장음표시 사용
211쪽
qualii video multis extra: eam, miramque videri, ea est, quod propter nimiam plenitudinem , sanguinisve fervorem, metus eSt, ne in disruptiones vasoru n, febres ardentes, inflammationes, & apori
PleXiam , cum vitae discrimine extemplo bene valentes incidant.
q. XXXV. A pulsu praesagia . Virium corporis index, vitaeque , & mortis
nuntius Veracissimus pulsus merito habetur,
quippe qui statum cordis, quod sons vitae , &sanitatis est, claris indiciis ostendit; de eo igitur modo inquiri re & utile , & necessarium a bitror. Sed antea statuendum est, quod hominum vulgus non animadvertit, pulsum, scilicet, varium interdum esse, & propter sexus, & aetatis varietatem ; & propter variam aegri consuetudiis nem , S temperamentum ; & propter diversam morbi indolem , & propter Variam corporis constitutionem , & propter multiplices animi arectiones, & a ia huius generis r itaque non in merito Celsus dixisse videtur, credimus venis, fallacissimae reii cum ipsas & a multis , & a levissimis causis & V riari identidem, ιχ moveri videamus . Tari-
212쪽
Tardiores porro pulsus observantur in viris quam in feminis; istaeque si utero gerunt, aut
menstruis proximae sunt, aut eorum desectu labo vant, Velociores solito pulsus habent e celerius
quoque pulsus emicat in hominibus brevis staturae , quam in proceris; in pueris , quam in vi-yis ; in viris, quam in senibus; in istisque plerumque, sine alio praeter .aetatem vitio, intermi, tit . Temperamento phlegmatico praediti pulsum nanciscuntur, qui Vix sexagies unius momenti spatio movetur; cum in cholericis pulsationes per idem tempus septuaginta fere numerentur et ad vesperam quoque frequentius pulsus, quam summo mane experitur ; crebriorque in corporis in O-
tu est, quam quiete; in vigilia, Quam somno. In gracilibus , extenuatisque corporibus pulsus facile percipitur, patent enim arteriae, libereque arietant; cum in Obesis , propter nimiam pinguedinem ipsa arteri CSa Vasa Obducentem, Obscurus pulsus sit , fereque imperceptibilis: bene valentium pulsus neque nimis Ualidi, neque nimis veloces esse solent, si vero aegrotent, febrique corripiantur , adeo veloces , frequentesque fiunt, ut inter duas solitas pulsationes tertia plerumque
intercedat. Quid dicam de hystericis, hypochondriacisque affectionibus ' Quid de animi aegritudinibu . In quibus porro adeolvarius , & protei
213쪽
- ortas pulsus apparet, ut falso aspectu, vel eYipertissimos Medicos saepe eludat. Quae cum ita sint, manifeste patet, quan utialie, & necessarium sit ad recte vaticinandum dae grorum sorte , eas pulsuum proprietates cogno- iacere , quae Omnibus corporibus communes, Mi ungulis propriae, & peculiares sunt. EaS autem ,s Ion ex falsis hypothesibus deducere , sed pro-Driis periculis, aliorumque sapientium observati Ouibus quaerere, & invenire oportet. Sed, ani auam de pulsuum indiciis summatim dicere inci- aiam, annotare , animadvertereque Oportet; Hip-Docratem , qui in facienda Medicina consenuit , ii edulusque fuit per centum , & ultra annos naturae Ninister, observatorque vigilantissimus , & ex quo merito praesagia hauriuntur, paRca quidem, ne di .am vix ulla praecepta de Pulsibus in suis sapientiae monumentis Medicis reliquisse ; multa contra,
treque innumerabilia Galenum et nulla itaque Hippocratis; sed neque omnia Galeni, multa: nimiste de pulsibus excogitasse potius , quam
in venisse Videtur , ) sed ea tantum , que a comitanti rerum eventu , fidem apud sapientes Viros raro merita sqnt, ut promissa eX Quar, documen i a Proponam . Motus ille arteriarum , quem in carpo ma
nuum Medici explorare solent, quia ibi arteriae N apper
214쪽
3ppertius pulsant, a vulgo simpliciter pulsuscitur; ille dat ad calculum fere mathematicum, .ut dici solet , Vim solidorum corporis humani, & mensuram Virium , Quas cor impendit, ut sui dorum inge Riem massam pervolvat , in Cimcuitumque continue agat , donec deficiente motu, vita ipsa deficiat: pulsus cum varie moveatur , varia quoque indicia praebet , qna nos modo claris distinctisque notis exponemus , quo facilius , cum opus exigat, i nteli igantur . Pulsus optimus censetur is , qui medius inter magnum S parvum est , inter celerem , Sctardum, inter Vehementem & languidum , inter durum, & mollem , inter plenum & Vacuum, quique ordinem . aequalitatem , & rithmum , seu quamdam proportionem , quam aiunt, inter pul
sationes sibi mutuo succedent γα constanter servat , & retinet; quod pulsus iste cum magno semper naturae robore, cum libero sanguinis circuliatu . & spirituum animalium insunt comitari , ii parique solet Itaque si pulsus aegrotantis ab hominis sani pulsu parum recedat, bono indicio est ; den tat enim naturalem corporis constitutionem a mo bo non perverti, minimeque commoveri , quod spem bonae valetudinis merito alit. Neque interest dicere pulsum in malignis a naturali vix
215쪽
recedere', cum aeger nihilominus celeri gradu ad interitum tendat ; id enim si aliquando accudat , quod non adeo frequenS est, Sunt Vero symptomata adeo palam , atque oculis omnium perniciosa, ut de pulsu nihil , Medico quaerendum ad progno sim, Vel curandum sit. Si vero pulsus in acutis magnus fiat , &Uehemens , durus , & vibrans , ingentes , validas que esse naturae Vires certo demonstrat: sed ingentes quoque adesse solidorum oscillantium , ut aiunt, crispaturas, & fuidorum ad circumactionem validum obicem aperte declarat; quae si diu , multumque durant, inflammationes in visceribus sieri , Vasaque grandiora scindi , atque disrumpi minantur . Pulsus parvus , exilis, & languidus m aYimam naturae imbecillitatem Ostendit, quae ut plurimum
maximis vitae periculis corpus objicit : itaque merito major ex parvo , debili , & languido , quam ex magno, & vehementi pulsu exitii me
Pulsus quoque celer, & frequens mali indicii est, praesertim si simul parvus, & debilis sit
praeter enim maximam naturae imbecillitatem , magnam qu2que oppressionem in visceribus , ipsisque praecordiis adesse ex eo existimandum est .
Si pulsus in ualiter moveatur , aegro prae-N a sertim
216쪽
Sertim debili , malus est ; peIor , si aliquanda intermittat; pessimus, si ex toto deficiat , cum proximi interitus individuus iste comes sit licet
et ana aliquando observare datum sit , aegros si Depulsu per unum aut alterum diem vitam protraxisse : id tamen non minus insolens , quam su- pestissimum esse ob Servatur. Pulsus t rdus , qui spatio dia rum pulsatis-num , vix semel Pulsat, non leve discrimen ha.lbet; cum spirituum animalium influgum i n organa vitae vel imminui, vel retardari , certo indicio sit: itaque pulsus iste Omnes morbos soporiferos, qui
semper periculo pleni sunt , v l praecedit, vel
Si pulsus ex parvo , magnus fiat in lethargo , ' in apopleAia, aegrotantes , ait Baglivius, bre . dii moris p tur . Totum enim robur naturae penessor est, dum cerebrum inerti, & insuperabili crassorum humorum massa laborans , Onere tandem subcumbit,
Pulsus quoque parvus, & exiguus licet in acutis valde metuendus sit, non ita vero est, Sententia Baglivii, in immiti dolore vςl capitis, Vel stomachi, vel aliarum partium membrano Sarum , in quibus non a debilitate, sed a nimia partium trispatura, quam aiunt, exilitas pulsus Oritur . Pulsus in acutis, si temporis spatio . quo mor
217쪽
bi declinare solent , durior. & De litentior fiat;
morbi vim, & periculum auge Scere denotat: si Vero mollior, remissiorque Lit, fauste speran/dum est; jam enim sanguinis ductuum ratiorem relaXari, crisimque in promptu esse deruntiat: ipse pulsus si post crisim , indiciorumque levamen tardior solito quodammodo fiat, Iam perfectam , integramque valetudinem ab aegro recuperatam e S Se , certo indicio est . Pulsus , si omnino deficiat, sudore frigido uti. dique distiente , frequentibusque animi defectibus subcedentibus, mortem bellicum canere adaucter praedicendum est: natura enim exhausta viribus penitus est . Pulsus plenus 3d fortis humorum et rcumeuntium copiam ; vacuus, & debilis inopiam esse testatur ; ille egestiones admittit, & quaerit ι iste sine periculo vitae , Vel levissimas , non sustinet . Pulsus formicans , qui languidissimus , & cre-herrimus est, sensumque digitis instar reptantis sormicae praebet, extremi diei nuntius esse solet; praesertim si febribus lentis superveniat, iis ubdelicet, quae non vi , sed vetustate vires proin
Pulsus caprisans , ille videlicet , qui modo quiescere , leniterque moveri , modo in Surgere, celeriusque pultare, ut caprae in saltibus agunt,
218쪽
dubii exitus est: tum enim inter naturam , di morbum pugnam adesse denotat , aequalibusque viribus utrimque pugnari . Pulsus , qui ex magno sensim gracilescit , donec fere evanescat, Veluti cauda muris , qui eundo sensim deficit, myurus a Medicis appellatur,; pulsus iste merito terrere debet, fit enim
quando cor, propter imminutas naturae Vires , sanguinem ad eYtrema usque arteriarum propellere minime potest .
1 ulsus tremens, si ex trementibus ad carpum musculis sit , distentionem nervorum minatur ;si vero ipsa arteria causa morbi tremula sit, animi destitutionem praesagire, & mortem solet . Pulsus undosus , ille videlicet , qui instar undarum se mutuo subcedentium, modo insurgere , modo minui videtur, praesertim si mollis sit, criticum sudorem annuntiat.
Pulsus inartelliniis, ille videlicet, qui bis di-pitos uno ictu ferire videtur, criticam sanguinis haemorrhagiam praemonstrat , & quo magis talis pulsatio assidua sit, frequentiusque repetatur, eo magis instat crisis. Pulsus intermittens cum viribus exhaustis, aliisque praVis symptomatibus, proximi exitii index ,& nuntius est : si vero Vires aegri validae sint, atque robustae alvi solutionem indicat, si autem
219쪽
tem cum intermissione pulsus durities complice tur , non alvi solutionem tautum, sed eam cum
vomitu annuntiat ; si Vero mollities sit , urina pro alvo solvi solet i ut plurimis in aegris se vidisse , & multorum admiratione saepius Franciscum Solanum praesagisse nemini Medicorum latet. Sed tanta pulsus peritia, paucis ut ita dicam , quos aequus amavit Jupiter, concessa eSt ; utinam appertis rationibus, minimeque dubiis experimentis , nostra hac aetate ipsa perficeretur , ut scientiae salutari honore, & gloria, ipsisque infirmis , profectui esset, & utilitate . Neque in re tanti momenti Chinensium assertionibus fides facile habenda est, sunt enim viri gloria cupidi , ne-qlle rationibus scientiam, quam maxime profitentur, atque prae digitis, ut aiunt, habere annuntiant, praena OStrant , Plurima sunt alla pulsu S discrimina, quae seorsim , singillatimque hic referre, cum nimis longum esset, neque ad rem nostram apprime necessarium , ea consulto praetereo ; si quis vero
ea desideret, legat Galenum de pulsibus , qui hanc materiem , & subtiliter , & accurate pera
Id mihi dentis , in re adeo gravi, admonen dum Videtur, pulsus cum multipleY, variusque esse possit, ut superius dixi, & propter variana
220쪽
aetatem , & propter vanum aegri temperamentum,& constitutionem, nam unusquisque homi aum suas proprietates habet, plurimum referre , ut Medicus antequam ex pulsu iudicium suum pro- nciet, & proferat, pulsum aegro ipsi solitum, fereque proprium satis notum habeat; quod facile consequetur , si aeger Medico familiari consuetudine sibi devincto utatur. Praeterea cum a levissima causa, puta flatu dimotu, cibo , potu , Sole, Vigilia , nec non a quacumque animi perturbatione , saepeque ab ipsa Medici praesentia, & si Erasistrato fides habenda
est , etiam ab aspectu nonnullorum mutuo inter se amore fagrantium , pulsus non raro concite. tur, Varieque moveatur, periti Medici, ut Celsus monet, proprium est , non protinus ut venit,
apprehendere manu brachium ; sed primum residere hilari vultu, percunctarique quemadmodum se habeat: & si quis ejus metus sit, cum probabili sermone lenire ; tum deinde eius carpo manum admovere; neque a lecto recedere debet. quin pulsum aegrotantis rursus tetigerit , & de causa morbi percunctetur et ita porro si minus certum judicium , saltem probabile de sorte aegrotantis pronuntiare , officioque item satisfacere poterit. Sed tempus ram est , ut relictis