장음표시 사용
31쪽
ergo methodi, secretionis auctae causas seorsum perpendimus, saepe plures earum conjunctas, ad eandem metam tendentes, nobis esst videre.
ANTIQUI medici, et multi etiam inter recentiores, crediderunt, hunc morbum fuisse progeniem levitatis intestinorum. Inspicientes cadavera eorum, qui illo veXante moriebantur, intestina ut cogitabant leviora quam in statu naturali, inveniebant; atque animos adhibentes' ad speciem rerum dejectarum, easque conspicientes, tenui, mucosa, et lubrica natura donatas, illico colligebant, eas sua tantum mobilitate ac gravitate, celerius ad inferiora fuisse lapsus, et ita originem alvi profluvio dedisse. Quumque alvum cibi durioris usu constipatam, et cibiliquidioris usu solutam viderent, haec avide arripiebant, ad theorias quas super hoc fundamentum struxisscnt fulciendas. Alii, hac opinione non omnino Contenti, laX-itatem potius intestinorum hujusce morbi causam
32쪽
sam esse voluerunt. AEgros paralysii affictos, et moribundos, post resolutum ani sphincterem, diarrhoea corripi videbant; et quamvis illa, nec aetatem, nec seXum, nec temperamentum. ali-
quem, omni tempore, salvum praestare viderent :juvenes, Deminas, et eos qui habitu molli ac
et diutinis morbis erant fracti, illam frequζntius adoriri observabant. In gonorrhoea mucosa, et catarrho chronico, et suore albo, eX- cretiones copiosas, cum Vasorum excernentium
laxitate junctas, si non ab illa ortas, cernebant, avidique simplicitatis, hanc pro causa diarrhoeae sola statuebant. Medici nunc hodie, argumenta parum respicientes, quibus horum utrique suis opinionibus verisimilitudinem conciliare conabantur, motum intestinorum peristallicum auctum, pro sola huiusce morbi causa posuerunt; sed motus peristat-ticus non solus alimenta et faeces ad inferiora sollicitat; motus quoque ct positura corporis, non parum ad istam sinem contribuunt; et cibiliquidi et excretiones intestinorum copiosae, saepe citius justo, sine aucto peristallico motu, ac sine ullo fere conamine, dejiciuntur. Equidem, si causa proxima id sit sine quo morbus fieri non possit, ala, i sorti
33쪽
possit, et quo existente, morbus semper sequitur; melius mihi videtur, molem materiei liquidae in tubo intestinali auctam, ejusque ad anum descensum celerem, pro causa hujus morbi proxima ponere. Motus perii alticus aliquando augeri possit et nulla diarrhoea conlequeretur ; nam, si eodem tempore actio vasorum lacteorum augeatur, humores qui aliter propulsi et fluxui occasioni fuissent, in sanguinem iterum revehuntur. Exercitatio certe omnis motum vermicularem intendit; tamen notum est, equitationem alvum aliquibus constipare. Porro, si obstructio quaevis intra tubum alimentarium haereret, quamvis motus vermicularis fuerit auctus, nullum alvi profluvium adesset. In schirro pylori, in colica callosa et calculosa, atque in hernia post data cathartica, symptomata nobis ostendunt motum intestinorum peristallicum quandoque augeri, et tamen nullam diarrhoeam sequi posse.
ΡROGNOSIS.CAUSIS morbi et decursu, ut et aegri conditione probe perspectis, medicus ad prognosta
34쪽
eruendam sese accingat. Si fluxus a viscerum abdominalium schirro, ulcere, carcinomate; si in phthisii, tabe mesenterica, et febre hectica, ortus fuerit; Vel, , si morbos diuturnos, qui jam fregerunt vires, sequatur; malum. Si in longum fuerit protractus, corpus eXtenuatur, appetitus cibi et concoctio labefactentur ; ac si senes et
mulieres uterum gerenteS exerceat, malum ite
rum. Sed quando, in istis corporis conditioni. bus, dejectiones sunt copiosae, faetidae, nigrae, si vel animi deliquium, vel singultus, vel aphthae lacessant, de aegro omnino actum est. E contrario, prognosis sit fausta, cum hae con- ditiones desunt, cum juvenes, qui succis luxuriantur et robore, ac cum infantes aliis malis liberos adoritur. Bonum praebet signum debita urinae eXcretio; quia hac via excerni posse talia, qualia ad intestina delata, iis irritamento forsitan fuissent, et quia sanguinem renes versus determinatum esse ostendit. Ob easdem causas, CO-piosa perspiratio, in exemplis quibusdam, curationem pollicetur.
35쪽
cinae ope, alvi fluorem sanat; contra autem, interdum et vires naturae medicatrices omnino
superat, et nullis est medicabilis herbis. In omni autem casu, ubi vires naturae deficiunt, boni est medici opem ferre, et saltem lenire mala quae summoveri nequeant. In curatione instituenda conandum est, Ι. Causas remotas amovere Vel corrigere.' II. Morbi progressui obstare, et symptomata lenire. III. Rus reditui occurrere. I. Causas valde diversas invenimus, et prout causa varia, ita eam aut amovendi aut corrigendi methodus. Et in casibus diversis :I. Emetica.2. Cathartica.3. Diluentia et demulcentia.
36쪽
7. Quando alii morbi dant huic originem, ad. hibenda sunt remedia morbum primigenium sarinando idonea. 1. Emetica. Si morbus ab ingluvie, vel ab acri quovis in ventriculo haerente, vel si a frigore humores ad inferiora pellente, ortus fuerit ; nullum est auxilium praestantius, nullum tutius, nullum promptius, quam sunt remedia hujus generis. Non tantum Ventriculum exinaniunt, sanguinis motum per totum corpus libe- rum efficiunt, congestiones abnormes tollunt, exhalationem per cutem interruptam renovant, et forsitan motum peristallicum compescunt.
Ad haec omnia perficienda ipe acuantia max-
ime in usu est, et quidem fructus tam eximios l lii l
et salutares protulit, ut per longum tempus in tu usa veneratione, tanquam specificum, adversus alvi totai iis profluvia habebatur. Post vomitum plenum, ut iij iij parvis dosibus ad nauseam usque et lenem ca- itharsin administrata, praestantissimos essectus di- i ,
citur edidisse '. Ut facultatem astringentem si- mul cum vomitoriis et catharticis Virtutibus te- si ' . . ri l uiri S nens, pro omnibus aliis emeticis esse potest, eli re illittar illos primum est recensendum inter
37쪽
2. Purgantia. Multis olim fuit medicis solenne, alvi solutae curationena, a remediis catharticis inire; adhuc etiam haud pauci virtutibus rhei, non sine fructu confidunt '. Num autem illius effectus, qualitatibus catharticis potiusquam virtutibus ejus roborantibus, tribuerem US, nescio. Certe ut auχilium roborans, melius procathartico in diarrho ea quam remedia infirmantia adhiberi potest . Num resorptionem auget tCerte in sanguinem transit, urinam aliquando tingit et movet. Forsitan nausea quam facit, ad effectus ejus producendos, multis in exemplis valet. Huic aliqui is ecacuantiam addunt, et credunt, illud tum melius satisfacere votis. Sed caute his et aliis purgantibus utendum est, et non nisi profluvium acria ingesta, scybala, vel Vermes pro causa agnoscit, ullum fere opus estiis. Neque in isto rerum eventu semper sunt utilia j. Si originem ab erythemate, seu a fluidorum conditione morbida, traXerit, vel si his con-
ditionibus fuerit stipatum, usus eorum ex toto est repudiandus, et melius erit decurrere ad
' Clar. Hope Praeledi. Bot. Illius praxis fidem verbia tribuit.' Vid. Illustr. Culleni eximias cautel. Prim. iiii.
38쪽
3. Diluentia et demulcentia. Sub hoc titulo sunt recensenda omnes liquore8 tenues, mites, ut aqua pura et hordeata, decoctum avenaceum, serum lactis, juscula tenuia. Demulcentia stricatius dicta sunt gummi omnia, olea blanda, eorumque emulsiones, plantarum, quae aliquid mucilaginis continent, infusa aliaque praeparata, ut decoctum sarsae et althaeae, infusum lini ac tussi laginis, &c. Omnia haec, quacunque perveniunt, ad acrimoniam minuendam, et partes solidas defendendas a stimulo humorum praeter naturam acrium, sunt idonea '. Ex hujus morbi symptomatum et causarum conspectu, manifeste patebit, quod summo cum fructu remedia hujus generis, in plerisque ejus
exemplis, possint administrari; humores huic copiam sup editantes fere semper aliquid acritu- .dinis secura adferunt, et partes per quas transeunt non rarius male sese habent. Non omnes hujus generis remediorum virtutes in primis viis evolvuntur : Transeunt per vasa lactea, obstructiones in iis et visceribus omnibus reserant. Inla litatai latat litas
39쪽
In sanguineni delata, ibi acria obtundunt, in-viscant, hect icam ab ipsis ortam extinguunt, et eXcretiones per renes et cutem liberiores reddunt. Quamvis autem his multae magnaeque sunt virtutes, non carent vitiis. Copia nilnia sumpta, ventriculum debilitant gravantque. Ibi detenta, acorem induunt, et ita nova hujus mali causa fiunt, cui est occurrendum 4. Antacidis. Validissima et maxime horum commoda sunt sales aikalini, magnesia, et terrae calcariae, ac iis, vice omnium hujus classis remediorum, uti possumus. Primum et secundum, cum acido juncta, vim purgantem tenent ;exinde terrae calcariae, quae vim potius astringentem acido additae acquirunt, frequentius et felicius, ad cohibendam ab acido diarrhoeam, usurpantur. Cavere autem decet, ne eX Usi eorum uberiori globi intra intestina formentur; et infantibus quibus alvus astricta foret perniciei, saepe melius erit magnesiam quam terras calcarias porrigere, quum hi ab acido laborant. Dum signa putredinis suidis vel dejectionibus insunt, nunquam in usum venirent. Sed tum potius danda sunt remedias. Antis eptica. Haud necessarium est, ut omnia sub hoc nomine recensita hic loci enume-
40쪽
rare conarer; omnes herbae, fructus et fruges, ac cibi et potus b his parati, ut et acida omnia, iam vegetabilia quam fossilia, merito inter primaria habςntur. Eidem c0nsilio inserviunt diluentia et demulcentia, neque abs re erit, nunc roborantia, nunc stimulantia, nunc sedantia adhi
Acida fossilia, et praecipue vitriolicum, sunt lmaxime in usu. Sed si diarrhoea scorbutico lacessat, optima remedia sunt fructus acido-dul- lces, et boni cibi ex frugibus et herbis parati. In diarrhoea quoque, hediit a concomitata, hi in- lterdum perutiles fuere reperti. Semel mihi contigit videre, Egregium Hamilton Nos conati Regii Edinensis Medicum, puellae, hectica febre et diarrhoea pertinaci correptae, fraga, grossu- llas, a9rantia, aliaque similia concedentem ; et quamvis omnia alia remedia ab Illo Viro, aliis in lexemplis, summa prudentia summoque beneficio labhibita, parum profecissent; dum puella his frugibus vescebatur, et hectica et diar rhoea e- lvanescebant. Ab illustri Gregorio accepi, quod idem in sua praxi iterum iterumque evenisset; et forsitan saepius eveniret, si medici in talem prax- in saepius irent '. In diarrhoea biliosa quoque, fructui