Tentamen medicum inaugurale, de diarrhoea : quod annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultat

발행: 1786년

분량: 44페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

fructus maturi aciduli cum summo benesilaio fuere adhibiti M.

6 Diarrhoea, cui vermes sunt occasioni, non nisi post horum animantium expulssionent amoveri queat; et remedia anthelmintica, ad hunc sinem utilia, sunt in usum vocanda. Μulta sub hoc nomine sunt decantata a vegetabilibus et fossilibus desumpta, qualia sunt semen sanionicum, tanacetum, absynthium, ruta, colocynthis,nicotiana. spigelia Marylandica, cortex Geohoeae Jamaicensis, praeparata eX ferro, CUPro, mercUrio, stanno, aqua calcis et HarroWgatensis, Ac.&c. Ex his et aliis id genus, delectus fiat pro aegri conditione et vermium specie quae illi infestat, e. g. Ad ascarides necandaS, R- qua calcis et Harrowgatensis, infusum coloquin-tidae aut nidotianae, sub forma clysteris, sunt adhibita. Adversus lumbricos pulvis seminissantonici, aut spigeliae Marylatidicae, aut stanni, dantur forma boli. Contra taeniam, infusum

aut decoctum corticis Geohoeae administratur. His expulsias, et curatione morborum aliorum, fluxui ortum concedentium, omnino praetergressa, pervenitur ad indicationem

II. Quae

42쪽

II. inae erat morbi progressui obstare, et symptomata lenire ; haec absolvetur, 1. Anodynis. st AstringentibuS. 3. Sudorificis. i. Anodyna. In plerisque exemplis, auxilia quae causaS remotas amovent, vel earum actioni obstant, praestantistimum levamen hoc in morbo adferunt, et aliquando hunc omnino tollunt. In aliis autem bene multis, lethalis arundo haeret infiXa, et, quamvis fuerit revulsa, vulnus quod fecit curatione indiget. Remedia, quae dolores et irritabilitatem sopiunt, huic multoties adfuere. Hujus classis primum et certistimum est optum, quo, Vice omnium fere aliorum, medici hoc in malo utuntur, et quidem uti debent. Praesens solatium adhibet, et mobilitatem minuendo, spasmos et motu) intestinorum convulsi vos tollit. Somnum et requiem aegrotis conciliat, eoque vires reficit, et, consuetUdinem malam abrumpendo ac perspirationem augendo, non infrequenter morbum ad exitum felicem perducit. Saepe tamen, pro tempore tantum, aegriS a Uxilium adfert, saepe ventriculum debilitat, atque hoc modo ad morbum, cui remedio esse debuit, proclivitatem progignit. PIanc ob causam, et propter

43쪽

propter tenesmum saepe infestantem, summo cum beneficio in enematibus parvis emollientibus, dosi largiore adhibetur. Saepe quoque astringentibus et aromaticis jungitur, et tum remedium constituit, quod vel puro opto vel astringentibus multo esticacius invenitur '. a. Astringentia, prout intestina eorumque Vasa roborant, prout irritabilitatem et mobilitatem minuunt, ac prout acori et putredini obstant, hujus morbi progressui resistere, ejusque symptomata sublevare, possint. Ea quae optime votis respondent, sulit terra Ja-ponica, gummi Lino, lignum Campechense, gallae, corteX cascar illae, granatorum, quercu 8, si-maro ubae, alumen, aqua calcis, praeparata ferri et Zinci. 3. Sudorifica hunc abstulerunt morbum, ubi omnia alia remedia omnino spes medicorum fefellerunt. Eximius inter cutem et intestina consensus intercedit, et nulla fere conditio in unius excretionibus induci possit, qua eXcretiones alterius non magnopere assiciuntur. Hoc nimis .

bene in febre hectica observari potest, ubi sudo

res' Consedi. Japon. Pharm. Ed. et Jul. Sist. Pharm. Paup sunt exempla.

44쪽

o DE DI ARRHAE A.

res colliquativae diarrhoeam sistunt, et ab hac

vicissim sistuntur. Sudorifica, fluidorum deter-

minationem cutem versus augendo, horum in primas vias impetum, et cum eo, excretiones in illas minuunt, resorptionem per vasa lactea au- gent, et nociVa quaedam, per cutem natura ex- cernenda, promptius et essicacius expellunt. Ad hoc caput multa et varia remedia reseruntur, qualia sunt remedia diluentia, vomitoria, anodyna, stimulantia, &c. &c. Plura horum, ut in pulvere Doveri sudorifico simul juncta, tutum et certum remedium essiciunt, quod diluentibus adjutum, omnium aliorum vicem supplere po- terit. III. Morbo his vel aliis remediis depulso, obstandum est ejus reditui roborantibus remediis, bono victu et vestitu, evitando frigus, aliasque causas remota8, et, si res facile ferant, mellus erit mi tiuS coelum petere.

SEARCH

MENU NAVIGATION