Ars praesagiendi de exitu aegrotantium : praesertim in acutis

발행: 1795년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

ta labiis praesagia zi uemadmodum de faucibus, ita quoque de a labiis , & dentibus aliqua dicamus; quoniam isti quoque linguae propinqui sunt, & non

parum eorum Observatio ad progno sim facit. Labia ergo in acutis si pervertantur, aegro iami debili, mors in propinquo est; summam enim imbecillitatem naturae ostendit, quae destituta vuiribus nullatenus iam potest adversus morbum insurgere, Salutaremque pugnam inire. Si labia modo distorqueantur , modo contrahan tur , modo ad statum naturalem redeant, convulsiones; si diu, multumque distorta maneant , aut praeeunt, aut comitantur nervorum resolutio

nem .

Si labia exulcerantur in febribus, cito hae solvi solent , ut constanti eXperientia notum , exinpertumque omnibus est.

Labia livida , pallida, & frigida in acutis pestifera Sunt, amissionem enim caloris vitalis praenunciant : quare nihil mirum , si aeger brevi moriatur: in Hydrope vino, & asthmace non adeo pestifera sunt, quia cum labiis lividis , pallescentibus , & frigidis aegri isti vitam diutius producunt .

Si labia repente intumescant, lividaque, aut nigra

192쪽

nigra fiant, de assumpto vesse In timendum est. Si labium inferius tremulum fiat cum nausea, R salivae suxu vomitum criticum praemonstrat; ut Hippocrates in Cherione , & aliis se observas

se testatus e St.

Labia suspensa , sive ita tenuia , & decurta ta, ut dentes praesertim superiores conspicui appareant , aegrum morti proximum esse, praeSCrtim si alia signa perniciosa sint, aperte declarant,

dentibus prasagia. Dentes quoque, ut dixi, in acutis inspicere,& attente contemplari non inutile est; si enim dentes candidi , & humidi in febribus retinentur , bonum est ; si vero sordidi , aridique fiant , malum: pejus Vero est si ipsi nigrescant, lividique appareant: id enim malignitatem morbi clare designat. Si aeger dentibus stridet, neque id a pueritia

facere consuevit, insania significatur, aut mors: praesertimque in viris , adolescentibus , & seni bus , isti enim dentium stridore, vix unquam pueri vero, & infantuli sanari non raro Vis I sunt. Stridor dentium )am deliranti supervertens ceristi promptique exitii indicium est: cum a convulsis maxillarum musculis , & quodammodo dissecat.

193쪽

to vitali nerveum sueco , stridor iste oriatur . Stridor vero dentium, qui accessui febrium intermittentium frequenter supervenit, insons est; accedente enim calore recedit.

Si stridor dentium in somno pueris superveniat, neque ulla signa perniciosa sint, lumbricis eos excruciari praedicito r qui si Opportunis remediis non interficiantur, multas molestias gignere: solent, ipsosque infantes spasmis, & convulsionibus, ventris intumescentiῖς, & atrophiae pronos

faciunt.

Dentium vacillatis , ac nigritudo cum gravi haselitu , imo aliquando cum teterrimo odore, labem scorbuticam denotat , quae periculi plena est, nam si inveterascit, difficulter curatur , & tem p ris progressu aegrotantes in tabem, in cachex iam , vel in hydropem deducit.' Si dentes sordidos, luridosque videas im- hecillitate stomachi, malaque ciborum coctione,& digestione ; si cariosos, & vacillantes, aceris

bis doloribus, frequenti busque fluxionibus aegrum froclivem esse praedicito . Sed jam ex aliis corporis partibus, alia quoque vitae, Se mortis praesagia quaeramus: foecunda enim indiciis nostri corporis fabrica ubique est .

194쪽

I. XXXI.

b Η pochondriis , totoque abdomine praesagia .umani corporis partes , quae sub thorace , costisque nothis proxime positae sunt, Hypochondria Medici, nomine a graeca lingua petito, appellare consueverunt; quae si in acutis sine ullo acri doloris sensu , S. caloris sint, si ex utraque parte aequaliter mollia observentur, magnam salutis spem faciunt: quoniam ex indicio patet, partes, Sub ipsis contentas , quae functi O- num natursi iuni praecipua organa sunt, a vi , &malitia morbi minime laesas, affectas Ve esse . Si vero Hypochondria dolentia, dura, tumida, intentaque Sint, plena timoris sunt; id enim non fit sine violenta vel ventriculi, vel hepatis , vellienis, vel septi transversi inflammatione, quae aegrum , aut cito occidere , aut in suppurationem , vel scurrinum con Verti Sol et . Si tumida hypochondria sint , sed tactui cedant, sine ullo sensu doloris, vel imminentem e naribus sanguinis exruptio em denotant ; vel morbum longum , sed sine vitae periculo futurum esse praenuntiant.

Si hypochondria dura , calida , tumidaque sint, in ipsisque sensus pulsationis , qui percipi

195쪽

I Fcon solet, & ab aegro , & a Medico percipi

tur, grave delirium , mentisque perturbationem minatur e sed eorum , qui ita affecti sunt , ut monet Hippocrates, oculos quoqde inspicere oportet, quorum Obtutus ferox , creberque m O. tus, furorem somminatur . Praecordia tumida , calida , & dolentia ex

utraque abdominis parte maXimum morbum ;ex una tantum , maius eX de X tra, quam ex sinistra portendunt; quoniam infammatio hepatis, qui ad dextram est , multo magis periculosa est infammatione lienis , qui in laeva parte , locatur , tum ob maiorem nobilitatem partis , ad usumque vitae Lecessitatem, tum propter cor Sen Sum aliorum viscerum, quibus hepar proxime adnectitur , & incumbit , & cum quibus commesesium quoque proximum habet. Hypocondria tumida, dura, intenta, calida,

ct dolentia , si intra viginti dies lethum non

inferant, neque ab incepto impetu morbus remittat, ad suppurationem tendunt; quae si intra sexaginta dierum spatium per givum, aut Vest-cam ηon penitus repurgetur , aegrum aut tabe

consumit, aut in hydropem lethalem projicit. Si hypochondriis tumidis , & inflammatis

Luxus sanguinis e naribus copiose Superveniat, praesertim primo morbi tempore , qui intra Septem

196쪽

ptem dies a morbi accessu continetur, morbum solvit; ut Galenus monet : idem praestare Solent , boni , & copiosi sudores , alvique dejectiones biliosae, ut Valles ius, & Jacotius observarunt; si Vero, vel a Sanguinis eruptione e naribus , vel a sudoribus , vel a deiectionibus , minime tegri iuventur, citius, & certius pereunt :debilitatis enim viribus, natura morbo Succum bit a Post febres intermittentes , & maxime qUartanas, quae diu multumque aegrum vexarint, si hypochondria , dura , distentaque maneant , a tenuiori videlicet sanguinis parte febrili aestu con- Sumpta, cras Si Orique relicta, tenaciterque inhaerente , recidivas praefari oportet : quae si frequenter re Uertantur , Stagnantes . humoreS Vetustate morbi tenaciores facti in scyrrhum abire solent, & icterum , cachex iam , hydropem , &mortem tandem gignere Et cum hypochondria observare adeo utile, &necessarium sit ad rectam prognosim statuendam ;partes quoque , quae sub ipsis sunt, & ab umbilico ad pubem latissime patent , attente perspicere non prorsus inutile erit : bonum enim esse , ait Hippocrates , eas crassitudinem habere , planamque ibi

cutem esse; at vero eas macrescere, atque attenuari

valde noxium esse ipse Hippocrates tanto ante declaravit. NIM

197쪽

Noxium quoque Valde est, si abdomen instar timpani in febribus putridis intumescat ; magni enim interni caloris , & putrescentis aurae indicium certum est , cum adhuc vivis corporibus accidat, quod jam diu extinctis, corruptisque ca- dasseribus proprium est . Solet autem huiusmodi ventris intumescentia , quam meteorismum Medi- ci appellant, aliquando evanescere , penitusque fresolus , aut alVO critice soluta , aut multis ,

serti disque flatibus erumpentibus: quod ex eveni tu tutum eSt.

Si in abdomine circa hipogas trium sensus ali- equis gravitatis , levisque doloris sit , ipsaque vesica quodammodo inflata, & turgida appareat , t paulatimque totium emittere incipiat , crisimiper urinam cito fieri praedicendum est Si ab ileo, & coli dolore Vented intumescat,

labescentibus viribus , cum frigido vultus sudor re, extremitatumque refrigeratione , mors in pro- spinquo est ; jam enim infammata intestina aut gangraenam , aut sphacetum subiisse , certum

indicium habemuS . Si abdomena post calidas, ardentesque febres, aut post calidi , generosique potus malum uSumita intumescat , & vehementer distendatur , ut manu perculsus, timpani sonum reddat , rugi usque & murmura intus sint , multum aeris in

198쪽

ejus amplo cavo, tortuosisque In testinorum an ractibus continet, qui si perfatus non discutiatur, tim paniam , quamdam videlicet hvaropi sis speciem , non minus Periculosam, quam curatu dis ficillimam facit. Tumores, qui ad umbilicum apparent, raro , ait Hippocrates , pus fluunt; sed ut plurimum indurantur, scyrrhosique fiunt, unde hydrops, &ulcera insanabilia ad crura facile oriuntur.

Oritur quoque in feminis magna Ventris intumescentia , quae eXcepta graViditate , scyrrhum in utero detegit; qui licet eas non cito interimat , vix tamen sol Vitur . Tandem scire licet, si post acutum morbum, vel diuturnam quartanam , vel magnum lienis aut hepatis vitium , vel aliquam copiosam , longamque Sanguinis eVacuationem sive ex ore, sive ex alVn, Sive eX utero , Si Ve ex Cias Ven

rum apertis totum abdomen intumescat, & cum sensu molestiae , di gravitatis turgidum sit, &dum manu percutitur , sonum intus contenti fui di praebeat , qualis ab utre non Omnino aquae pleno praeberi solet , superflui humoris copiam certo continet, quae nisi per alvum , aut urinascito emittatur, per cellulosae telae interstitia di

pergitur . partimque ad imos pedes delabitur, par tim ad ipsum pulmonum , A cordis thalamum

199쪽

transmittitur, quoad supersuus humor vires natura: prosternat, ignemque Vitalem extinguat .

q. XXIII.

A cutis Citiis praesagia .utis etiam in morbis , ut reliquae corporis' M partes. suis incommodis assici solet, saepe enim in ea maculae instar pulicum morsuum ap- parent, saepe papulae aliaeque pustulae oriuntur , quas Medici exanthemata appellare consueverunt; mon raro Quoque ipsa cutis tumoribus , S ulce-

tribus varii generis deturpatur; ex quibus omni-lbus praesagia quoque vitae , & mortis, desumere rusu merito receptum est. Itaque, si maculae instar pulicum morsuum , equas Medici pethechias appellant , in febribus acunis aliquando appareant, & paucae , & rubrae sint, parum periculi secum involvunt; si vero multae sint , lividae , aut nigrescentes exitium denum tiant: corrupti enim sanguinis , seu gangrenosit humoris , soboles Sunt. Papulae quoque in febribus acutis praesertim si ad deorsum aegrotantis oriantur, periculosi mo ibi indices declarantur, lympha enim acris, quae in sanguine abundat , replentur ; neque corpus

M a ser

200쪽

Per eas repurgari L aut integrum fert umquainvisum est .

Oriuntur quoque morbilli, atque Variolae, cui inter se morbi non adeo dissimiles sunt , nam seque magna cum febre , iisdemque sere symptomatibus furas emergunt ἔ aeque homines semel in vita tantum offendunt; & aequo periculo

stadium suum decurrunt . Si exanthemata variolosa, quae foras erumpunt, cutemque Variant , pauca sint, & sublimia , nullos ; si copiosa, & depressa, multos interimunt, aut saltem cum periculo morbum constitunt . Ipsa exanthemata si rubra , & magna sint , minimeque Oecum conjuncta , Si complicata parum peric ili secum involvunt : Si vero colore livida , aut nigra fiant, molς parva, numero tammen multa lint, & sibi mutuo , & racematim complicentur , periculosissima haberi debent et sub iis enim aegri saepe moriuntur; praesertim si anxietas, animi desectus, alvi profluvia , urina cruenta, aut viridis, deliria, dissicilesque respirationes ipsis accedant . In exanthematibus variolosis, si Vox perve

tatur, Di cesque potum, & cib; in vix deglutire possint, gravis periculi certum indicium eat; exsanthemata enim fauces exulcerando , vocem vi,

tiant, deglutionemque impediunt ; it)que aegri

SEARCH

MENU NAVIGATION