장음표시 사용
201쪽
t aquam ex angina suffocati pereunt . Respiratio in morbis exanthematicis si facilis sit, ' libera, semper bona est ; si vero difficilis , mala, imo saepius perniciosa.; cum ipsum pulmonem , ab acri morbi materie graviter affectum, inflana matumque esse certo indicio sit . EXanthemata quoque, quae in morbis chronicis ad cutem erumpunt, & vel ut e latebris caput inopinanter efferunt , criticae , Salute resque esse solent ; sanguis enim noster , post diuturnum C stinatumque morbum aliquando quodam modo effervescere videtur , pustulisque multis exeuntibus despumari, puraque ab impuris secernendo, ea salus extemplo fere obtinetur, quae praestanistissimis remediis adhibitis diu , multumque obstiterat .
Huc quoque referri debent tumores , qui in se. bribus aliquando erumpunt , modoque salutem , modo perniciem asserunt; ex quibus, qui superioribus partibus oriuntur , periculosi sunt, quoniam nimis proxime nobilioribus partibus in har. xeni ; qui in inferioribus , tutiores habentur . Si sub auribus tumores fiant , quos a glandulis tumescentibus Vulgus parotidas vocat, Valetudo sperari debet, si blande suppurentur , febremque,& dolorem, & vigiliam minuant: si vero ab ipsis M a m Orm
202쪽
morbus exasperetur , primo deliramentum , &convulsiones , deinde interitus timendus est. Apparent quoque in omnibus corporis partibus , sed praesertim sub axillis, & inguinibus tumores , primum instar picis, aut bituminis splendescentes , & instar accensi carbonis affectam partem urentes, qui omnes periculosi sunt, quia per eos corpus non depuratur , sed morbosior evadit, malignae enim , & pestilentialis febris comites sunt. Si carbunculi omnes periculosi sunt, periculo si ores illi haben 'ur, qui ad collum , & thoracem, aut sub axillis oriuntur, quia a nobilioribus cor. Poris partibus cum non longe existant, ipsis venenum , Virusque pestilentiaIe communicare Diacile possunt. Periculosiores quoque carbunculi sunt, idem
de bubonibus, & parotidibus dicendum putamus qui apparent, & rursus Occultantur, & nulla de
eausa delitescunt; Virus enim, deleteriaque mombi natura intus revertitur , unde saepe mors aegrum extemplo corripit. Tumores ad crura , si in morbis pectoris orian. tur, isti facile solvuntur ; transfertur enim motabus a nobilissima corporis parte, usuique vitae summe necessaria ad partem minus nobilem , cum qua tamen mirus consen Sus est , mutuaque ossicia intercedunt ; ut innumeris experimentis demon. stratur .
203쪽
Omnes tumores cuin febribus , magnisque doloribus orti, qui vero neque in profundis, neque ii obilibus partibus erumpant; qui neque nimis magni , neque bifidi , neque lati sint; qui in fastigium facile eleventur; qui cito ematurescant, maturati autem pus laudabile effundant , album videlicet, in odorum, & instar cremoris lactis compactum, salutem , integramque valetudinem cito pollicentur: si vero pus subflavum , lividumve sit , & cadaveri cum spiret odorem , bona valetudo speranda non est: id enim partis assectae mortificationem minatur , praesertim si pustulae ichoreacri , laetido , & subnigro plenae circa tumoris labia iam con apiciantur . Tumores ipsi, si non faciunt abscessus, sed iduri, & indolentes fiant, sive in internis, sive in
externis cantum partibus sint, innocui esse solent: nocere tamen possunt, si mole nimis augeantur;
nam partes finitimas comprimendo , inflammationes , aut atrophias facile creant. Ipsi quoque tumores duri, di indolentes, qui scyrrhosi dicuntur, si pungere, & dolere incipiant, & lividis, turgidisque vasibus tanquam a. ricibus circumdari, in cancros facile abeunt; qui modo aperti , modo clausi diu persistunt: clausi diu, multumque sine gravi corporis molestia, dummodo recto cum regimine vitam ducatur, ferri
204쪽
. possunt i , aperti , citius, dirisque cruciatibu aegros lacessentes e vivis tollunt. Ulcera tandem, ut de praecipuis cutis vitiis pauca dicam, sive ex apertis, & suppuratis tumoribus; sive ex ictibus , aut Vulneribus inflictis; sive ex acri, & corrodente humore intus genito, aut extrinsecus applicato, oriantur modo curatu difficilia , modo penitus insanabilia sunt , modo quo que hominibus brevi vitam eripere solent; quia in gangraenam , & sphace lum degenerant: de qui bus multa porro , & non sine laude , cum in Chirurgorum libris scripta inveniantur, de iis dicere libenter praetermittimus: id vero modo notare opportunum nobis videtur , ulcera, scilicet, ex Quacumque causa genita sint, sive ante febrim , sive in ipsa febre oriantur , mortem non solum . sed proximam minari, si arida, exsucca, pallida, lividaque fiant; eoque magis, quo a latiori, & profundiori sinu proficiscantur , magisque humida antea fuerint: claris enim , apertisque si gnis manifestant emtam esse naturae Uim, omnesque vitae vires, & facultates penitus extinctas esse.
205쪽
Ab oeulis praesagia. Cum oculi internarum , externaratrique affectis. num duces, & indices sint, eos quoque in
morbis attente inspicere oportet , & considerare, ut quid eae ipsis sperandum sit , qui duoetimendum detegatur ; oculi enim ut valent, ita& corpus, ait Hippocrates , in deterius, aut in melius labitur. Itaque si oculi in aegrotantibus mutentur; si colorem , splendoremque suum amittant ; si a grato, R naturali intuitu recedant, mala, & infausta portendunt. Quo enim magis corpus nostrum laeditur , infirmiusque sit , hoe oculi a splendore suo , gratoque intuitu longe recedere solent, & ut flores ardore solis, ita &ipsi violentia, ardoreque morbi marcescunt: ita que merito iureque optimo , ut sapientium viro. rum consilium est, numquam Medicus ab aegro recedere debet , nisi prius inspexerit oculos , quorum insolita mutatio infaustum praedicet
In id vero semper diligenter inquirendum est, an istae in oculis mutationes, a violentia morbi acuti, an vero ab alia causa originem habeant,' nam non in hoc, sed tantum in illo casu aliquid certi
206쪽
75 3 ad progno sim praemonstrare possunt. Perquire dum etiam est, an signa coctionis , vel proximae crisis simul appareant , in iis enim quoque rerum adiunctis . nihil mali ex oculorum perturbationibus , timendum est: nam istae , facta crisi, non secus ac nubes post largae pluviae decensum , recedunt, & evanescunt . Itaque statuendum est, quod oculorum rubor ,
pallor , & livor; calligo . obscuritas, & squalor; protuberantia nimia , subsidentia, & distortio; ferocia , vel maestitia ; palpebrarum contractio nimia, vel nimia expansio, lucis aversatio ;lacrimarum descensus involutarius , & sine ulla causa oculos irritante defluentium ; aliquid ex
albo per somnum apparens, quin crapula , aut alvi fluxus praecesserit; unus oculorum altero
major; pituita in iis innatans , Sc novissime in angulis inhaerens ; fixatio intuitus, aut eius nimia, mobilitas , & frequens convulsio , aliaque id
gerus , praeter consuetudinem bene valentium , & causa sebiis orta , si non praeceps eXitium, gravissimum certe morbi discrimen comminantur ; quoniam , haec omnia & cerebrum , &quae ei in serviunt organa, Sc instrumenta maxime laesa ostendunt . Ea autem omnino periisse demonstrabit , aegrumque jam nitimos ad vitaetermino8 pervenisse , si resolutis naturae viribus ν
207쪽
bus, fereque exhaustis JpSe neque audiat , neaque Sentlat, neque Videat . Praeter experientiam, validaquc rationum momenta, quae nos docent, haec praesagia verissima esse, & praeter innumeras antiquorum virorum auctorita es eamdem veritatem firmiter statuente S ,
runt quoque fere innumera Hippocratis oracula,
ex quibus unum tantum referre satis fore existi.
mo , sive quod in ipso reliqua comprehenduntur, sive quia ne multitudine sententiarum aut prolixior sim, quam res postulat, aut taedio assiciam . Ita. que si oculi, ait Hippocrates, lucem effugiunt
aut nolentes illacrymantur , aut pervertuntur, aut alter altero fiat minor , aut candidum rubrum habeant, aut lividas aut nigras venulas, aut pituita appareat circa obtutum, aut sublimes , tumidi, ct cavi admodum fuerint, aut obtutus Squalidus , & sine splendore , totiusque simul vultus color evanescat; haec omnia nedum mala , sed exitiosa censenda sunt Quibus dignis memoriav erbis cum
inulta, fereque innumerabilia praesagia de oculis comprehensa sint , iam mihi de ipsis , pro rei nostrae scopo satis dixisse videtur. Si quis vero sit, qui plura desideret, legat oculum . sive Speculum Hippocraticum, opusculum videlicet, nuper a nobis in lucem editum, ubi multa ab oculis prae' sagia colliguntur .
208쪽
A Cultu est 'rotantis psaesagia Ium de praecipuis corporis partibus egerim, agam modo de vultu aegrotantis , qui & princeps pars eae terni habitus est, & in morbis praesertim exitialibus , cum plurimum immutetur, clx ras; distinctasque notas exhibet ad praesagiendum. Itaque Medicus , cum ad aegrum acce Sserit, Statim inquirere debet in faciem eius, eamque attente circumspicere, & examinare r quam ob rem, ut Celsus monet, neque in tenebris, neque a capite aegri, ut usu receptum est, debet residere, sed illustri loco adversus eum , ut omne S notas ex vultu cubantis facile percipiat ; ex ipsisque sententiam suam de Sorte aegrot Antis rectius pronuntiare pos Sit . Itaque, facies aegrotantis, si bene Valentium similis sit, praesertimque sibi ipsi , optima haben
da est; quae vero aliquid a naturali, solitaque homini sano rece ait, mala semper est ; pessima autem , quae plurimum; maXime si talis sit, qualem ab Hippocrate descriptam i a suis libris deprehendimus, unde Hippocratica facies dicta fuit,' idem nomen sibi adhuc vendicat , & retinet; ergo in magnis in Orbis, facies bona , metum periculi
209쪽
rieuli minuit ; in sevisribus autem, non bona
adauget : eYtremum vero Vitae discrimen , se,
cundum Hippocratem , ostendit: Si oculi in ea concavi sint ; nares acutae ; collapsa tempora ἴfrigidae , languidaeque aures , ct imis partibus
Versae; cutis circa frontem dura , & intenta ;color niger, lividus , aut perpallidus : multumque magis periculi est , i ita haec sunt, ut neque vigilia praecesserit, neqUe Ventris resolutio, neque inedia : ex quibus causis interdum haec facies oritur , sed uno die finitur . Itaque diu. tius durans, ait Celsus, mortis index est . Ex iis ergo notis , sive in Veteri , Sive in recenti morbo appareant , mors intra triduum praedicenda est; cum i m matum sanguinis intercipi , humores corrumpi , di putrefieri, viresque omnes
naturae tum vitales, tum naturaleS, tum animales extingui, penitusque deficere constans , ce
tumque sit. Quae cum ita sint, jure meritoque sapientes omnes cum Hippocrate , & Celso in ea opinione sunt , haec indicia, remota omni spe , ad ultimum vitae discrimen aegrum iam Ventum esse testari: a quo si aliquis liber evaserit, id instar naturae prodigii haberi debet . Sunt praeterea alia Signa, quae exulatu aegrotanti s desumi possunt, quae porro licet non mortem, cum morbi tamen naturam, & periculum adnum
210쪽
tilant, Medici quoque in eorum cognitionem intendere debent, Itaque scire oportet , quod vultus papor in puellis chlorosi in , & in Viris luem veneream, aut nimiam in utrisque sanguinis profusionem indicare solet: faciei pallida tumescentia cache-xiam , & anas arcam detegit: roseus genarum Color praesertim a prandio febrem lentam; rubedo maxillarum cum febri, & anehelatione periplaeu moniam comitatur et si rubeat tota facies , sed maxime circa nares, & aures haem Oraghiam annuntiat ; si rubeat cum oculis prIminentibus, vel suffocationem, vel gravem capitis dolorem ; si denique rubeat cum intuitu feroci , δc inconstanti delirium, vel convulsionem r flavedo vultus, praesertim in albo oculorum , auriginem manifestat; lividoque atrum in corpore humorem regnare clamat: facies moeroris plena cum Oculis icteritiis , & calliginosis non solum periculi', sed
Neque sola mala facies, etiam quae nimis bona repente fit, imminentis mali pramga est et Nam si quis, ut ait Celsus, coloratior , aut speciosior factus est, suspecta bona sua habere debet ,
quia cum nec eodem statu consistere, nec ultra
progredi possint , retro fere, & quasi ruina quadam revolvuntur e & ratio hujus sententiae , quam