Tentamen medicum inaugurale, de diarrhoea : quod annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultat

발행: 1786년

분량: 44페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

cum, aut ad tractum coli, leviter torquent. Lumborum dolores et gravitas infestant. Flatus deorsum emittuntur.

His vel vigentibus, vel praegressis, ingens ad alvum deponendum oboritur propensio; nisus, ad istam finem, consequitur, et multae faeces liquidae excernuntur. Aliquid exinde levaminis aegroto plerumque accedit, sed languidus, et frigoris impatiens, restat; brevi etiam renovatur desidendi cupiditas, et alvus iterum iterumque dejicitur. Per aliquot dies, vel etiam hebdomadas, haec signa interdum ita sese ferunt ; perstante autem morbo. aliis diris symptomatis stipata, aegrum vel lenta tabe depascunt, vel immani vi celeriter

subruunt '. Dejectionibus numerosis et acribus, intestina naturali muco, quo sunt illita, orbantur, irritantur, inflammantur. Haemorrhois, tenes mu8, et

intestini recti prolapsus, sequuntur. Appetitus cibi prosternitur, vel si permanserit, ingesta male concocta sunt fomiti profluvio. Sitis aucta,

urina

Vid. Willis. Pharm. Rat. sedi iii. de dysenteria incruenta, ut et Morgagni de se l. et caus. Mori, epit L XXXI. cas suum. Car. Piso de colluv. seros . Auct. Praei. passim.

12쪽

urina parca, lingua et cutis arida, hoc morbi stadium saepe concomitantur. . Pulsus sunt parvi, debiles, frequentes, saepe intermittentes, oculi sunt tristes, ora pallida, corpu8 tabidum, et animus demissus. Dolores capitis, Vertigo, et aurium tinnitus, Valde Urgent. Spiritu8, eX quovis corporis motu, dissicile trahitur, cor palpitat, et sudoribus frigidis, frontem et pectus tegentibus, aeger in animi deliquia dilabitur. Placida quies lassis denegatur membris, et somnus fere omnino fugit oculos. Nunc Oedema, Vesperem Versus, pedeS et crura occupat, ac febris hectica jamjam incensa reliquias virium prorsus absumit. Tandem smgultus, aphthae, et dilirium affligunt; faeces inscio Habuntur ; artus frigescunt; atque nunc ad ultimam rerum lineam perductus, plerumque inter alvum deponendum absumitur '. Hac via, morbus hicce saepe cursum tenet; et, quamvis frequenter sit mitior, quamvis non raro videtur esse salutaris naturae conatus, quo Corpus a noXis multis et morbis liberat; est plerumque malum pertinata, et etiamsi saepius su- erit

13쪽

erit depulsus, iterum a levissimis neque semper detegendis causis redintegratur '. Materies excreta, pro morbi causa et aegri conditione, multum variat, ita ut atra, Viridis, albida, nunc bilem, nunc serum, nunc saniem, pus, aut chylum, maxime referat '. Fluit aliquando spumans mucosa lineamentis sanguineis tincta, imo quandoque excernitur sanguis sim cerus, et morbus dysenteriam aemulatur VerAm. Interdum excrementa, frustis alimentorum sunt mixta, interdum referunt adipem, interdum referunt gluten Aliis ramenta intestinorum tunicis similia, aliis vermes, aliis calculi, aliis

demum hydatides it cum faecibus dejectis, prodire

videbantur.

asque naturam.

14쪽

INTER hunc et dysenteriam, in exemplis quibusdam, diagnosis valde dissicilis. Dysenteria enim aliquando ut diarrhoea incipit, et dum signa pyreXiae leviora vel fere nulla adsunt, faeces alvi naturales, in primis morbi diebus, eXCernuntur. E contrario, est aliquando viderediarrhoeam principiis morborum febrilium adeste, et saepenumero sese proferre, omnibus fere signis. pyrexiae stipatam

Nec tormina graviora, nec natura dysenteriae Contagiosa, certius illam a diarrhoea omnibus in casibus secernunt. Tormina enim gravia, hanc etiam non insolito concomitantur, et quanquam concedatur diarrhoeam nunquam esse contagiosam, nemo ibit inficias, eam haud raro esse epi-demicam, et rebus ita se habentibus, non semper facile crit dicere, utrum a contagio, Vir im ab alia causa occulta morbus ortum duXerit. In horum morborum decursu, indicia minus incerta emersunt, quibus hi inter sese certius

15쪽

DE DI ARRH in A. ir

et clarius dignoscantur. In dysenteria, stercus naturale est retentum, excretioneS ParVae, mu-

cosae, cum scybalis, faetorem sibi proprium emittunt , et homines, essi uviis abhinc prodientibus, objecti, morbo huic simili corripiuntur. In diarrhoea, quod dejicitur, perraro scybalis

mixtum, rivo pleniore fluit, nec videtur esse contagiosum. In dysenteria, quotieS eXOneratur alvus, molestissimus esst quasi descensus ac depressao intestinorum, ac viscerum omnium 4 . Si haec, in diarrhoea, unquam in conspectum veniant, multo mitiora 'cernunt Ur. Diarrhoea biliosa, non nisi in gradu, a cholera disterre videtur; nam eadem plerumque causa ambos morbos gignit, eadem pene phae nomena in illorum decursu proveniunt, eadem que remedia utrique Occurrunt. In diagnosi, hic ut alibi stabilienda, non abs re erit, tempus anni, quo morbus primo sese prodit, aegri morbos Praegressos, aetatem, tem periem , et vitae genus animadvertere, Ut et remediorum essectus, si aliqua fuerint administrata.

CAUSAE

16쪽

CAUSAE REMOTAE.Juniores, faeminae, debiles et laxi saepius hoc ab morbo laborant. Ei praecipue dant proclivitatem, cutis capitisque morbi, sed ante omnes, plerique morborum canalis alimentarii, et viscerum adjacentium, ut enteritis, Colica, cholera, dysenteria, schirrus, inflammatio, eorumque sequelae, in glandulis mesentericis, hepate, liene, renibus,

utero, et Vesi Cn.

Omnia in corpus recepta, aut intus genita, quae facultatem intestina stimulandi tenent, vel, quae in iis humorum quantitatem augent, hujus fundamenta jacent. dabir, li, tacet i

Hujus generis sunt, I. Alimenta.

III. Animalia. IV. Corpora duriora. V. EXcretiones.

, tr

17쪽

Ι. Massa alimentaria, quamvis eX materia mitiori conflata, motum vermicularem, qUa Pollent ventriculus et intestina, ciere queat; mus culi enim omnes, viribus distentionis obediunt, iisque in contractiones validissimas saepissime tra

huntur.

Sanitate vigente, dum cibi et potus tantum sumitur, quantum ad vires solummodo reficiendas et sitim restinguendam valeat, nil est incommodi exinde; sed e contrario, hominibus ita vitam tolerantibus, nova hilaritas, novaeque vires, ad omnia vitae munera obeunda, proveniunt. Motus peristallicus rite absolvitur, et potestates nocivas, si quae cibo vel potui fuerint, subigit, et tempore idoneo e corpore Omnino extrudit. Si aliquando autem, ex consuetudine praVa, sive conditione corporis morbida, homines, plus justo cibi potusve ingurgitaverint, Ventriculus distentus et supra modum gravatus, in ContraC-tiones validissimas conjicitur, materias male subactas intestinis tradit, quae si inites motus spasticos concipiunt, et diarrhoeam faciunt. Alimenta, etiamsi in quantitate mediocri sumpta, quandoque, ex materiis quibusdam confici untur, quae fac saltatem, intestina ad motus va- lidiores

18쪽

lidiores excitandi, tenent. Ab 'experimentis certiores sumus facti, cibum potumque aliquid salinae indolis veluti sacchari) in suo sinu tenentem, ea facultate esse praeditum, et saepe saepius diarrhoeam inducere. Victus quoque, eX rebus liquidis et lubricis, ut et pocula liberiora, etiamsi mitia et blanda, neque motum peris- tallicum, neque excretiones intestinorum augerent, facile, per istam canalem transire, et dejectiones solito frequentiores facere possint. Saepenumero etiam, in ventriculo et tubo intestinati, mutationes subeunt alimenta, quibus, aut per se, aut cum bile. aliisque ventriculi et intestinorum succis mixta, ad motum peristat ti- cum ciendum, aptiora eveniunt. Ita victus, ad fermentationem acidam vel putridam proclivis, videtur fieri hujus morbi causa. Exempla prioris, est invenire, in fructibus multis et herbis; posterioris in oleis, praesertim animalibus, pro cibo liberius usis. Ut illa hoc modo, fluxus alvi fons et origo fiant, ex signis dyspepsiae praeeuntibus, ex Odore acido, et colore viridi dejectionum, et eX remediis, felicius, in isto rerum eventu, adhibitis, medicis nunc melius innotescunt. Ut haec, in colluviem putridam dilabantur, et ita diarrhoeam gignant, certiores fumus

19쪽

facti, putridis eructatis et dejectis, ut et effectibus, quos edunt acida aliaque antis eptica, ad diarrho eam cohibendam epota. Num motum peristallicum augendo, solum agunt 8 Nonne quoque, majorem proVentum bilis aliorumque humorum provocent 8 In di-arrhoea, a putridis effluviis orta, multum bilis flavae foetidaeque egeritur, et cholera, interdum oriri, et non insolito ab ingestis ad putredinem proclivibus renovari et augeri, dicitur. Num

vires et actionem vasorum resorbentium, ad interiora intestinorum, minuunt i Vires concoc- trices certe minuunt, Vel omnino superant, et ex hoc fonte forsitan omnes essectus ab his dimanantes, originem ducere queant..i An Unquam alimenta inconcocta, per glandulas mesentericas transeuntia, has ita stimulant, ut schirrum et inflammationem in iis gignant 'Fiantne hoc modo fluoris alvi causae remotae tRem ita esse videtur. Tenelli enim, qui male concoquunt, et qui vitam viscido et crassiore cibo tolerant, frequentius tabe me senterica, cui coeliaca est saepe comiti, Corripiuntur. II. Remedia omnia Cathartica et venena multa alvum cient. Illa dosi nimis larga adhibita, et haec vel quantitate minima infeliciter sumpta, saepe

20쪽

DE DI ARRH EA.

saepe catharsin pleniorem, nimisque diuturnam, essiciunt. Primarum Viarum vires multum imminuunt, eoque mobiliora reddunt. Quaedam horum, inflammationem et ulcera in locis, quibus sunt admota, gignunt, omnia, fluxum hu- morum copiosiorem, in tubum alimentarium eliciunt, hujusque motum vermicularem intendunt. II. Animalia, inter hujus morbi causas sunt recensenda. Infantum et juvenum diarrhoea, a vermibus in tubo intestinati hospitantibus, principium saepius trahit. Si contemplemur facultates, quibus haec animantia gaudent, et ossicia quibus funguntur, non mirabile erit hoc ita ea

venire.

Adhuc vivi, victumque quaerentes, sursum et deorsum repunt, hoc deficiente aut corporibus noxiis illos irritantibus, viscera ipsa rodunt. Muei viscidi putridi multum generant, eoque suxui copiam suppeditant, ac intestina in motum validiorem trahunt. Mortui etiam, et in colluviem putridam ruentes, modo alius saburrae simili huic ortum conciliant. IV. Corpora duriora, in tractu alimentarios Ormata, praeter alia symptomata graviora, di-arrhoea aliquando stipantur, ut nuperrime in aulis

' si

SEARCH

MENU NAVIGATION