Ars praesagiendi de exitu aegrotantium : praesertim in acutis

발행: 1795년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ους aexternis corporis partibus, de febribus , quae in in ternas pretecipue agunt , aliqua prQferamus.

A febribus praesagia

Um pauci, ni fallor, ex hominibus sint , qui aut sine febre aegrotent, aut sine febre suprema die , extremoque fato fungantur , ab ea etitam indicta vitae, & mortis petere, ut Opus nostrum de praesagiis ad umbilicum tandem deducatur , necessarium duco . Quid febris sit, sapientium iudicio , nullus adhuc inter Medicos fuit , qui vel clare intelle-Xerit , vel apposite declara vetiit; adeo abdita est ejus natura, adeoque diversae de ea Vulgatae opiniones, contentioneSque habitae sunt. Quando autem ea sit, nemo ullus Medicorum est , cui lateat ; cum iam Vel ipsis tonsoribus notum sit, febrem adesse, cum calor in corpore auctus, & naturali major est, pulsus consueto frequentior, & quaedam ad motum lassitudo , ad functionesque vitae vel faciliores perficiendas molestiae quoque quaedam , & fastidii perce-Febris ergo , sive ea morbus revera sit i

222쪽

sive comes individuus omnis sere morbi praesertim acuti , sive instrumentum tantum Natura . ut pura ab impuris secernendo , morbus penitus devincatur, vix unquam innoxia est r potest tamen magis , vel minus funesta esse pro varia eius indole , & natura , & pro varietate symptom tum , quibus stipatur: rem, ut par est , diligentiori examine persequamur. Febris ea, quae eodem die incipit, & des inst , unde ephi mera, sive unius diei dicta est, omnium tuatissima habetur ; nam a causis levissimis oritur, levissimisque symptomatis stipatur ; priusque ipsa desinit, quam cognoscatur; & praeter diaetam , comporisque quietem vix ulla remedia in eam adhibe n.

tur . Quae vero ad tres dies protrahitur , raroque ad quartum Perdurat, cum simplex continuasit, aeque tuta est ; Corpusque potius a supe

suis humoribus purgat, quam graVi morbo singat. Quae alternis diebus redit , aut quovis modo intermittit, ab omni discrimine libera existimatur ; quae vero persistit, diuturnitate nocet: nocet quoque , si non ternis, sed quinis diebus accedat; quae febris species rara est, sed infernalis merito dicitur , quia aegros tanquam infernali igni consumit, ad exitiumque perducit. Si febris ultra quartum procedat, & assiduo Vehementerque urgeat, iam plena tim*ris est;

223쪽

zos praeter enim magnam humorum copiam , pra-Vam quoque eorum dΠm malitiam apperte ostendit;

quae ab aliquo gravi, & peculiari sympto matem anifestatur, a quo saepissime ipsa n Umeu au

cupatur . Itaque vel in hecticam abire potest, si multum, diuti iisque producatur ; vel in infammatoriam, nervinam, & putridam, magis vel minus perniciosam, citius, aut tardius lethalern pro varietate, & gravitate sympto matum , quae

in ea insurgese solent, & a Medicis sedulo ob Servantur, ut variis nominibus eam distingant titaque febris typhodes , sive sudorisera; asso des, sive anxiosa; lyngodes, sive sin auitosa; phri co-clas, sive horrifica , aliaque nomina his similia, in monumentis Medicorum passim leguntur ,

quae classes , genera, variasque febrium species conis stituunt Deo tamen Optimo maXimo immortales

agendae sunt, quod febrium cathalagus licet cosa hominum, acerrimoque studio in immensum sere nostris praesertim temporibus increverit, earumtamen natura , & indoles, eo favente, nec ita aucta , ne propagata sit. Sed a diverticulo ad viam. Plura sunt, Variaque symptomata, quae febres acutas comitantur, quorum alia spem bonae vale. tudinis ; alia vitae periculum; alia denique cer. tum exitium, denuntiant: inter ea quae spem sagiRat , praecipua sunt ό si febris quoquo modo remittat ;

224쪽

ao mittat; si calor non nimis ardens , & sitis non nimis molesta urgeat; si cibum, & potum aeger non omnino aversetur ; si mente constet; si mo bum facile ferat; si leniter, & sine dissicultate respiret; si noctu , aut saltem interdiu dormiat; si de cubitus naturali similis sit; si facies a sani hominis vultu, non multum recedat; si totum corpus aequaliter molle, & calidum sit; si aequaliter sudet , & a sudore febris quiescat, & symptomata remitius agant; si hypochondria mollia, &indoloria sint, neque ullo modo turgeant; si vero turgida sint, tactui tamen manus sine dolore cedant, nam etsi longum, securum tamen mo bum in digitant: si oculi lumen non aversentur

si pulsus post magnum , & validum lenis fieri incipiat ; si labia findantur, pustulisque parvus 3

exulcerentur ; si aeger inhorro eat , 3c post ho rorem vel copiosus sudor , vel . alia crisis sequiis

tur ; si post septimum diem , & cum signis coctionis effusio bilis oriatur; si alvus figurata e cernat, aut si liquida sit, morbum levet; si uri na licet aliquanto parcior, & rubicundior solito Sit, cum nubecula tamen , & cum laudabili sed intento apparesti; si sanguis e naribus fuat, & capitis dolorem minuat, sitim extinguat , caloremque temperet; si denique aegri vires neque a moristi principio pimis imminuantur, neque progressu

225쪽

oninino resolvantur. Haec certe bonae futurae valeotudinis indicia sunt: periculum autem vitae, qum

Sequuntur , Ostendunt .

er porro sub malis auspiciis est, ubi febris tertia quaque die vires, & incrementum capit ubi aeger nimio calore , & siti inextinguibili cruciatur; ubi sitim non sentit, faucibus interim ἡ& lingua febris ardore praesiccatis ; ubi effusio bilis ante septimum diem , & sine ullis coctionis signis appareat; ubi aeger inhorrescit, quin sudor , aut alia crisis rigorem excipiat; ubi post sudo. rem aeger assiduo horrore assiciatur; ubi continua vigilia aeger laborat, vel delirio , vel profundo so4sore retinetur; ubi acer dolor aegrum diu, &continenter vexat; ubi vox intercipitur, collum pervertitur, & fauces sine ullo humore deglut re nequeunt, & sensus strangulatus in eis percipi. tur ; ubi supinus iacet aeger, porrectis manibus , & pedibus, vel ventre sine dolore cubat, vel anxie per lectum Jactetur, ex eoque prosiliat tanquam ad sarcinas colligendas, iter conficie n. dum , vel hostes profligandos ; ubi dissiculter respirat, & residere vult in ipso impetu morbi acuti; ubi hypochondria dura , im flammata tent Sa , Lurgida , pulsantia, atque dolentia sunt; ubi Oculi lucem refugiunt , & praeter arbitrium illa

226쪽

eo snigri sunt, & admodum sicci; ubi lingua arida, & nigra est, vel admodum 'rubra, contracta, rigida, tremula, & convulsa; ubi aeger nimis celeriter emacrescit , faciesque plurimum ariatiirat i mutatur; ubi totum corpus papulis, maculisque vel nigris, vel lividis descedatur ; ubi color vultus vel nimis pallidus fit, vel praeter rationem rubicundior; ubi sudores per unive

sum CorPUS aequales non sunt ; neque a sti doribus

copiosis febris desinit, aut saltem remittit; ubi ipsi sudores frigidi sunt, viscidi , copiosi, ianihil levantes; ubi frigida extrema fiunt in impetu morbi acuti ; aut eaeteriora refrigerantur, dum interiora ardore nimio excandescunt; ubi aeger quid accepturus, manibus tremit; vel quid dicturus, balbutit linguaque haesitat; ubi tendinum subsultus Sub carpo est ; vel pulsus ita

palpitat , ut piscis palpitat in sicco ; ubi ipse

pulsus languidus , frequens, creber, &intermittens est ; ubi Os praeter consuetudinem male olet, aut ex Sudore , urina , eXCrementis molestus, fetidusque odor late effundatur; ubi singultus incidit, praesertim post alvum solutam , aut sanguinem Sine modo effusum ; ubi nervorum distensio , Oculorum perversio , vel aliquod membrum resolutum e St ; ubi aeger muScas captat, aut ex adjuncto pariete paleas colligit , &evellit;

227쪽

evellit ; ubi vomitu continue vexatur , isque merus, vel varii coloris sit; ubi sanguis , aut ater humor vel eX Ore , Vel ex alvo ejicitur ;ubi alvus nihil reddat , vel ita fluida sit , ut aegrum debilitet , neque ipsum lecto contineri permittat; ipsa quoque alvus nigrescens , adi-posa, & valde forti da periculi plena est; urina quoque ubi vel cum dolore retinetur , Vel prae ter arbitrium emittitur , periculosa est; ipsa quoque urina si instar aquae limpidissima sit in impetu ardentis febris, delirium ; si nimis rubicunda,

ut sanguinem repraesentet , aut Vinum eX paS- sis recenter eXpressum , Vitam in summo esse

discrimine ob humorum dissolutionem, portendit. Haec porro indicia in aegris acuta febre laborantibus , grave vitae periculum cum aliqua spe

Ostendunt.

Sed hominem sine ulla vitae spe exitio proximum esse testantur , Oculi concaVi ; nares acutae, collapsa tempora ; frigidae , languidaeque aures& imis partibus con Versae; cutis circa frontem dura, & intenta ; color Vultus plumbeus , Virescens, aut lividus ; totius corporis squalor ;labra resoluta, nigra, frigida , & livescentia ;oculi non commissi , & circa eorum angulum

quid glutinosum inhaerens , quod prius in ipsis innatabat g haec proximae mortis indicia certa

sunt

228쪽

acia sunt i iam In extremo vitae discrimine aegrum versari certius est; si neque sentiat, neque audiat, neque videat; si instar cadaveris ad pedes delabatur ; si mentum pectori tenaciter adhaereat ;aut guttur emineat capite super pulvinar retrorsum inclinato ; si pedes lividi sint , & frigido marmore frigidiores; si ex ore frigidum , aut nullum spiritum emittat; si pulsus aut omnino desi-

ciat , aut languide tantum , formicanter ; & per

longa intervalla digitos tantum feriat; si respiratio primum in profundo pectoris, deinde in gutture strideat, tandem sileat, orisque diductio incipiat . Sub iis quidem indiciis, cum nulla spes salutis affulgeat, mortalium titulum merito ipsa sibi vindicant, non quia mortem arcessunt, sed quia, dum instat mors , incidunt ; quae ubi illuceant , non iam corporis , sed animi Medicis locus merito debetur , ut si periturae vitae jam usum diutius trahere non liceat , aeternum duraturae pro viribus consulatur .

CONCLUSIO.

Ex hactenus dictis facile colligere est, quantae praestantiae, quantaeque utilitatis sit in Medicina ars praesagiendi de exitu, sorteque aegro tantium in morbis, praesertim illis, qui celeriter

229쪽

ter aegros vel liberant, Vel occHulit . Sed iam sentio me a nonnullis ita interpellari; si certa sunt & vitae, & mortis indicia, quomodo interdum diserti a Medicis convalescunt 8 Et quomodo extemplo pereunt nonnulli, de quibus Ue dici securi erant Z Quibus cum Celso respondeo,

coniecturalem artem esse Medicinam, rationen, que coniecturae talem eSSe , ut cum SaepiuS res.

pondeat, interdum tamen fallat: non itaque, quod vix millesimo in corpore aliquem decipit, id sidem , non meretur, cum per innumerabiles

homines respondeat .

Praeterquamquod , quaenam scientia , dum Marithesim exceperis, est, quae certioribus fulciatur sundamentis quaenam illa est, quae felicioribus

gaudeat eventibus λ nulla prosec . Quare mini me mirum , si Mi Ppocrates, qui arte, scientia. que praesagiendi de aegrorum e Ventu adeo excelluit, ut nullus eo superior, pauci ipsi aequales sint, memorandis his Verbis ingenue fateatur, in acutis morbis fallaces notas esse salutis, &mortis. Quae viri sententia, cum multum apud Medicos invaluerit, causa procul dubio haberi debet , cur in tanta Voluptate futura praedicendi, tanta laude , tanto honore, gloria, & dignitate, tam pauci sint ΠΩ Stra aetate, priorique fuerint i

qui in hoc lab0re versentur ue malintque viri alio quin

230쪽

quin sapientissimi, & in arte medendi magna cum laude, & dignitate versati , oraculi gloria carere , quam contemptui esse , si quae praedixerint , non eveniant . Quae sane Medicorum prudentia, ne dicam damnandam timiditatem , salutaris artis Progressus non parum retardasse videtur. Sed tollerabili us hoc; quod sequitur, non ferendum ullo modo; pestis enim est, &. Opprobrium Me dicorum . Non defuerunt superioribus temporibus , neque ad haec tempora deficiunt , quibus satius est compendia quaedam medendi emere,ipsisque tanqualm Delphicis vaticiniis, Dodoneisue quer- cibus religiose inhaerenda, per urbes Vagare, caestui illustrium Medicorum se inferre , aegros in-Visere , & per eorum caedes, & luctus, divitias cumulare, quam longis sudoribus, sum m. que patientia, & indefeSa animi conicor oriri ε' id incumbere, ut Omnium primum morbos ipsos internoscant, at distinguant , cognitisque, Opportunis deinde auxiliis , ae gris, quoad eius fieri possit , opitulentur . Inde fit , ut ejusmodi homines temere , vel rebus jam desperatis salutem polliceantur ; vel securis, omnia metu, terroreque compleant . Sed cum exitus fallaces sint, promissisque minime respondeant, fit tandem, ut

ipsi in ludibrium abeant; totaque praesagiendi

ars;

SEARCH

MENU NAVIGATION