장음표시 사용
51쪽
LIBER III. CAPUT VI. 3sa. Rimae tunicarum ovarii, tum illae ovorum exiguaei, in muliere juvene cum esse potuerint, ne vermes ingrederentur , quia in prima atate hujusmodi partes firmae, & tensae apparent; tamen artatis processiu molliores factae , &patentes rimae ingressium vermi ad foecundandum ovum sinere poterunt. 3. Ex parte ipsius maris vermes, qui in juventute grandiores fuerint , Peliusque alti , ut ovum pervadere minime valerent , aetate gravescente exiliores fieri possunt , ac proinde potis evadere ovula permeare citra ullam mutationem in partibus muliebribus.
Sterilitas nullum habet proprium symptoma , quia lanctiones, quae speciei
propagationem respiciunt, frustratae, minime important individui conservationem; nihilo tamen minus hujusmodi mulieres frequenter de quibusdam incommodis conqueruntur, sed haec a sterilitatis causis, aut sterilium seminarum imprudentia procedurat . I. Perspicuum est, fluores albos, ulcus simplex, vel carcinomatosum uteri , suppressionem mensium, tumorem scirrhosum ossarii , calorem nimium, Ia-xitudinem, vel inertiam harum partium sterilitatem frequenter inducere. In his casibus mulieres steriles sunt obnox: ae symptomatibus, quae causae illae producere solent , de quibus supra locuti sumus. Idem dici potest de abscessu ,
scirrho, hydatidibus tubarum, ceterarumque partium vicinarum , quarum naturam , dc symptomata jam explicavimus.
II. Praeter huiusmodi catas mulieres steriles integra sanitate gaudent , &foecundis feliciores sunt, cum graviditatis incommadis nunquam subjiciantur ; sed pleraeque infantes concupiscentes Empiricorum remediis , tum Sagarum , Agyrtarum conssiliis maxime utuntur, ut Decundae evadant. Diagno is . I. Minime convenit, mulieres percontari de sterilitate , ipsae sunt, quae propria incommoda circa hanc rem statim annunciant . Olim Medici sedulo occupabantur ad sterilitatem cognoscendam. Autumabant lumbis, vulvae, aliisque propinquis partibus applicari , aut intromitti debere quaedam remedia certo proficua; at ipsa inhonestum est dicere, ridiculum adhibere , praesertim cum prorsus inutilia evadant, ut pleraque auxilia veterum Medicorum , qui etsi diagnosam non parum callerent, in therapeuticis tamen minus sapiebant. Hi i)uia modi remedia nondum adhibere conspexi , at si quis curiosus cupiat ipsa noscere, Opera Pervolvat, D Μοrbis Mulieruis 8o. aut Ioo. jam annis edita , in quibus ea frequenter reperiet.
II. Quamvis morbi diagnosis facilis sit; illa causarum dissicillima videtur.
Apparet fane causa sterilitatis , quanto mulier copioso albo fluore laboret , aut ulcere simplici, vel carcinomatos o uteri corripiatur ; quando uterus Ob structus , aut scirrhosus existat; quando calidus nimis videatur , ut vermina , & urinae biliosae, vel temperamentum salax ostendunt, &c. quando, contras urinae clarae , serosae erumpant, de aegra debilis indicent uterum lapsum , la'
factumque esse ; quando menses deficiant, aut uteri harmorrhagia persistat , in omnibus hujusmodi casibus sterilitatis causas facile recognoscunt Medici , dc enunciare possiunt morbum, qui ipsam excitaverat. His omnibus addi pos-
52쪽
o TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM. sunt morbi ovariorum , quando dolor , tumor, aut tensio in ipsis labem praenuncient: attamen haud cognosci poterit , qua labe corripiatur uteri orificium; an ipsum occlusum sterilitatem faciat, neve tubar obstructae in aliqua sua parte, aut ovaria steatomate , scirrho, abscessu, aut hydatidibus deturpata, neve denique ovula ipsa indurata , aut sanie turgida sterilitatem faciant .
Sed cui bono varias causas distinguere, quibus sterilitas tribui posset , cum nulla ratione hujusmodi causis mederi possit ἡ
I. Ostendimus jam, sterilitatem nullum habere proprium symptoma; quare
per se neque detrimentum conjunctum habet; plures enim dantur steriles mu- Iieres , quae citra ullum incommodum diutinam vitam ducunt; exemplum Moianiales praebent, quae etsi austeram vitam servent, hoc incommodum tamen pati possunt, dc cetera plura profanis communia. II. Sterilitas quandoque noxias consecutiones habere solet, cauta producentis ergo; idcirco si sterilitas a fluore albo, dc acri valde, ab ulcere , cancro, aut scirrho matricis , a suppressione mensium, aut ab uteri stillicidio dependeat ; si denique ab ovariorum morbis procedat , omnium harum causarum varia pericula conjuncta habebit, quae quandoque sequiora fient. III. Tantundem monere oportet, si mulier in ecunda suspectis remediis ab
Agyrtis acceptis imprudenter utatur et utplurimum hujusmodi remedia calidissima sunt, quibus temperamentum excitari possis credunt ; aut violentiora sunt emmenagoga ad revocandos, qui deficiunt, menses propinata. Haec
plerumque perperam adhibita subsidia, vel sanguinis sputum, vel per uterum ejusdem fluxum, vel intestinorum vermina , aut inflammationes producunt , ex maximum asserunt sterili feminae nocumentum . IV. Habentur tamen quaedam sterilitatis species , quae idonea methodo adhibita convalescere possunt; tales sunt , quae originem ducunt a fluore albo , mensium suppressione , uteri cruento stillicidio , nimio matricis servore , aut e)usdem nimia laxitudine, quia hujusmodi morbi exstirpari possiunt , at frequenter contingit, sed reliquae causae superius allatae penitus incurabiles
sunt , & prudentis Medici erit, de earum curatione spem haud nimiam praebere.
Quae adhuc dicta sunt, non parum abbreviant, quae erunt dicenda circa sterilitatis curationem. I. In sterilitate, quae a fluore albo, ulcere, scirrho , cancro, matricis obstructionibus, mensium suppressione, aut uteri cruento stillicidio derivat , morbos hujusmodi diversos profligare necessum erit; idcirco ea erunt percu renda, quae speciatim circa imgulos hujusmodi affectus superioribus capitibus
II. Tantundem disserendum erit de morbis ovariorum, de quibus superius pariter locuti sumus; non inficiabor, essicacia auxilia adversus ipsos deesse , sed aliqua reperiri poterunt, ad quae data occasione lectores mittemus. III. Supervacaneum est mederi sterilitati ab occlusione orificii uteri proe denti , vel a tubis obstructis, aut ovariis, vel ovulis deturpatis ortae. Hactenus nos latet remedium, & sanum consiliuim erit , curationem negligere.
53쪽
L I B E R III. C A P U T VI. At IV. Reliquum enim erit in hoc capite ea indicare, quae in duplici apposito casu frequenter conveniunt, nempe quando uterus fervidus nimis sit , ut vermes seminales facile pereant; vel quando uterus pro nimia laxitudine non ita valide in copula contrahitur, ut liquorem seminalam in tubas, ex his inovaria projiciat : sequentibus articulis duplex hujusmodi objectum pro viribus
absolvam. Dd metbodo curativa in utero nimis ferventi. I. Cum nimius uteri calor, nisi a cruoris affluentis copia derivet, idcirco venae sectiones potissimum praestabunt auxilium ad sanguinis copiam imminuendam ; pluries enim vena erit incidenda, prout pulsus postulaverit, jugiter ex brachio sanguinem extrahendo, dc pro singula vice unciae decem extrahi d bebunt , praesertim si aegrotans juvenis , & rubicunda fuerit. 2. Verno tempore exhiberi poterunt 3ura ex Juveni pullo , aut vituli frustulo consecta, in quibus per semihoram ebullierint radices Oxalidis, & nim-phaeae ad uneiam unam , vel paullo minus, ac per horae quadrantem folia lactucae, portulacae, ad manipulum singula ; fit trando vero jus , drachma semis, aut una crystalli mineralis solvi poterit, in hujus remedii usu per i 1. aut et O. dies persistendo. 3. Postquam hujusmodi decoistiones haustae fuerint, cyathus circiter serit elis probe trans chartam bibulam silirati exhiberi poterit, ejusdem usum mane quotidie jejuno stomacho reiterando per unum mensem duabus vel tribus dosibus, interjecto pro singulis horae intervallo. Huic sero uncia cum s misse etiam syrupi nymphaeae adjungi oportebit. q. Verno etiam tempore proficere oportet , lac asininum propinando , quod potissimum esst remedium, modo ipsum stomachus ferat . Primo enim mane jejuno stomacho dosis octo unciarum exhiberi poterit , sensim augendo dosim ad duodecim usque uncias quod si benevertat , paucos potidies cubitum iturae tantundem erit exhibendum, diu in hoc persistendo ; imo
hic confert lac recens exhibere, minime calefactum, ut venter, sine excessitatamen , lubricus servetur .
. Astivo tempore proderunt balnea, & aquarum thermalium potus pro singulo aestatis mense per a a. dies balneo madefieri poterunt aegrae parum te penti, in quo, si lubeat, manipuli aliquot ebulliri poterunt brancae- ursinae , aut malvae ; in singula balneatione hora cum foenisisse cunctari necessum erit,& cum hoc mane institui soleat, aegrotanti in balneo decumbenti propinari poterit decoctum, aut serum lactis, ut superius n. 2. & I. indicavimus . 6. Quoad aquarum thermalium usum attinet, & ipsae sumi debebunt per I S. sequentes dies, pluries & earum haustus, & balnea aestivo tempore re- iterando ; aquae seligi debent leviores , acidulae, dc diureticae , ferro parum imbutae; illae de Foetes Normanniae valde commendantur , sed aquarum id genus obvium est ; earum plerumque culigna cum semisse quotidie praescriba
solet, de ut venter lubricus fiat, in duobus prioribus cyathis solvitur uncia circiter salis polychresti.
7. Identidem aegrotantem purgare oportet, praesertim cum ab uno ad aIterum remedium transitus fiat. Hujusmodi purgationes leves esse debent, quem admodum sequentes exhibentur. Uncia enim cum semisisse Tamaxindorum per horae dimidium in unciis duodecim ebulΙiatur aquae communis . In mani
ca sub filuatione infundi debet drachma follieulorum sennae , dc drachma
54쪽
cum semine salis vegetabilis , per integram noctem . Mane duplex uncia mannae calabrensis addi oportet , dc postea filirata potione ipsam aegrotanti
8. Diaeta tenuis, & refrigerans esse debet ; aegrotantes comedent carnem vitulinam, iuvenes pullos , leporesque, vervecem, bovemque vitando. Herbas,
oryzas, & juscula similia ex vegetabilibus confeeta bis in die sument ; ab stineant a piscibus, carnibus falitis , aut aromatiZatis , minutalculis, vino, came, & liquoribus spirituosis. Infusio stirpium capillarium pro quotidiano potu sum ciet, a labore aegrae pariter abstineant, dc quo fieri potest , requietacant , frequenter lavacris ex sero lactis, in quibus soluta sit drachma crystalli mineralis, utantur .QTandem ab usu matrimonii saltem per sex menses caveant.
De metbodo curativa in utero frigido, nimis Iaxo. Methodus, quae hic adhiberi oportet, directe praecedenti opponitur. Requiritur , quod serositas , quae fibras uteri relaxat , per urinas , aut diaphoresin evanescat, tum quod fibrae elaterium , & sensum recuperent pro conceptione necessarium ; simul etiam requiritur, quot humores in uterum affluentes a vagina , prostratis, aut glandulis Cousterii, eam tenuitatem, fluiditatem , ex virtutem adipiscantur, quae valeat opus conceptionis substinere , & ipsa veneris desideria excitare . Hujusmodi indicationes sequentia remedia plerumque implent.
I. Exhibentur idonea tempestate jura cancrorum, asellorum, & viperarum, quae cum pullo, aut libra semis vituli conficiuntur , quibus circa finem adduntur radices petroselini , eryngii , aristolochiae rotundae , aut longae , singulorum ad unciam semis, itemque folia fumariae, chaerephylli, nasturtii aquatici , rutae, singulorum ad manipulum semis; juri sumendo addi pariter poterunt grana 3 o. terrae foliatae tartari, sanum tamen esset consilium pro hujusmodi opere vas stanneum probe obductum interposita crassiori charta adhibere , intra balneum Mariae locatum: in hujus remedii usu per dies viginti persistere necessum erit.
a. Juris hujusm ,di loco decoctiones substitui possunt, sive ptisanae sudoria
ferae ex lignis incisis confectae, aut radicibus, nempe eX guajaco , saxastas , sarta-parilla, china radice , dcc. Hujusmodi pharmaca majori vel minori dosi, ac in uberiori, vel pauciori aquae copia erunt ebullienda , prout decoctiones validiores, aut infirmiores optentur . Exhibentur plerumque duo cyathi pro singulo die hujus decocti, quod purgans, vel non , reddi poterit, prout
circumstantiae aegrotantis postulaverint; per tres hebdomadas, aut menses hoc auxilium tandem praescribento 3. AEgrotantes verno, aut autumnali tempore ad balnea ducuntur, ut aquas hauriant, in ipsis madefiant, supra lumbos embrocationes patiantur , fumum per tubum intra vaginam aquarum therinalium recipiant, aut quod commindius , & essicacius erit , ut injectiones ex aqua balnei modice tepenti intra vulvam fiant. Horum remeliorum usus plures cautiones postulat , quas Medici , dc balneatores ipsi satis noscunt; hujusmodi tamen auxilia inter se di-Versa, uno tamen eodemque tempore nequaquam institui debent , singulis idoneum tempus juvandi relinquendo. . Regimen calefaeiens esse debet, eoque magis, donec temperamentum valeat
55쪽
LIDERIII. CAPUT VI. 43 Ieat perferre, idcirco circa cibos permitti poterunt ii, qui saliti, aromatizati, stimulantes sunt , ut minutalcula , tubera, fungi , & similia . Vini haustus non erit proscribendus, praesertim illud, Rotae, aut Alicantis, itemque liquoia res , cocolatum etiam , & casse permitti poterunt . Pedibus spatiari, aut in rheda circumvehi , utiliter poterunt ; lavacra erunt exhibenda ex decoetione foliorum artemisiae, matricariae, aristolochiae, marrubii albi, & rutae; cujus olei uncia una pro singulo lavacro semper additur. Tandem matrimonii usus erit prohibendus , modo hoc solamen ipsae non poscant. s. Si hujusmodi auxilia optatum non producant effectum , reliquum erit remedia exhibere, quae sensum excitant, de eo nomine aphrodisiacorum cognoscuntur; eorum nonnulla calida, & acria valde, sane urentia sunt, quae vitali debent; alia quaedam nullam aliam virtutem praeseserunt , quam illam , quae inveterata consuetudo in ipsis confirmavit. Hic referemus ea, quae mitiora sunt, & cujus effectus fatis innotescit. Inter priora recensentur pistachia , dc pineola, ex quibus dulciora conficiuntur ; balsamum Copai ad guttas . aut F. faccharo involutum bis , terve in hebdomada simplum secundum locum obtinet; opium denique ad granum vespere ante decubitum sumptum inter hujusmodi remedia interdum locum habet.
Aphrodisiacis remediis addi possunt sequentia. Radices Eryngii Satyrii L consectae a ad 5j. Nux myristica I
Nasturtii 1 Becabungae I a gr. xx. si eorum duo tantum adhibeantur , sed admi- Seseli j norem dosim , si plures uiuueniant.
Ex iis conficiuntur boli de rotulae, aut optata cum syrupis Kermes, Artemisiae, Melissae , &c.
Ceteroquin in ea curationis methodo, quae instituitur, ubi sterilitas a Ia-xitudine , aut se igiditate uteri dependet , duae potissmum cautelae haberi debent. Prior e nunquam remedia nimis calefacientia impendi debent, ne intestina, aut ventriculus laedantur. Nihil magis obvium est, quam Empiricos obse vare, qui sanguinis sputum, aut phthisim urentibus hisce remediis inducunt,
ut mulieres foecundae evadant.
Posterior: cum necessariis adhibitis cautelis diu mitiora remedia adhibita fuerint, ab ipsis erit abstinendum, cum inutilia evadant, quia facile credendum est, ab alia causa prorsus incurabili sterilitatem pendere. Supprimenda sunt , sed non reticenda quaedam sutilia remedia a veteribiu Commendata, qualia sunt Anti
56쪽
4 TRACTAT Us DE ΜORE1s MULIERUM. Funiculus umbilicatis Secundinae Matrix Cervae Scrofae Leporis
Arietis Renes Scimite Priapus Tauri Cervi Ebur rasum Omnia exsiccata, de puIvexigata ad A exhibebantur. Hepar a verris recenter nati minutalculorum more parati , & ad eam Testes I dem dosim comesti. Fides, quam similibus remediis habere solebant; & animus, quo ipsa su
stinebant, consecutiones erant credulitatis , quae apud Medicos olim observabatur; tum multum errores hujusmodi a congerendi more derivabant remedia
omnia, quae in Veterum operibus passim, quamvis inutiliter , reperiebantur. CAPUT VII. De Graviditate. V Idimus superius Cap. 3. ovum foecundatum post vermis seminalis ingressum a propria cellula distrahi , intra lacinias tubae recipi , paullatim
per tubam descendere , denique in cavitatem uteri labi, qui ad ipsum recipiendum jam paratus erat, videlicet conceptionis opus omnino absolvimus. stiones nonnullae, quas perscrutari necessum fuit, non parum sermonis Ordinem interceperunt ; quare in viam regrediemur, investigando, quomodo ovum explicetur, stiusque evadat; videlicet, quomodo graviditas perficiatur . Ut concinnam methodum prosequamur, tres quaestiones nobis se offerunt:
De anae limbus in utero nius, eiusdemque positu. OVum secundatum per tubae ostium decidens, in sphaericam civitatem recipitur, quam efformat uterus constrictus, lymphaque Iactea repletus , quam vasa vermicularia suppeditant pro ussibus Cap. 3. jam enunciatis . Patet enim hanc lympham per uteri orificium haud effluxisse, quod occluditur, ut eodem loco admonuimus. Cum sphaerica uteri cavitas, quam uterus compactus induit , ovo capacior sit, ideoque sine nexu, ovum per ipsam natare debebit; nos latet, quamdiu Ovum
57쪽
LIBER III. CAPUT VII. 4sovum in hoc statu natationis persistat , quia experientiae desunt, quae nos de
hoc commonefaciant; atuumant tamen nonnulli , hoo tempus mensem conficere ; habentur enim quaedam animalia, ut jumenta , in quibus haec conditio , videlicet scelus natatio, sine ulla adhaesione per integram gestatione ii,
Donec ovum ita in utero fluctuat, tali ratione disponitur, ut placenta, quae in leviori est ovi parte, supremam partem occupet; hac enim de causa , si ligni frustulo plumbi bractea alligetur , lignum in aqua fluctuans altiorem
In hoc positu, parte ovi, quae secundinas facit, in diem, Ocyusque crescente, Placenta utero arcte coalescit, ita ut prominentiae exteriores superficiei e)usdem foveas substantiae uteri penetrent, quae post conceptionem pulposisa' paret , atque matricis ipsi anfractus , ad latera compresstae placentae inaequalitatibus ita invicem aptantur, ut per hanc adhaesionem , quae in diem augetur, secundinae in grandescant , dc placenta persecte cum utero coeat. Cum jam animadvertimus, placentam partem supernam uteri occupare ; ex eo pariter consequitur, cum parte superiore fundi ejusdem necessario necti debere ; ibi piofecto placenta plerumque utero jungitur , dc hujusmodi positus
idoneus magis videtur ad secun 1inas in utero sublevandas, ne secus uteri ori ficium decidant; denique magis opportunus est ad partum promovendum, ut infra suo loco videbimus. Non inficiabor , placentam quandoque etiam prorsus diversum positum tenere , cum non semper occupet uteri funium ; sed neque uterus ipse perpei dicularis jugiter peritat; plerumque plus , minusve dextrorsum , aut sinistror-tan inclinazur . Si dexteram partem versus uterus tendat , placenta , quae altius necti debest, aliquantisper sinistrorsum adhaerebit; dextero vero lateri inhaerebit, si uterus fuerit in sinistram partem conflexus ; tandem in mulieribus, quae continuo decumbunt, ut ab abortu sibi praecaveant, placenta anticam ut ri partem occupabit; sed hujusmodi exceptiones minime impediunt , quod placenta, prout matricis positus sinit , fundum uteri plerumque occupet. Haec prima placentae adhaesito lassicit ad secundinas cum fgtu sustinendas ,
dum insans exiguus sit; putandum tamen eae quam minus valere circa tertium gestationis mensem, quando foetus majus admodum volumen, atque pondus attingit. Natura tamen huic consuluit; placenta tunc validius uten, a plicata eo magis venas uterinas in omni extensione suae adhaesionis comprimit, de circuitum sanguinis magis retardat , ut ipse ibi persistens tantum venas eXtendat, quantum in gestatione nece sistum esse cognovimus ; cruor enim directo ipsi itinere impedito in venas, aut appendices laterales , vel caecales deflecti debet, ipsasque inflare, dc producere, donec ex utero pendulae erumpant, ac tandem in cellularern placentae substantiam viam multiplicem sibi parent. Sequenti articulo videbamus hasce venas apertas sanguinem fundere pro laetus nutritione ; hic sat erit animadvertere, quo sanguis in placentae cellulas intromissius, ipsas, atque placentam ipsam tumefacit , ut haec valeat arcte C Cales venas amplecti, quod specialem nexum constituit per integram gravidi talem persistentem. Donec placenta per hujusmodi adhaesiones secundinas in utero firmat , embryo per funiculum suspensus, secundinis involutus, atque lympha innatans, positum deinceps ratione status aptiorem, motus proprietates servans , Occu p . EX emplo foetus perpendiculariter insistit, caput placentam versus altius
58쪽
46 TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM. serens, quod juxta Statices leges contingit, quia caput reliquo corpore Ie-vius est, Sc thorax, qui cavus est, eo levior existit. Quidam mirantur de hac propositione capitis respectu, quia ipsum in embryone , aut Q tu maximam rationem habere videtur cum interioribus corporis partibus, quae exiles sunt; sed hujusmodi partes , quamvis exiguae videantur solidae tamen, & compa fice sunt, ut complexim Capite magiS Pendant, quamvis grandiore, nam intra caput, infantis praesertim , multum vacui habetur Circa aures, Oculos, os, naresque, & cerebrum, quod capitis internam pariatem implet, rarefactum valde est, ac proinde levissimum . Embryo, dum ita per funiculum suspensus in aquis secundinarum natat, o put jugiter altius ferens , in quolibet latere flecti potest , modo exiguus sit, nec ab utero premis, sed non parum impeditur imposterum ab ipsius incremento, & uteri compressione . Spina dorsi itaque anterius plicatur , caput eandem partem versus dirigitur, se mora, atque genua Compinguntur , ut pedes pene clunes tangant, dc genua mentum. Brachia ita caput versus , & circa latera costarum complieantur , ut foetus glomum constituat , qui perbelle
Id tamen maxime animadversione dignum est, videlicet , quod in hoc positit 'tus debeat spinam prope matris dorsum tenere, dc faciem circa ventrem: hic solus est positus ipsi conveniens , dc unicus , quem servare possit; hunc pariter positum in reliqua gestatione jugiter retinet, quare mulieres decipiuntur, quae credunt f*tum in ventre moveri , & huc illuc transduci . Soli motus ejusdem reducuntur ad aliquam gentium , aut femorum explicationem , levem capitis sublevationem, & levissimam circa axem per sui longitudinem rotationem.
De nutrimne fitus. CErtum est in ovo Rcundato reui procam circulationem dari intra embryonem , & secundinas. Quid enim interesset haberi embryonem , de secundinas, ac utrinque vasa arteriosa nectentia, quae sanguinem embryonis ad secundinas ferrent , dc vas venosum , quod e secundinis cruorem nutritium in embryonem deferret Certum est hanc circulationem necdum fieri, nisi embryo funiculo umbilicati nectatur, & arteriae umbilicales embryonis in illas funiculi patulae sint , simulque vena utrinque, Sc aperta, & coalita sit. Ex iis rebus , quae oppugnare nemo audebit, plura magni ponderis consequuntur. 1. Ante junctionem vermis seminalis cum ovulo nulla in vasis ovuli propriis circulatio fit, quia nulla adest in ovulo vis motrix , quae hanc circulationem producere potis sit, neque arteriae, venaque umbilicales, per quas circulus exerceri deberet, adhue cum 'tu communicant . Tunc temporis ovulum nutritur per communem sanguinis , atque lymphae circulationem , quae in matre, ut in reliquis corporis partibus, exercetur. Tantum supponi debet, quod vasa ipsius ovuli, quae tandem circulum subire debent inter embryonem,& secundinas, sint lympha repleta, quae eorum obliterationein linpediat , quod ceteris vacuis corporis vasis pariter evenire solet. a. Quoad vermem seminalem embryonis, cum ipse vivat , neque vita sine circulo habeatur, ideoque aliqua tenuissimorum humorum circulatio in ipso.
59쪽
LIBARIII. CAPUT VII. 4 ante junctionem etiam perfici debeat, haec circulatio, que in verme absolvitur, eadem esse debet, ac in fetu, vel ipso homine, nam hic vermis homo est, hoc solo discrimine, quod cum respiratione careat, & pulmones quiescant, Auctor naturae statuit specialem circulationem , ob quam liquor circulans ex dextera aure in sinistram per foramen ovale transit , revehendo per caRalem arteriosum ex arteria pulmonali in aortam maXimam partem circumvehentis liquoris, ne fulmones ob eorum inertiam nimis intumescerent. Hujusmodi circulus in f ςtibus recenter natis obscivatur, quamvis respirationis usus, quo tunc gaudent, hunc circulum frustraneum reddat . Animadverti tantum debet, portiones vasorum umbilica lium , quae ad vermem pertinent , fluido repleri, ut patula Gistant, quamvis omnis circulatio absit. Humorum circuitus nuper allatus, qui in solo verme te junctionem cum ovulo fit, & postea in utroque exercetur , purae lymphae circulus est ,
qualis in insectis observatur, de in reliquis animalibus rubro sanguine destitutis, quae hac de causa dicuntur exangria. q. Notiones hujusmodi punctum saliens facile explicant , sive punctum rubrum sese contrahens, atque distendens, quod in pullis sub prima incubatione observatur , quandoque ad reliquos embryones comparative refertur . Nemo negat punctum hocce cor esse pulsans , sed credunt tunc solummodo pulsum incipere, cum aliunde certi sint, ante incubationem , in verme ipso seminali a semella sejuncto punctum illud pulsare; quamvis tamen nisi tunc sensibiliter animadverti queat , cum rubro sanguine repleri incipiat. His explicatis patet, nec embryonem, nec involucra initio gestationis alimentum mutare, eaque in uterum delapsa, citra adhaesionem in lympha lactea natare ibi collecta, ut Cap. 3. ostendimus. Embryo tunc vescitur non absimili ratione , ac planta quaelibet intra vas terra repletum ς ea lege enim , qua terrae succus nutritius poros radicis pervadit, & per integram plantam distribuitur , simul lympha cellulas placentae intrat, dc ex hac per venam umbili-calem in uteri corpus evehitur. Nihil est hoc nutrimento tenuius, quia lympha in cellulas ob propriam tantum subtilitatem intrat nullo fovente impetu, nihilque est hac lympha levius, quae omnino serosa est, ut nihil magis exiguitati, δc mollitiei embryonis tunC temporis aptetur. Prout embryo crestit, copiosius nutrimentum requirit , magisque succosum quod jam naturae Auctor paravit. Tunc temporis placenta utero cohaeret , dc lympham immediate recipit ex vasis vermicularibus uteri , ipsamque a pulsibus arteriarum impulsam per funiculum intra embryonis foetum transmittit .
Lympha hujusmodi uberior est, dc succulentior, quia lac admodum aemulatur. Id nisi circa secundum graviditatis mensem accidit, quando menses bis jam defecerunt. Menses suppressi volumen sanguinis augent, quare sanguificationem segniorem reddit, quia sanguis attenuatur minus, quando vasa turgida magis fiunt ; chylus enim diutius impermixtus in sanguine morabitur ; & sub hac forma crebro circumvectus, uberius tandem cum lympha uterina copulabitur, ipsamque chylosam magis, seu quod idem sonat, magis lacteam reddet, quod augebitur in eadem ratione per integram gestationem . Animadverti oportet, lympham mammarum participem fieri in graviditate mutationum omnium, quas subit ly ha uterina. Cum hujusmodi humores similes lint, fel, ut melius dicam, iidem sint , chylus idcirco in sanguinem refluens, qui valet tumefacere vasa vermicularia , mammariam Iympham pa-ziter auget dc vesculas mammarias tumefaciendo , sinum pariter instat ,
60쪽
43 TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM hujus inflatio , atque tensio in finem usque gestationis increscit . Sed ea ad opus non lassiciunt, naturae supremus Auctor aliam tertiam n . tritionem foetui suppeditavit , validiorem prosecto, videlicet sanguinem ipsum matris. Vidimus jam paullo ante, placentam utero nexam sanguinis cursum retardare in venis uterinis, inflare , & producere appendices venosas jam descriptas, quae sunt venarum propagines; has appendices productas in cellularem substantiam placentae intromitti, ibique explicatas fundere sanguinem , qui in stium per venam fertur umbilicalem . Me non latet, hunc nutritionis modum apud Auctores in discrimine esse, ideoque defensione indigere, sed huic scopo satisfacere sequenti capite proposui. Hic sat erit animadvertere, sanguinem a matre ad f*tum segniter, &exigua copia transduci; ita ut necdum timeri possit, ne foetus su cetur. Ut
hoc melius comprehendamus , animadvertendum est, appendices venosas , quae ipsum in placentam fundunt, a venis uteFinis ad angulos rectos venire ; ita ut cursus directus sanguinis in canalem venosum exiguam copiam e)usdem transferat, parumque motum ipsius acceleret ; ac proinde sanguis in placet tam foetus nutrimento deserri debeat, rationibus nuper indicatis. Sed elenchum hujus articuli instituamus. Ante conceptionem in vasis vermis seminalis, nisi simplex circulans lympha degebat. Hic status post conceptionem perstitit, donec ovum foecundatum uterum pertigerit , vel si embryo aliquid receperit, nisi paucae guttae humoris fuerint in ovillo contenti . Cum ovum in uterum descenderit, foetus lympha lactea ibi congesta vesci incepit ; hoc nutrimentum largius fuit secundo graviditatis mense , quando placenta utero adprime coaluit . Tandem embryonis nutrimentum plenum , cumulatumque fuit, quando appendices venosae sanguinem maternum in placentam fuderunt, ut per circulationem fictui tandem deveheretur.
De vario moremento ritus in utero , θ' mutasionibus , quae ipsi
NEminem latet , Rium in sinu materno magnopere crescere; unusquisqtie tamen ignorat huius incrementi ordinem , ipsumque , qua lege perficiatur , meris quantumvis fervens prosequi nequit. Leevven oehius , & Hart Oehs- rus referunt mille millia vermium in singula spermatis guttula inesse. Se i solenter emerunt ipsi novis inventis, quae ob animi impetum ad miraculum usque extollunt. Vidi ipse hosce vermes admodum distinctos ; minus tamen conferti erant, quam hujusmodi Auctores testantur , ac propterea fateri posmum , eorum mille necdum granum aequare . Interim hujusmodi vermis, qui nisi atomus est , intra novem mensium spatium seius evadit ponderis I . aut Is. librarum , videlicet granorum a 382 o. S. hic vermis granum penderet, summum esset incrementum ut I. ad 1382 o. at cum ipse nisi millesimam partem grani adaequet, incrementum, quod ut I. ad 1382 oooo. producitur, immensum profecto evadit. Progressus hujus incrementi in toto graviditatis cursu inaequalis admodum est; maximus in primo mense videtur, in secundo decrescit, & sic de cet ris usque ad nonum mensem. Similis incrementi imminutio observatur In 1nfantibus in lucem editis, donec perfecte adolescant; in priori anno maxime