus modus. Alij destillationis beneficio aq. regis ab auro soluto separavere, sed praeter labores &foetores , nec- non vitrorum periculum expertIauri jacturam quam perpessi ab aq reg. mare

nec hic separationis modus pro bono haben s. Nonnulli aurum solutum praecipitarunt ex aq. rex. cum solutione vitrioli & aluminis in pulverem nigrum , quem in fusione mixtum reperere cum ferro & cupro , attractis e Virriolo : quare hic quoque inutilis separationis modus.stra vero separatione talia non habentur oblia

cula , auro enim soluto in salis spiritu statim adjicitur res aliqua praecipitans, solutioque in a

lieno es preo ubi nullum periculum fractionis

468쪽

; ANNOTATIONES vasoriam ) cqllocatur super ignem, coctionis gra tia quod dum sit separat tur aurum & praecipitatur elegantissimum ; relicto cupro in spiritu salis, quem ab auro edulcorando, postea exsiccandoic fundendo decantare oportet de ad usus suos

reservare. Qua ratione omnia facile absque jactura; si neque sumptibus peraguntur. Quae O qium sane separationum humidarum praestantissima& utilis lima auri cuprum continentis & argentum. De quare plus in Parte Quarta fornacum. PARAG. XIX.

Separatio auri ex argilla, arena, silicibus aliisque Mineris, flammeum spongiosum dc leve, quod alias separari nequis neque lotionis beneficio, nec cum Mercurio, nec

si sonis ope; via nimirum quadam facili elixationis, nonsne magno lucro. O c. Hic paragraphus agit de aliquo labore peragendo sum salis spiritu; quo quis ubivis terra Ium, ubi montes, saxa sive lapides, arena & argilla , facili negotio victum & amictum acquirere potest honestum & quidem abundanter. Ubi vis

enim terrarum argilla reperitur, arena & silices,

auro quodam subtili praedita , invisibili nimirum

in argilla S arena, conspicuo vero interdum in si ii fibus & saxis quando franguntur , quae si nimi dura, Op Orici illa probe candefacta in aq frigida exstinguere, ut fatiscant, & in pulverem abeant Contrita; qua ratione aurum in ijs manifestatur magis. Reperiuntur quandoque montes lutegii

referti ejusmodi lapidibus auro tali spirituali sive subtili praeditis, adeo nimirum subtili dc levi, ra-

469쪽

INAΡPEND. PAR T. V. 3sroque ut sumptus fustionis resarcire nequeat. HaCautem ratione facile Aicitur cum salis spiritu, ita ut quis privatim honeste & abundanter acquirere postit, quae pertinent ad vitae sustentatio nem. Oportet autem horum lapidum habere cognitionem , quorum omnium facili me cognoscuntur silices, quibus candefactis, in aqua extinctis & fractis , si aurum in ijs, apparet illud ubique in omnibus & singulis particulis colore splendente flavo δc rubro ; qui si conteritur in

pulverem, rubro apparet ille colore, quo non fuerunt praediti silices antequam in igne candefiebant. Continent autem ejusmodi lapides etiam ferrum, quod tamen huic negotio nullum infert damnum , quia solum aurum praecipitatur e salis spiritu, relicto ferro in aqua. Est labor hic egre

gius 3c facilis, quem etiam in magna materiae quantitate exercere licet cum maximo lucro , ita ut hac ratione aliquot mille hominum victum δίamictum suum acquirere possint absque ulla aliqua jactura proximi. Consistit autem hoc secretum in duobus; in copiosa nimirum facilinia que spiritus salis praeparatione , debitaque praecipitatione. P A R A G. XX.

Nova ct inaudita proba mineralium s Irestrium se

contumacium, omnium nimirum se si ulorum, qua illorum tenor reperitur, id quod alii via illa vulgari fieri nequit: Enque hoc cumprimis secretum pro ijs locis, ubi

sunt abundantes minera. Saepe enim reperitar auri minec a ra per

470쪽

ANNOTATIONES rapertinax, qua si examinata nihil dat, inculta relinquitur oc. Nonnunquam etiam reperiuntur alia, ubi non reperiuntur metallorum minera, Pariorum generum, laicum album ct rubrum O c. qua vulgari ratione pro bata, parum vel nihil dant, auro tamen saepe ct argento abundantia occultis in ipsis, qua cum lucro ratioηe alia

separari possunt.

Haec proba longe aliter se habet quam vulgaris illa tegularum nimirum & cupellarum, cumprimis destinata sylvestribus illis δc pertinacibus mine ratibus, plumbo non miscibilibus; quae sit plumbo

Iron miscentur, quomodo tenore illorum scire licet. Est igitur hoc secretum utilissimu & praestan-stissimum pro ijs cumprimis qui fortunam suam quaerunt in montibus, in torra, mineris δc lapidibus. Hac enim ratione tenor illoru etsi admodum sit exiguus, facile est reperibilis, quo cognito, scire quoque licet utrum cum lucro vel damno talia tractari possint utpote argilla, arena, lapides, saxa &c. Consistit autem hoc secretum potissimum in conjunctione Saturni: impossibile enim

in Venire tenorem mineralium aliorumque fossilium, si misceri nequeunt cum Saturno, quorum multa auro cepe abundantia, quia nullam cum plumbo habent assinitatem, inculta relinquuntur ceu lapides inutiles. Quae si beneficio medii uniuntur cum plumbo recte, non minus dant ren rem, quam mineralia illa naitiora , non absque

fructu : quare hoc Secretum pro fundamen eo alchriuiae habendum.

SEARCH

MENU NAVIGATION