Tractatus de morbis mulierum ... Pars altera ... Acc. dissertationes duae; altera tuetur systema appendicum, & vermicularium uteri, adversus dubitationes ... Van-Swiettenii; altera perfringit ... animadversiones ad hoc opus attinentes, quae in Diario

발행: 1783년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

LIBE RHI. CAPUT VII. 49scunt, minus in subsequenti , minus denique in progressu usque ad decimum

octaviam , aut vigesimum primum aetatis annum, ubi tandem conssistunt.

Non abs re credunt Physiologi, quod aequalibus positis succo nutritio, Scvi ipsum impellente, incrementi quantitas proportionalis esse debeat gradui mollitiei, & extensibilitatis partium, ut facile cedant ingressui sueci nutrie tis , qui ipsas distendit , producit, ac proinde auget I contra vero , quando

partes certa ratione indurescunt, minime expandi possunt , & succus nutriatius valet prosecto jacturam atomorum reparare, quod nutratio partium dicitur , minime vero fibras earum producere, ut increscant.

Hujusmodi principia cum experientiis magnopere conveniunt. In 'tu enim unius mensis mollities, & extensibilitas maximae sunt, ac proinde incrementum etiam maximum esse debet . Haec mollities, & extensibilitas in fettu singulis mensibus imminuitur; ergo pari ratione augmentum infantis imminui debet. Idem evenit in natis; nunquam eorum partes molliores sunt , quam in primo aetatis anno , in quo profecto maxime increscunt. Hujusmodi qua litates in singulos annos decrescunt; quare & corporis augmentum ad I 8. &a I. usque annum decrescere debet, quia tunc partes talem firmitatem adeptae sunt, ut minus cedant impulsui succi nutrientis. Contra ea tamen in graviditatis cursu placenta volumine quotidie imminutitur ; ea in foetu trium mensium major est, quam in 'tu quinque mensium ; &multo major respective foetu sex mensium, quam in altero novem mensium apparet. Id sortassis proficiscitur ab eo, quod in primis mensibus uberiorem succum nutritium recipiat, quam embryoni suppeditet, ut facile intumescat; posterioribus vero mensibus largiorem nutritioni foetus praebeat , quam ipsa amatre obtineat, ac proinde vacuis cellulis magnopere compingatur . Utcunque autem res se habeat, hujus placentae voluminis decrementum utilissimum evadit , quia ipsius separationem ab utero in maturo partu magnopere promovet , atque facilius per viam a Retu sibi late paratam erumpere potis fit; contra vero in abortu cum grandior sit, difficilius abraditur , atque segnius post 'tum per vaginam exlellitur. Dum 'tus tanta celeritate in utero crescit , plures mirabiles ipsi mutati nes obveniunt. Excogitare oportet , quod exiguissimus embryo rudimentum

quoddam sit, in qi:o membra delineata , & persecta sint, ut ab homine, nisi exilitate, differat ; haec saltem est imago , quam putatus Dal autιus de

verme seminali retulit in sua Epistola ca latina , quae in les Muvelles de la

Republique des Lettres , mois de Μαι , artitae S. ann, 1699. reperitur.

Facile ipsi parcerem, si hujusmodi sententiam, tanquam hypothesin , pronunciasset; minime tamen veniam meretur , cum ipse animose fateri ausus sit, integras embryonis partes microscopii ope in tanta exilitate detexisse , partiumque icones a serventi mente confictas delineasse , ut suum excogitatum

fide dignius faceret. Quod in causa fuit , ut celeberrimum Antonium b Vallisnerium fefellerit, qui cum laude inlepantium nominat, ejusque duplicem exigui embryonis figuram admittit , ut alibi ostendimus cc - Talis est

Astrue de Μοrbis Mulierum . P. II. D even-

a) Auctor hujus Epistolae ingeniosus erat Monspessulanus , qui itineris causa Bataviam petens . 3699. hanc epistolam ad oblectamentum scripsit, ut ipse mihi asseruit , vocabatur εμπιμ e a la tine Piant eius , ex quibus anagramma Dalepantius excogitatum est . Obiit, dum munere Iuri siilli Publici fungebatur Monspe*ulii. b) Della Generatione dei P Uomo p. a. s. a. art. q. sc De morbis venereis Tom. r. p. loca. Edit. Paris.

62쪽

so TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM.

eventus futilium observationum , quae obviae nimis sunt in physicis, atque me. dicis rebus. Attamen neminem imposterum Dalepantii commentum decipies cum ejusdem futilitas jam innotuerit. Vermis enim seminalis nequaquam exilissimum microcosmum constituit in omnibus suis partibus persectum , ut ipse praedicavit; quin imo embryo ipse aliquot a conceptione dies, quasquis vermem magnopere volumine superet; tamen paucam mucilaginem refert filo nexam , quae informis apparet. D. Dcdartius ca embryonem quendam perscrutatus est , qui a diebus at . conceptus erat; animadvertit ipsum T. lineas produci, & infra T. grana pendere , quare verme seminali admodum grandiorem ; attamen truncus erat informis. D Femora nondum explicata erant, aemulabantur duas simplices pro- minentias in in serna abdominis parte locatas , brachia pariter similem asperiis istum superius offerebant , caput saltem tertiam partem totius longitudinis D 7. linearum aequabat, & duo exilissima nigerrima puncta oculorum vicem, , gerebant. Os satis latum patebat. Nihil prominebat, quod nares indicaret D praeter duplicem foveolam ambo narium foramina an nunciantem , scapula- ,, rum locus maximam latitudinem offerebat 4. lineas aequantem. D. Litrius ba inter Acta Academiae Scientiarum anno pariter IIo I. admirandam profecto observationem retulit. Reperit enim ipse in ovulo s*cundato intra ovarium adhuc degente ,, Qtum tres lineas oblongum, & unam cum ,, semisse latum, intimae adhaerentem portioni membranarum vesiculae , vel ,, ovuli funiculi ope, tertiam lineae partem lati , unam cum semisse li-

neam producti. Distinxit perbelle , ut ipse fatetur, in 'tu caput , in hoQB oris aperturam cum exigua prominentia narium loco , dc exigua lineola utrinis que ad latera narium. FIujusmodi lineolae, ut ipse credidit, orbitae erant; ,, utrinque etiam ad inferiorem partem trunci animadvertit protuberantiam ro- is tundam, crassamque adinstar mucronis minoris aciculae , in superiore vero

,, trunci parte similem utrinq; eminentiam observavit, exilem magis; probabiliter ,, hujusmodi prominentiae superiores inferioresque extremitates f*tus referebant. D. Litrius testatur pariter distinxisse ea, quae superius allata sunt, partim nudis oculis, partim lentis auxilio. Embryo enim celeberrimi Litrii junior es se debebat illo D. Dodartii, videlicet paullo post conceptus, quia Dodartiano brevior & minus crassus erat; at vero forma prope eadem videbatur. Ru ebius c) plures hujusmodi observationes refert embryonum ij milis a talis , aliorumque provectioris. Crederem tamen supervacaneum esse ipsas tradere , quare sat erit loca d) indicare , e quibus excerpi possunt. Conjecturari facile possunt metamorphoses , quae in embryone succedunt , eas observando, quae in ranarum productione oculis se offerunt. Ex orulis , quae ranae ubertim emundunt, singulis exilissimi pisciculi erumpunt, qui celeriter digiti magnitudinem adaequant, in quibus caput satis crassum cum Iomga cauda, vermium seminalium instar dispicitur. Hujusmodi animalcula rudi a Graecis appellantur, Tetardi a Gallis, & ranulae a Latinis ob eorum grandius

bercula modo exigua prominem, ex quibω pos longum dum , humeri, brachia, maημε, Iemora a cm 'pede/, explicantur, γ predeuut.

63쪽

LICARIII. CAPUT VII. sidius caput. Tque dissiculter rana sub hac specie, ac homo sub vermis forma recognoscitur. Sed paullo post in hujusmodi pisciculis utrinque ad latera capitis exigua tubercula prominent, quae sese explicando anteriores artus evadunt, ut in embryone ex duabus exiguis prominentiis superiores extremitates produci animadverterunt Dodartius, atque Litrius. Deinde in nostris pisciculis inferius duo alia tubercula erumpunt pro cruribus perficiendis , quae in ranis longiora sunt. Pari simul ratione in embryone posteriores prominentiae ab iis Auctoribus observatae inferiores extremitates gignunt. Tandem cauda in ranis compingitur, atque evanescit, ut in verme seminali gestationis tempore evenit. Haec comparatio, quae opportunissima mihi visa est ad multiplicem metamorphosin explanandam , quae in embryone accidere solet, fortasse illis displicitura erit, qui nobiliorem ortum accepisse putant; sed mihi gaudeo elatiores eorum animos moderatum esse, ut praeter speciei excellentiam , originem ca) no- fram cum vilioribus animalibus communem penitus es. percipiant. Si intepantius deceptus est , ut jam ostendimus, putando formam vermium feminalium, & multo magis embryonum unam cum hominibus esse , nihilominus in errorem incidit assirmando, conspexiste hosce vermes involucro , quo obtegebantur, spoliari, ut naturalem speciem ostenderent. Non inficiabor , hanc metamorphosin in pluribus insectis observari; hac de causa vermes, seu melius E ucae thecam exuunt, & Chrysalides evadunt, quae secundam thecam iterum spoliando in papiliones immutantur. Quamobrem non immerito dicerem, falsum Dalepantium in errorem incidisse ; attamen in physicis perscrutationibus non sunt consecutiones actutum inferendae. Dantur enim quaedam animalia, quae formam mutant, de nullo tamen involucro spoliantur ; hujusmodi sunt ranae , de quibus nuper exemplum adduximus ; idem pene evenit in vermibus seminalibus , qui non parum ranarum rudimenta aemulantur; minime ipsi thecam mutant, dum embryones fiunt, & quam habemus cutem , quae fuit, est, quaeque pulchram venustularum mulierum faciem obtegit. Altera similitudo embryonum cum ranulis est capitis magnitudo reliqui corporis Iespectu , quae tamen in utrisque imminuitur, prout & ranae, & embryones grandiores fiunt. Enunclavimus jam superius in embryone 21. dierum longitudinem capitis tertiam partem totius longitudinis aequare ; Juxta pictores, qui hujusmodi proportiones intimius scrutari solent , nisi quartam partem totius corporis in infantibus , & octavam in adultis attingit.

SIgna graviditatis, quae tantum ad secundum mense eferri potest , certio, ra illis conceptionis sunt, quae ad primum mensem tantum pertinet; atramen nostri respeetu , nisi quarto , vel quinto mense de iis tuto Judicare

possumus.

I. In secundo mense menstrua jam bis defecerunt, mammae tumefieri incipiunt , cordis affectus, vomendi conatus , inappetentia , inusitatorum Cib rum desiderium, pluraque alia symptomata superveniunt infra perpendenda .

. Pudet atque etiam miseret aestimantem , quam sit frivola animalium superbissimi origo. Pii'

aetas 16 tor. Naturat. t. T. c. 7.

64쪽

si TRACTATUS DE MORBIs MULIERUM. In mulieribus enim ceteroquin sanitate gaudentibus , atque hujusmodi infirmitatibus nunquam obnoxiis horum phenomenorum complexus non levem graviditatis suspicionem praebet. a. Hujusmodi indicia in tertio mense validiora fiunt, quia catamenia tunc ter jam defecerunt , lac , sive serum in sinu apparet, superat lata symptomata increscunt , dc hypogastrum sensibiliter intumescit. 3. Attamen in quarto mense certa graviditas evadit, quando cordis ass eius, vomendi conatus atque appetitus inordinati desistunt, persistentibus tamen sinus inflatione, & ventris intumescentia; quod omne dubium aufert , infans moveri interdum solet, de modo genitrix pinguis admodum non sit , caput, genua, & reliqui artus commoti fetus facile distinguuntur. 4. Graviditas igitur nisi in quarto mense, & sequentibus proditur. Eadem certitudo porro, ut jam ostendimus, haberi nequit in secundo , & tertio mense , in quibus graviditas cum hydrope, aut scirrho confundi potest ; ita filiae

atque viduae, quae adversa sorte concipiunt , ut se e tricis eximant, Medicis suadent, se hydrope aut scirrho laborare. 3. Nihilo tamen minus tunc temporis graviditas ab illis morbis distingui potest. In hydrope enim abdominis non modo hypogaltrum inflatur , verum reliquum abdomen , modo hydrops saccata non evadat , quod in hypogastro

rarissimum est; in graviditate enim tumor umbilicum, in secundo, aut te eio mense saltem non transabit. In hydrope insuper inflatio latera aeque , ac mediam regionem abdominis occupat , sed in graviditate medium abdomen tantum

intumescit. In hydrope deinceps ventris resistentia mollis est, pressioni facile cedit; at in graviditate magis obsistit. Tandem in hydrope nulla molestiarum habetur in gravidis frequentium , neque ventrem pulsando aquae fiuctuatio persentitur in hydropicis obvia .

6. Dissicilior profecto evadit distinctio graviditatis ab uteri hydrope ; sed

non modo hujusmodi hydropis species rara est, verum in haz , aeque ac in ascite fluctuationem , seu contra ictum contentae serositatis manus persentit, non ita in graviditate. Praeterea in hac hydropis specie uteri tensio minor est , quam in graviditate, neque mulier fit incommodis obnoxia, quae gravidis imminent. Quod sum cit, ut suspicionem inducat, donec quarto mense ob

infantis commotiones tumoris indoles magis pate at .

7. Scirrhi respectu, nisi uteri scirrhus est , qui cum graviditate coniundi possit; sed ipse rarus est , neque a tertio mense gestationis ita ingrandescit, ut uterus solet mulieris tunc temporis gestantis ; cui addi oportet scirrhi resistentiam ea graviditatis majorem esse ; dein scirrhum aegrotantes mulieres aggredi, graviditatem vero illis supervenire , quae pleniori fanitate gaudent ;tandem scirrhum minime comitari incommoda gravidis obvia . 8. In quibusdam circumstantiis tamen mulieres ita proprium statum simulant, ut Medicus, quamvis solertissimus, judicium ferre pertimescat, ne honestae filiae, aut mulieris decus laedatur . Aliquod indicium praeberet fortasse digitorum per vaginam intromissio ; sed hoc plerumque respuunt , quod potius suspicionem

auget. Quomodocumque tamen res se habeat, cum ipsis erit conveniendum putatum morbum fanare , promittendo, iisque suadendo mensium revocationem satagere quOS poscere solent, cum noscant, eos redeuntes omnes tricas eludere . Nihilo

tamen minus pro solventibus , aperientibus, atque em menagogis , quae s*tum laederent , stomachica erunt exhibenda , qualia sunt Rha barbarum , hina hina,& Coralia, quae nullum damnum afferrent infanti, subita cultis commotione dolus patefiet.

65쪽

LIBER III. CAPUT VIII. 13 V. In hoc casu enim Medicus prudens, de religiosus citra laesionem infanii, S: decoris ipsius matris negotium ducere debebit, donec graviditatis certitudo ipsu in cogat, seminam commonefacere , ut de haz trica prudenter se expediat, ne ipse coactus sit parentes de hoc admonere . Quanta prudentia tunc Medicus indigus sit, nisi ipsi noscunt, qui longo artis exercitio id pluries experti sunt.

CAPUT VIII.

Historia progressuum successive factorum circa notionem formiunis, incrementi humani Iesus. amvis retulerim praecedenti capite potiores notiones , quae traduntur circa primaeva rudimenta embryonis , haud inutile fore existimavi, historicum specimen insuper tradere progressuum , qui deinceps circa hanc materiam facti sunt , ut pateat, quanta sedulitate , & culictatione in rebus physicis veritas discutiatur. Id sertasse episodium videbitur , non contendo , sed ipsum si lubeat, omitti poterit: sat erit animadvertere; in hoc capite minime perscrutari Medicorum opiniones, quod perditum opus esset ; sed observationes tantum referre circa hanc rem interdum ab ipsis institutas .

suid veteres Μediei circa Dus formationem cognoverint.' APud magnum Hippocratem observationes duae circa hanc rem reperiuniatur. In priori, quae extat in Tractatu de Natura Pueri , describit ipse germen a muliere post sextum diem expulsum, sive, ut ipse credit , paullo

post conceptionem: D Ego vero, ait rue , qualis erat illa genitura, referam. B Ut si quis ovo crudo externam testam undique auferat , in qua interioreis membrana contentus humor pelluceat, ad hunc fere modum se habebat liquoris ille , praetereaque ruber erat , & rotundus. Conspiciebantur autem fibrae al- ,, bae, & tenues in membrana cum sanie crassa , & rubra contentae, & ipsa ,, membrana exteriore parte cruore adinstar sugillatarum suffusa erat, in cujus,, medio tenue quiddam eXtabat . . . eX eoque membrana tota genituram com- , , plectens. D Haec observatio accurata videtur , ac vilde respondens iis , quae frequenter apparent in similibus occasionibus germinum ex isionum post

conceptionem.

In altera Observatione , quae in Tractatu de Carnibus circa finem reperitur , Hippocrates postquam asserit ,, embryonem post septimum diem perfectum es- ie , ubi genitura ad uteros servenit, habet intra septem dies quaecumque ex is corpore ei accedere necesse est; ,, addit frequenter animadvertis. in pluribus abortibus mulieres expulisse carneam massam facile ab aliis imposterum conspiciendam , modo in observando eadem methodo usuri sint. Eam c carnem J ait ille , is in aquam conjectam, si accuratius inspexeris, membra Om- ,, nia habere deprehendes ,& oculorum regiones, & aures, di brachia. Quinis & manuum digiti, S: crura, & pedes, & pedum digiti, de pudendum, & reliquum totum corpus in liquido est . In hac observatione Hippocrates profecto valde deceptus est circa embryonis aetatem , qui si probe conforma- Auris de Morbis Mulierum. P. II. D 3 tus

66쪽

TRACTAT Us DE MORE Is MULIERUM

tus erat , ut asterit, sex, aut septem licodomadas saltem attingere debuisset , ut ex subsequentibus observationibus facile judicari poterit. amvis Hippocratis notiones circa hanc materiam imperfectae admodum fuerint, Medici tamen , qui ipsum consecuti sunt, eas libenti animo admia

serpunt. Galenus De Formatione Fσtus cap. I. priorem Hippocratis relatum taxtum refert, animadvertendo ipsium ex Libro De Natura Pueri exceridisse ;& hic dubitari admonet, num Hippocrati, vel Polybio ejus discipulo liber

hicce sit adscribendus ; nihil tamen novi addit, ut ad hoc tempus usque posteriores Medici nihil, quod dictum ante non fuerit, retulerunt. Volcherus, Coiterus , Medicus Groningensis, qui tractatum edidit de ossibus infantis, refert animadvertis 'tum praepostere expillsum, qui digiti longitudinem non sit perabat, atque admonuit tantum caput reliqui corporis respectu maximum fuiste, dc illud scimiae prorsus aemulari. In Fernelio pariter in sua Physiolog. lib. 7. De hominis procreatione c. ro.

legitur: Auctorem hujusmodi embryonem observasse qo. circiter dierum, L mis digitum transversum oblongum, ac, ut ipse assolt, 16rmicae crassitudine latum, in quo distinguebantur partes omnes completae, oculi nempe, nareS, aures , brachia, manus , femora, crura , atque digiti; quapropter satus adoleverat, magis quam Fernelius crediderat; sed quod magis mirandum via detur , illud est , quod ut ipse testatur, embryo formicae aequalis, caput tamen praeseferebat amplissimum, dc, ut ipse ait, par avellanae.

quid Medici Recentiores detexerint Riores observationes accuratiores, quas reperi , sequentes duae videntur a

I Riolano seniore relatae. En prior c a Vidi, ait ipse, fgium unius meum in quo partes omnes externa iam descriptae , is conformatae erant ,. quae tamen non apparebant , nisi merso in aquam Du . Tunc dicebat intueri ortios duobus punctis nigris designatos, pro auribus duo apparebant framina ipsis oculis inferiora. Os iam patebat , tota manus perfecta erat, in digitos secta ; ped itamen erant imperfecti, breviores manu, nee in digitos fissi. Inter femora rim iam observabam, quae focum Sumae referebat Altera observatio supra juniorem foetum instituta videtur . Anno sequbnii , ait Riolanus ,, alterum fotum inspexi bombicis magnitudine ; eique figura planeis similem; exceptis artubus, qui velut flamenta candida & trunco corporis exis plantata apparebant. Manus quidem in digitos divisa erat, pedes autem in- ,, tegri . . . Caput reliquo corpore grandius apparebat, pro oculis bina fora- mina quibus interjectum erat spatium naso destinatum; aurium foramina ocuis lis paullo inferiora, quae quidem omnia, nonnisi fetu in aquam merso , conis spiciebantur. Reperitur pariter apud Theodorum Κerkringium in suamAnthropogeniae ichnographia , Amstelodami edita an . I 67o. cap. I. 2. & triplex Observatio, quae respicit priora tempora graviditatis , que are ipsam referre , dc Icones praebere cogor, ut ab ipso Auinore suerunt exhibitae.

ax Anatomicae latus humani historiae , Oagite ult. an. I60 .

69쪽

LIBER III. CAPUT VIII. syQuemadmodum Kerchringius cum Arveo, dc oartono opinabatur , homines ab ovis derivare in muliebribus ovariis locatis , idcirco describit priori Capite duo ova ab ipsis ovariis excerpta. Haec ova, ait ipse , vesicritae sunt rotundae , exiguum granum adaequantes , quamvis non unam omnes magnitudinem servent , ipsaeque lymphatico humore replentur, modo luteo, modo pellucido , qui a calore, ut ovorum albumen, stipatur. Inspice priorem Iconem, atque ejusdem descriptionem , quae cum nuperrimis Anatomicorum observationibus prorsus collineant. In capite secundo deinceps Auctor observationem affert majoris momenti . Mulier cum conJuge paullo post menses colens, quatuor post dies subito occubuit . Kerctringius ad ipsam secandam advocatus , mortisque causam recognoscendam, reperit in utero ovum magnitudine Cerasu in attingens , quod intimius scrutandi causa domi secum attulit. In ipso enim observavit corpus cylindricum materia quadam grummos tartarea conflatum, in quo nulla ain parebat forma , tantum caput a reliquo trunco distinguebatur ob exiguam coarctationem , circa quam puncta nonnulla observasse fatetur debiliter partes sς-tus indicantia. Caput, ut ipse ait, clare a corporis mole distinctum . In capite quasi per nebulam annotata organorum puncta . Corporis autem reliqui

rudis , indigestaque moles , uti eam vides hic eadem , quae est , magnitudine depictam. Secunda figura huic descriptioni omnino respondet. A. Ostendit faciem internam Chorii, dc Amnii, in qua nullum apparet

placentae indicium. B. Embryo delineatur , in quo caput a trunco distinctum conspicitur , sed nulla ulterior apparet fς tus conformatio. Tertia observatio, quam Kerchringius refert in Cap. I. embryonis est quindecim dierum , in quo jam caput distinguebatur , atque in ipso rudimenta apparebant Oculorum, narium, oris, atque aurium, quod facile credi poterit; sed ipse addit corpus brachiis, atque cruribus instructum fuisse. Corpus , ait, in braebia periesque divisimn erat , quot contradicitur, ut infra innotescet acertioribus observationibus. Ipsa III. Icon, quam Κerchringius praebet, cum allata descriptione imperfecte collimat A. I epraesentat placentam exiguis nonnullis arteriolis , atque venis interspersam .

B. B. B. B. Chorion ostendunt in quatuor partes divisum .

D. Funiculus umbilicatis. E. Embryo, in quo membrorum indicia apparent, brachia, de Crura nequaquam tamen, quae Auctor in sua d. scriptione nunCiaverat. Prout ad nostram aetatem descendimus , observatores solertiores sunt , ScDbservationes ipsae veriores. Duae hujusmodi r periuntur inter Acta Academiae

Scientiarum anni 17o I. quas in cap. De Graviditate referre opportunum credi

70쪽

TRA ETAT Us DE MORBIs MULIERUM.

Anatomici, magis singularis tamen est illa Dodartii, cum qua tandem collineat. Hae duae observationes illae sunt, quae majorem lucem circa hanc materiam afferunt.

Hisce observationibus eae addi poterunt, quae reperiuntur in Friderico RuyΩchio Medico & Anatomico Amsteloda mensi, & in Joanne Baptista Blancho, - Professore Medicinae, in Universitate Taurinensi . Ruyschius pluries in suis operibus claro , & conciso ordine circa hanc rem dimeruit. Nos superius pag. yo. ejusdem Opinionem retulimus, & cum ipsa perfecte concinat observationibus Dodartii , atque Litrii, supervacaneum foret , ipsius opera hac de causa intimius perscrutari ; stat erit potius ejusdem sex icones praebere, quarum tres ex Tabula II. & reliquae ex III. Thesauri Anatomici VI. sunt depromptae. I. Icon ostendit embryonem granum hordei aequantem, per funiculum umbilicalem placentae neXum A. Caput embryonis .

B. Corpus ejusdem sine crurum , aut brachiorum indicio. C. Funiculus umbilicatis

D. Placenta. II. Icon repraesentat embryonem paullo grandiorem , in quo caput a trunco magis sejunctum distinguitur, 3c membrorum rudimenta sub tuberculorum specie aliqua ratione apparent. R. Facies interior placentae B. B. Facies exterior ejusdem . IC. Caput embryonis .

D. Ipsius corpusculum. III. Icon offert embryonem semis digitum transversum oblongum , cuius caput a trunco patentius distinguitur, & membrorum rudimenta cum funiculo umbilicati magis conspicua sunt. IV. Icon ostendit embryonem paullo etiam grandiorem , in quo membraeo magis distincta apparent cum funiculo umbilicali A; morbi fortasse causa, crassori. V. Icon praebet embryonem quoque grandiorem , cu)us funiculus A. exilior est, sed in ipso ad artuum extremitates digitorum elementa apparent. VI. Icon tandem repraesentat embryonem, sive foetum, cujus membra satis explicata se offerunt . Blanchus pari nitore, ac Ruyschius explicationem partium in embryone attulit in suo opere sub titulo edito, Historia de naturali in humano corpore, vitiosa, morbosaque generatione, Taurin. ann. I7 I. in 8. possem ejusdem verba referre , sed icones lassicient , quarum x. ex tabula prima dui dem operis desumpsi . I. Ioon offert ovum a quarto die , ut ipse putat, foecundatum , nam inii lier , quae ipsum edidit, 'quatu*r tantum antea diebus menstruata erat . Ovum parum oblongatum apparebat , dc in exteriori facie rubicundum nonnihil , dcinaequale ; sed quod magis singulare est, Blanchus in centro ovi conspexit nudis Oculis exiguum vermem, qui erat signum , atque elementum 1'cundationas II. Icon.

SEARCH

MENU NAVIGATION