Tractatus de morbis mulierum ... Pars altera ... Acc. dissertationes duae; altera tuetur systema appendicum, & vermicularium uteri, adversus dubitationes ... Van-Swiettenii; altera perfringit ... animadversiones ad hoc opus attinentes, quae in Diario

발행: 1783년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

LIBER III. CAPUT X. 6 digae. Civicae tamen , parumque exercitatae mulieres interdum purgari debent ut a ventriculo liadigestae ciborum reliquiae eliminentur, quod potissiimum in delicatulis , & cacochymicis mulieribus locum habet , quae stomacho frequenter laborant, de idoneo regimini minus consulunt. Hususmodi mulieres plerunque bis purgantur in toto graviditatis cursu ,

tertio circiter quoque mense ad saburras eliciendas in ventriculo congestas ob inordinatos appetitus tunc temporis obvios ; quin imo nono mense purgatio utilis evadit ad partum promovendum, perniciosas consecutiones a sordibus in ventriculo stabulantibus praeoccupandas. Per tres vices etiam mutato Ordine, nempe tertio, sexto, & nono mense aegiae purgari possunt , raro tamen

trans hun2 numerum in purgatione progreditur , modo specialis morbus id non exigat. Hu)usmodi purgationes leves plerunque sunt ex rhabarbaro , sale vegetabili, aut de duobus, manna, aut castia; sed si mulier fuerit adstrictioris alvi, drachma folliculorum sennae per in sussionem addi poterit. Jugiter in graviditate stomachica usu venerunt , praesertim in mulieribus , quae cibis minus parcunt, aut viliori nutrimento vescuntur, vel debilior isto macho g. audent. Inter reliqua stomachica eligi solent rha barbarum , kina kina, coralia, aut oculi cancrorum sub pollinis specie , quorum duo, vel plura ad decem, aut duodecim singulorum grana exhiberi possimi, crebro dosin rei terando. Elixir etiam proprietatis simplex usuvenit ad duodecim , aut quindecim guttas in vini cochleare propinatus , vel idem distillatus exiguo

cochleare, cum totidem aquae fontis , aut aurantiorum eXhibitus.

Cordialia denique non propinantur , nisi in cordis affectibus , aut Iypothimiis. Cum morbus levior fuerit, duo , vel tria cochlearia suffcient vini Iberi, vel dimidium aquae Carmelitarum cum totidem aquae fontis commixtae; tum adhiberi poterunt consectiones hyacinthi, aut at hermes ad drachmam semis, de ultra in duplici meri cochleare solutae , simulque triginta , aut triginta quinque grana theriacae in duplici vini cochleare in iis casibus frequenter usum habent. At si morbus gravior fuerit, natim praescribi poterat potio ex aquis distillatis cardui benedicti, dc similium, quibus addi poterunt theriaca , aqua florum aurantiorum, melissae, liliorum dcc. ea dosi, quam circumstantiae postulaverint.1 I. Dr incommodis gestarionis propriis, On ipsis medendi rationibus. Descriptio. Molestiae , quae in hoc statu seminas vexant, plurimae sunt ; ab initio enim

gestationis usque ad finem tertii, de initium quandoque quarti mensis

gravidae mulieres vulgares cibos respuunt, insuetos, aut viliores poscunt, Cor dis anxietates, nauseas, vomitus , vermina, cordis palpitationes, mammarum dolorosam turgentiam , denique capitis, atque dentium dolorem patiuntur. Circa quintum, aut sextum mensem vero, renum , lumborumque dolores super-Veniunt, tum per nares ho narrhoides , atque per vaginam sanguinis fluores Tandem in postreinis mensibus gravidae m lares constioantur , frequen- tex mingunt, aut urinae supprellione quandoque laborant, infernos artus, vul- amque Cedem 1 aggreditur, crura labefactantur , , dc varicibus deturpantur ,

larulem abdominis tegumenta hic illic se induntur. Haec

82쪽

68 TRAcTA Tns DE MORBIs MULIERUM. Haec incommoda non in omnibus aequalia sunt , neque numeri , neque intensionis respectu ; seminae enim ceteroquin defatigatae , atque sobriae parum, vel nihil iis rebus sunt obnoxiae ; leviora tamen hujusmodi symptomata se offerunt in delicatulis mulieribus , quae multum Comedunt, nullum regumen servant, mollem, segnemque vitam ducunt, aut ca heticae sunt. Raro, aut nunquam omnia huJusmodi incommoda complexim eandem semitanam vexant ; plerunque in diversiis subjectis numero , dc intensitate variant.

Causae .

Vidimus jam superius , libro prima gravidarum plerasque molestias primm gestationis mensibus simul in filiabus accidere, in quibus menses difficulter

erumpunt e. 3. easdemque noxaS evenire , quando Catamenta supprimuntur ,

vel saltem imminuuntur c. q. vel quando penitus abeunt r. y. in omnibus hujusmodi circumstantiis causas sigillatim explicare non praeterivimus ; quare ne crambem recoquamus, sat erit hic summatim easdem causas enunciare , proni ipsae ad gravidas mulieres pertinere visae sunt, intimiusque perscrutari nostrum erit causas ceterorum phenomenorum , quς speciatim graviditatem respiciunt . Haee incommoda itaque in tres classes distinguemus juxta tres gestationis status. I. Gravidae mulieres a secundo , vel tertio mense quasdam peculiares antimalis oeconomiae mutationes patiuntur .

P/ior est augmentum voluminis rubri sanguinis ob calamenta suppressa ;qua de causa cum vasa sanguinea maxime turgeant, cruoris circuitus segniorri ob validiores attritus: sanguinis vero spis litudo augetur ob ipsam circuli segnitiem, minoremque proinde attenuationem ; omnium humorum secretio minus exuberat , quia ceteris paribus Jugiter proportionalis est velocitati sanguinis circulantis. Astera est redundantia in utero lacticinosae lymphae , quae non amplius cum rubro sanguine mensium tempore in uterum affluens , redux proinde in vasis exuberat. Cum haec lympha, postquam cum sanguine aliquantulum circulaverit , sensim analogis humoribus remisceatur , quales sunt lympha mammarum , salivalis, gastrica , pancreatica , 5c intestinatis , ea hinc pluribus in locis plura gignit incommoda. Ex super allatis ergo consequitur: ex una parte lentorem, & spissitudinem sanguinis , quae , ut enunciavimus, primis gestationis mensibus eveniunt , causas esse potissimas, ipsum in partibus mollioribus praesertim , parumque elasticis , ut in cerebro, retardari , quod capitis affectus , aut cephalalgiam

producit; sit in spongiosa gingivarum substantia stasis fiat, odontalgia induci solet; si in pulmonibus , anxietas, & cordis palpitatio ob difficilem transitum cruoris ex dextero in sinistrum ventriculum , dc trans turgentes pulmones. Easdem causas lentorem, dc raritatem pulsuum initio gestationis obvias producere in propatulo est. Ex altera parte vero consequitur, lympham mammariam spissiorein factam ob adventum lactici noste matricis lymphe vesiculas mammarum tumefacere , ipsasque mammas, quoi cum repente fiat, absque dolore fieri nequit ; salivam vero perturbatam ob admixtionem lymphae lacteae , quae ipsam subigit propriam diluentem virtutem amittere , ut obvia alimenta insipida videantur , insueta vero , aut viliora bene sapiant , quae tamen vitia salivae emendare potis sunt .

83쪽

LIBERIM. CAPUT X. 69Demum lympham gastricam eadem de causa peccantem digestioni haud

favere eoque minus cum alimenta prava , dissiciliorisque digestionis fuetarint ; impersectae enim digestiones fient, quae fundum, & latera cardiae irritando languores, cordis affectus, cardialgiaS, nauseas, vomitusque producent. Tandem chylum acrem, & indigestum, e ventriculo in intestina transeuntem, simul a lympha pancreatica , dc intestinali , dc ipsa vitiata deturpa tum', tunicam nervosam intestinorum lacessere, & vermina, fluxusque ventris excitare.

Inter varias hujusmodi molestias , quae a sanguinis plectora dependent , nocuae magis, & periculosae in iis mulieribus videntur, quae sponte sanguinea

sunt, δέ copiosis Catamentis donatae, quae ubertim comedunt, parumque defatigantur ; contra vero leViores in Oppositis casibus apparent.

Pariterque incommoda , quae a lymphae lacticinosae uteri plenitudine deria vant, aut ejusdem cum reliquis humoribus admixtione, vehementiora sunt ineacheticis mulieribus , in quibus sanguis biliosus, de acer est , quia lympha cum sanguine circumvehens, Vitia adipiscitur, quae ipsa reliquis humoribus communicat; leviora tamen haec incommoda observantur in iis , quae puriori, dulciorique sanguine gaudent, quia lympha lactea uteri, quamvis sanguini ob circulationem remixta, nullum, vel levis simum vitium acquirit. II. Haec incommoda sponte cessiant circa finem tertii , aut initium quarti

mensis , vel saltem valde imminuuntur; tunc, placenta satis utero nexa, arpendices venosae partem materni sanguinis fundunt, plethoramque proinde imminuunt ; vasa vermicularia pariter laC, quo turgent , effundunt, imminuun

que proinde ejusdem copiam, & utraque diminutio major erit, quo fistus grandior evaserit, uberioremque nutritionem postulaverit. Circa graviditatis medietatem fetus satis amplificatus dilatat, cogitque uterum sese contrahere . In mulieribus, in quibus uterus naturaliter magnus , mollisque extat, haec dilatatio nullum, vel levem dolorem comitem habet , sed in illis, in quibus uterus exiguus, densus , stipatusque est, extensio uteri dissiculter perficitur, ideoque contractiones dolorosae excitantur, quas mulieres ad lumbos, inguina, aut umbilicum reserunt pro diverso uteri positu , quem adversus stius validius agit. Tunc temporis uterus foetu grandiori repletus, comprimit truncum aortae . descendentis , imminuitque lumen ejusdem, atque sanguinis cursum retardat , ut proinde utarius sanguis in superiores a ortae ramificationes deflectat , quae ipsum ad caput transferunt , ac proinde capitis affectus , dentium dolores ,& haemorrhagiae supervenient Uterus itaque ita compressus venas haemorrhoidales internas validius etiam comprimit, quod haemorrhoides fluentes gignit. Eadem de causa ob compressionem , quam patiuntur reduces venae vaginae , ramificationes earum capillares nimis tumentes scinduntur , tandem & per vulvam sanguinem

fundunt.

III. Uterus, prout in diem ingrandescit, impedimenta circulationis in partibus inferioribus simul auget ; venae enim iliacae, quae sanguinem ex femoribus, cruribusque reducunt, atque truncus simul venae cavae ascendentis , ubi ipsae confluunt, a matricis volumine valide comprimuntur , quod cruoris ab extremis refluxum retardat, & varicibus femorum , crurum , pedumque O

casionem praebent.

Vasa lymphatica ob conjunctionem venarum lymphaticarum extremitatum Aurve de Μorbis Multarum . P. II. E 3 infe-

84쪽

νo TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM. inferiorum nata ab utero pariter per pelvim transeuntes comprirnuntur ; quare refluxus lymphae vel intercipitur, vel retardatur ; & hinc oritur celema artuum inferiorum, quod etiam auget copia serositatis, quam sanguis in vasa varicosa affluens relinquit. Mulieres circa finem graviditatis summam debilitatem crurum , pedumque persentiunt, difficulter eriguntur, ut levi de causa facile cadant . Haec debilitas , aut ab Cedemate crurum, pedumque derivat, quod partes segniores , minusque flexiles reddit, aut ab eo , quod minorem spirituum copiam hae partes recipiant , ob pressionem , quam nervi crurales in pelvi ab utero patiuntur.

Tandem in postremis gestationis mensibus mulierum pleraeque adstrictiorem

habe0t alvum, quia uterum rectum valde comprimit frequenter ipste mingunt ob vesicae compressionem, quae exiguam urinae copiam continere valet .

Tandem quandoque urinae suppressone laborant , quando uteri intumescentia vesticae communicatur , & D. Litrius ca) gravidam mulierem observavit, cujus vesica triplom crassior erat, quam in statu naturali. Symplomata , Diognosis , is, μοζη s . I. Incommoda mulierum gravidarum sunt ipsa graviditatis symptomata , neque alia ulla cognosco, quae ab his dependeant. II. Diamosis vero respectu, hujusmodi incommoda statim patescunt visu ,& inspectu agrotantium ; ceteroquin, modo in gravidis mulieribus superveniant, causam nemo ignorabit, quod lassicit ut a reliquorum morborumphe- nomenis distinguantur. III. Prognosis facillima est. I. Communiter hac incommoda nullam habent periculosam consecutionem; ipsa sponte circa tertium, aut quartum me sem desinunt. a. Cum intueris mulierem obvia alimenta respuentem , quae vilioribus solummodo, impurisque cibis vescatur, languores, cordis affectus , lypothimias, nauseas , vomitusque patiatur, fortasse credideris , πem in deterius prorsus

vergere ; nihilo tamen minus, terrore transacto, infans, de mater contrarium evincunt, & bene valere ostendunt.

Moderari sane possumus hujusmodi incommoda, si vehementiora suerint, ea tamen subigere nefas esset. Quod si obtinere valemus, laborem frustraremur, inutiliter aegram lacessendo; si autem res bene verteret, maximum ipsa

pateretur nocumentum , quia humores per vomitum erumpentes remediorum opere detenti febrim producerent. q. Sat erit aegrotantem admonere, ne ipsa insuetis cibis abutatur ; cavendum tamen est, ne severius, quam par est , cibi ipsi prohibeantur , ne nimia tristitia corrpiatur , quae infanti perniciosissima evaderet, ut pluries ,& ipse expertus sum. s. Post venae sectionem , & purgationem in gravidis, haec phenomena valde imminuuntur , neque ea nostris temporibus amplius pati solent mulieres quae veteres medici assieruerunt.

85쪽

. . III.

CAPUT X.

Curatio.

Ut superius entinctavimus, non sunt incommoda graviditatis gni saxcienda , nisi maxima videantur , & in his casibus etiam remitti potius , quam tolli debent . Concinno ordine remedia proponemus , quae in singuli-

casibus magis Opportuna videntur.

i. i. Viij iiij iiiii d bb uri inappetentia , aut insuetorum, sordiums ς 'ppς ς'

tia adhiberi solent: I. Absorbentia, qualia sunt coralia , oculi cancrorum , aut boli ad 12. aut I s. gran. dosin sub forma boli cum pauca consectione hyacinthi. a. Stomachica simplicia , ut rhabarbarum , hii akina, cascarilla cassia lignea , radix gentianae, ad 1 o. aut 12. grana in aliquo vehiculo , vel sub forma bolari cum pauco syrupo absynthii. Stomaehica etiam magis spirituosa, ut aqua storum aurantiorum , aut car- inelitarum ad unicum, vel duplex cochleare, additis quandoque elixire proprietatis ad 12. vel Iy. guttas in vino prius soluto , vel garo ad similein do- sin , qui etiam in cochleare come cum duplo aquae solvi potest ; usuveniunt simul consectiones hyacinth1nae , & alhermes aiu drachmam semis in viani cochleare solutae. Si ipsae vomant, parumque nutriantur , exhiberi possitnt cochlearia aliquot vini iberi cum dulciariis , aut vini rubri , vel albi cum faccharo, nuce myristica, simulque exhiberi solet crusta panis tosta cum dimidio vini , totidemque aquae, pauco saccharo, de cinnamomo cum cyatho cocolati pro sit gula libra. Tandem si haec incommoda persistant , & aegrotantem valde debilitent, venae sectio ex brachio ad octo, aut novem uncias erit instituenda , dc purgatio deinceps cum infusione drachmae rhabarbari , & duplicis unciae mannae

calabrensis .

II. In vomitu frequenti , & violento, octo, aut novem sanguinis unciae ex brachio extrahuntur; purgantur vero rhabarbaro, sale de duobus , dc manna, proposita stomachica deinceps exhibentur . Tandem per aliquot dies mane exhibetur granum ipecacuantiae in pollinem redactae cum granis viginti , aut viginti quatuor theriacae . III. In verminibus intestinorum per vices aliquot unciae olei amygdalarum dulcium exhibentur cum tertia parte syrupi bis malvae , aut limonis , simuI-que uno, aur duo cyathi uiuueniunt infusionis florum camomelli ad modum thei consectae, addita pauca aqua florum aurantiorum ; clismata etiam ex jure intestinorum , aut oleo amygdalarum dulcium conveniunt ; fomenta emollientia etiam applicantur; tandem soluta alvus servari solet. IV. Eadem remedia circiter in fluxu ventris adhiberi solent , quibus adduntur cli steria ex jure intestinorum , & luteo ovorum . absorbentia superius art. I. Proposita; itemque granum unum, vel duo ipecacuantiae cum granis 2 . theriacae subacta loeum habent; sero drachma semis dias cordii propinari potest, Sc pro quotidiano potu decoctum album praestribitur ; nutritioni vero cedunt lentes excoctae cum brodio & ovis recentibus . Tandem pur gantur aegrae Cum furupo magistrati ad unius, aut duplicis unciae dosin, vel etiam cum electuario catholico ad drachmas sex , vel unciam unam. V. In capitis affectibus, cordis palpitationibus, odontalgia, mammarum in. E tum

86쪽

νι TRACTAT Us DE MORBIs MILIERUM. tumescentia dcc. venae sectio medicinam praestat, cui pro odontalgia addi potest emplastrum de laudano temporibus appositum, simulque gargarismata aquae calentis cum pauco spiritu vini, aut cum tinctura anodyna ad guttas viginti, quae texturam gingivarum emolliant, vel tandem dentem ipsum extrahere necessum erit , quod etiam tempore gestationis institui potest, modo aegra fensibilis adeo non videatur . Dolorosae vero sinus inflationi mederi poterit, mammam fricando cum medulla bovilla; vel quod magis arridet, cum oleo amygdalarum dulcium , quod est odoris expers.

VI. Nihil postulat renum, & lumborum dolor , qui nunquam vehemens fit , sed ut aegrotantibus fatisfaciamus , emplastrum Foquetianum applicari poterit. VII. Hςmorrhagiae narium, vaginae, dc hςmorrhoidum per venae sectionem ex brachio institutam compesci possunt . Propinatur etiam decoctio radicis consolidae majoris, cui pro singula lagena quinquaginta quinque guttae addi possunt aquae Rabeli, addito triplici cochleare Lyrupi capillaris; intra viginti quatuor horarum spatium tres cyathi hujus piisanae, quorum singulus quinque , aut sex uncias non superet, exhiberi tantum poterit ad perfectam usque valetudinem; at si hςmorrhagia a vagina, aut hςmorrhoidibus internis originem trahat, injectiones interdum convenient de tepenti decoctione foliorum plantaginis, in qua ebullierit sanguis draconis, modo proposita ptisana pro eodem scopo non adhibeatur. VIII. Stiplicitas in graviditate maximam attentionem meretur; prompte ipsi mederi oportet exhibendo oleum amygdalarum dulcium, decocta vitulina cum plantis emollientibus consecta , aut castiam ad dosin trium drachmarum ; lavacra etiam ex iis plantis confecta, quibus multum butyri recentis, vel duplex

drachma saponis Veneti, aut uncia electuarii lenitivi addi poterit. 1X. Urinae frequens mictus perseratur , necessum est , atque sumi pote rit serum lactis, aut infusio seminum lini; at si urinae retentio superveniat, ipsam extrahi oportet, relinquendo etiam syringam , si opus requirat, quod

tamen raro contingit.

X. Unica methodus , qua Oedema, de varices impediri possunt , decubitus videtur horizontalis, quo sanguinis refluxio ab extremitatibus promoveatur. XI. Crurum debilitas satis conspicua , ut Medicorum solicitudinem -- reatur , in gravidis mulieribus raro accidere solet . Gestantes , quae pro lassitudine deambulando claudicant , famulorum auxilium poscant , ut CD sum evitent , qui magni momenti esset ; hoc phenomenon sero in gravidistate observatur , sed ad finem usque gestationis perdurat, Sc a partu spoate recedit .

XII. Ut abdominis scissurae praeoccupentur, a sexto mense bis in die cumimedulla bovina, vel quod melius arridet , cum oleo amygdalarum dulcium paneis eskntiae guttis aromatizato ipsum oblinire necessium erit.

f. III.

Cautelae necessariae in morbis ' accidentalibus gravidarum .

MUlieres gestationis tempore, aeque ac in diverso statu , obviis morbis

fiunt obnoxiae ; ipsas enim frequenter vexant febris intermittens , con

87쪽

L I a s R III. C Α Ρ U T X. 73 epilepsa Sco. Hippodrates a sancivit, omnes hujusmodi morbos acutos praesertim in gravidis letales evadere , cui Medici usque adhuc fiderunt . Nihil mirum proinde, nam Hippocratis arvo , & proxime subsequentibus Medici

necdum audebant gravidis , his morbis laborantibus , remedia validiora exhibere, quae aegritudinum causam compescere valerent . Quiescebant igitur in palliativa inessicaci medela, vel recte loquerido, totum opus naturae cOnatibus committebant.

Nunc Medici audactiores cum sint , felices etiam magis evadunt, ac se quenter morbos in iis circumstarniis tollunt , quos alias letales crediderint. Non inficiabor tamen , omnes morbos in graviditate periculosiores evadere , quia facile abortum movent ex se valde pericu Iosum , qMique deinceps aegritudinis periculum auget.

Minime mirari itaque oportet , si Medici peritiores in iis circumstantiis

ancipites videantur. Exhibeant ipsi remedia validiora pro matris valetudine λinterfici potest infans. Servetur porro infans ρ naater interdum sanitate , aut vita periclitatur. Sic haud infrequenter inter tot ambiguitates, dum utrumque

servare tentant, uterque perit.

Sedulo enim quaerendum est , quomodo matrem sanare citra infantis noxam tuto possimus; hoc est , quod explanare satagam . Reticebo , quid in singulis morbis conveniat , qui in graviditate occurrunt, ne ab instituto recedam . Animadvertam tamen cautiones , quae impendi debent , ut pro circumstantiarum varietate remedia hero Da praescribi possint; nihil proponam ,

quod a peritioribus clinicis obseivatum non fuerit , dc a me ipso feliciter

animadversum.

I. Venae sectio inter validiora auxilia reponitur , quae ars nostra in sembribus, inflammationibus, viscerum infartibus praestare valeat, eaque in similibus circumstantiis, in gravidis etiam adhiberi debet . Hoc tamen non audebant Medici, qui Hippocratis monitu abortum pertimescebant. In progres

su tamen audactiores facti sunt , quia experientiae docuerunt in gravidis venam seCare posse non modo citra noxam , sed summo cum prosectu : adhuc tamen pavobant Medici , sed nuperrima praxis circa hanc rem omnem omnino pavorem elisit. Facile tamen non est, numerum venae sectionum assignare, quae in gravidis

institui possunt. Hoc enim a natura, dc vehementia morbi , ab aegrotantis viribus , & aetate, a pulsuum conditione &c. dependet , ac providae Medici solertiae totum opus committi debet. Si morbus i vehemens, & praeceps ab initio appareat, decem , aut duodecim cruoris unciae semel , vel bis extrahi possunt . Sed in reliquis casibus trans septem, aut octo uncias sanguis non erit extrahendus ; potius venae fectiones identidem iterari posistunt, quod mater ,& infans facilius serent. Venae sectiones ex brachio institui solent, ne cruor ubertim in uterum irrumpat; nihilo tamen minus, si indoles, aut sedes morbi postulet , ex pedibus etiam sanguinem extrahere tuto poterit , praesertim si prius brachii vena incisa fuerit, quae imminuat, vel omnino tollat derivationem. Tali pacto ancedendum est in cerebri repentino in fartu, apoplexia , capitis , aut faciei erysipelate , absquequo a sutilibus veterum opinionibus perterreamur 9 si.

venae

88쪽

venae sedlio ex pedibus abortum facile promoveret , nulli essent nothi sili1 II. Hippocrates non respuebat purgationis usum in graviditate, alvum ci re permisit in quibusdam a J calibus a quarto ad septimum mensem ; quare facilius Medici purgatione ii praescripserunt , quam venae sectionem ; sed ipsi jugiter Hippocrati sidentes primo, secundo, tertio, o lavo, &nonomense gestationis ab ipsa caverunt. Hodie tamen Clinici, vel quod magis intelligant; vel magis audeant, toties gravidas purgant in singulis mensibus prae.

ter duos priores, quoties ocoasio se offert. In duobus prioribus mensibus caute incedendum est, quia embryo nondum cum utero nexus adhuc fluctuat ;at si morbus urgeat, possunt, atque debent aegrae purgari, mitiora tamen rem dia exhibendo.

Lenientia , purgantia, quae gravidis mulieribus praescrim talent , conflantur plerumque ex rhabarbaro, sale vegetabili, manna , decoctione Tamarinil rum, cassia, de quibus interdum una, aut duae drachmae folliculorum sennae addi possunt, si a lyus tamen adstrictior fuerit; tutius erit ptisanam regiam exhibere, quae blande plerumque sine verminibus purgare solet.

III. Veteres emetica parum cognoscebant: hodie ipsa nemo ignorat , praesertim antimonialia , ac inter haec tartarum emeticum potissmum, quod summo cum prosectu in pluribus morbis usuvenit. Interdum cum copiosiori vehiculo exhibetur, videlicet aliquot grana tartari hujusmodi in tepenti aqua solvuntur , quae singulo semihorio exiguis dosibus tribus horis a potione solutiva propinantur , ut ejusdem augeatur effectus. Hac methodo enim tuto in

gravidis mulieribus exhiberi potest ad dosin unius , vel suplicis grani in septem , aut octo aquae cochlearibus solutum , unicum cochleare deosemis in semis horam exhibendo, quando lenientis prius sumpti actio intendi velit Emeticum tali pacto propinatum parum sursum agit, multum tamen deorsum actionem purgantis adaugendo. Frequenter integra dosis tartari exhibetur , quae Parisiis tria, aut quatuor grana aequat; hac dosi enim convenit in cerebri affectibus, & apoplexiis, in quibus uberior evacuatio, & vividior succussio excitari ciebet. Non contendam, labefactatum a morbo, aut a medicina infantem vita periclitari poste si matri haec emetici dosis exhibeatur. Frustra paterer feminas frequenter vos mere gestationis initio citra infantis noxam ; simulare enim minime potero , maximam disserentiam. interesse inter spontaneos , & pharmacis excita

tos vomituS.

Nihilo tamen minus non abs re videtur interdum gravidis mulieribus integram emetici dosin propinare , ubi morbus hoc remedium postulet . & aegra citra ipsum certo perire debeat : vidi sapientes medicos absquel timore hanc viam sternere. Ipse semel, vel bis cum matris , & infantis levamine idem expertus sum ; in iis casibus tamen non parum trepidabam. Anceps Mn-dicus itaque in hujusmodi circumstantiis , antequam nihil audacter praescribat, aut pavide omittat , animadversione. uti debebit, quam ad calcem hujus articuli ponimus. IV. Sis crediderit, clismata etiam caute es se intromittenda , dum morbo laborant, attamen & hoc attendere necessarium videtur. I. Semilavacra enim tantum exhiberi debent , ne plena clismata remetum

89쪽

L I 2 E R III. C A P U T XI. stumefaciendo uterum comprimat , atque labefactatum infantem laedat. a. Lavacra vero hujusmodi emollientia tantum esse debent ex butyro re centi , oleo amygdalarum dulcium, una , aut duplici drachma saponis albi , duplici uncia mellis solutivi, aut ad summum ex unota una camiae excoctae parata . Si exhiberentur clismata irritantibus pharmacis conflata , quae intestinum lacesserent, facile intestinorum Contractiones propinquam matricem irritando abortum excitarent.

V. Sedulo attendere oportet nutritionem aegrotantium gravidarum . Ex una enim parte infans materno gremio detentus uberiorem cibum postulat ; ex altera vero morbi indoles diaetae indiga esse solet. Ex iis tricis non eximitur clinicus, nisi mediam diatam praescribendo. In cronicis assectibus , ubi febris abest, ut in ictcritia asti male dcc. cibis aliquantisper erit indulgendum, sed

in acutis morbis, qui febrem cum exacerbationibus frequenter comitem habent , tenuiori victu erit utendum , ne febris, dc morbi periculum augeatur . In his casibus enim jura tribus , aut quatuor primis diebus tantum exhiberi poterunt , donec febris Vehemens persistat . Semel vero per vente sectionem febre subacta quotidie cochlearia aliquot eXhiberi poterunt Cremoris oryzarum farinarum nutrientium , aut luteorum ovorum , in duplici , aut triplici juris cyatho, quae febrem minime augebunt , modo ea in febris inte missione propinentur. VI. Prae manibus etiam haberi oportet aliqua ex potionibus sic dictis Οορ- dialibus, cujus cochlearia aliquot erunt propinanda, praesertim post venae sectiones , aut aliud medicinae opus . Potio tamen hujusmodi ex nimis ardentibus spiritibus, aut pharmacis calefacientibus necdum componi debet . Conia fari enim poterit ex aquis distillatis artemisiae, cardui benedicti , florum au. rantioriim , singulorum uncia una , vel semis uncia aquae cinnamomi horis deatae , in qua diluta fuerit drachma una confectionis hyacinthinae , aut al-Lermes , quibus etiam addi poterunt, si opus requirat, Xy. aut Zo. grana pulveris viperarum , vel similis dosis guttarum lilii . Potest etiam stomaeho,& umbib co epithema confectum ex crusta panis torrefacti , & vino his p niensi imbuta , vel etiam confectione hyacinthina oblinita applicari. Finem faciam Medicos monendo , qui gravidas mulieres quotidie prae manibus habere debent , idest quod dum spes supersit matrem restituend1

mitiorum remediorum usu citra infantis periculum, ea tantum praescribi de- bebunt. At si mater vita periclitetur , neque valetudinis spes videatur praeter emcaciorum remediorum usum, cum embryonis etiam periculo , tunc nihilominus matrem sanare necesium erit , aeque ac gravida nequaquam es set . Non erunt proinde pharmaca exhibenda , quae infantem directe necent , ut mater salvetur , quod crimen certo esset , sed ea erunt auxilia animose

praescribenda , quae morbus postulaverit , absquequo ab eorum exhibitione infans prohibeat. Nihil est hac methodo sapientius: etenim si mater obit , infans & ipse interficitur , ac proinde ambo pereunt , sed matris salutem saltem curando , unum saltem salvate , & utrumque fortassis , de quo non desunt exempla.

90쪽

γε TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM.

De naturui fine gestationis , sive de partu naturan. ANceps diu haerebam , antequam hujusmodi quaestionem aggrederer ; verebar enim patefacere debere nimiam credulitatem plurimorum , tum veterum, cum recentiorum Medicorum , quorum ingenium tamen , & scripta alias magnifaciebam ; sed cum haec materies magni momenti videatur , atque amplissimum campum disputationibus aperiat , ipsam haud praeterire fan- civi. Mihi visum est, tempus esse definiendi limites partus , usque adhuc incertos , atque artem nostram a fabulosis Observationibus repurgandi , quae ipsam deturpabant. Sed ut concinna ratione incederem, in duos articulos hoc caput distinxi . In priore enim principia ostendam , quae quaestionem solvere potis erunt; in altero vero perscrutabor, quantum contrariis observationibus fidendum sit, quas proseelo multi majoris 1 aziunt.

Rationes ,- leges , quae determinare debent tempus natur alit partus. I. Atura in suis operibus constans est , & quotidie cum ordine , &L L mensura agit. In arboribus igitur certum temporis spatium requiritur , ut flores edant, tantundem vero, ut fructus maturi fiant, hoc intervallum plerumque idem est in arboribus ejusdem speciei. Certum deinceps tempus necessarium videtur, ut semina ex terrae gremio exurgant, dc surrecta n va semina e propriis plantis pariant: hoc tempus idem pariter esse solet in stirpibus congeneribus. Tandem ova certo dierum numero incubationis i digent , ut excludantur , quod spatium unum plerumque est in singulis ovi- paris animantibus . Eadem lex observatur in gestatione.animalium viviparorum. Femellae enim embryones per statum tempus gerunt ; a conceptione ad partum usque. Jumenta, dc asellae undecim menses constanter istium gerunt , vaccae novem , pecudes, & caprae quinque; canes sexaginta dies; lepores, & cuniculi triginta ; sed in singulis speciebus hoc intervallum fere aequale semper est. Graviditates mulierum eamdem legem sequi debent, quod observationibus illico tuemur. Id tamen comprobabimus comparatione naturae operum , quae constantem ordinem servant. Quis enim autumaret, Deum summum naturae auetorem, qui gestationem reliquorum animantium sanciuit , humanam speeiem neglexisse , quae scopus videbatur operum suorum , ita ut incertum relinqueretur tempus nascentis hominis ; ac modo hallucinari nolimus , fateri oportet mulierum gestationem aeque ac in ceteris animantibus a mundi incumnabulis determinatam fui s. . Haec invaluit opinio apud omnes omotum temporum nationes :sentiebant Hebraei, Graeci , & Romani ; idem hodie omnes gentes assi mant per totum orbem , quamvis diverso sub caelo vivant, variis aliment Suescantur , variisque exercitiis incumbant . Constans hujusmodi consensiodiversorum populorum , qui nullam inter se communionem habent , nisi affectus videtur constantis observationis , & haberi debet , ut potissimum

SEARCH

MENU NAVIGATION