장음표시 사용
321쪽
alias autem frigida pota , aut nitrum largius devoratum, eXcretionem illam proclio Vet. Ex quibus facile perspicitur, quam parum fidendum sit virtutibus illis sudoriferis, quas materiae me dicae scriptores infinitae medicamentorum multitudini
Quum ad sudores movendos necessarium sit, aue humorum, per Vasa circumeuntium, vim adeo increscere, ut obstaculum, ab arteriarum , cutem peris
reptantium, finibus objectum , superetur, aut harum oscula, in cutis superficie hiantia, ita relaXari, Ut vis obstaculi vim cordis non aequiparet: certissima hanc excretionem promovendi ratio haec est, ut superficie1 corporis ea admoveantur, quae cuti S poros relaXent atque aperiant. Qua in re nihil valentius est vaporibus calidis. Ideoque hypocausta, Vel vaporationes , quae balnea Vaporosa nominant, omnium certissime copiosum sudorem eliciunt, qui ad iiD mensum augeri potest, si eodem tempore, quo Vapores ad poros in systematis vascularis peripheria laxandos adhibentur, potio aliqua stimulans liberaliore manu
exhibeatur, quae cordis robur augeat, atque , Ut major vis a centro urgeat, efficiat.
Tales sudationes saepe multum proficiunt in rheumatismis , aliisque doloribus, sedem constantem hahentibus, in quibusdam hydropis speciebus, in cutis
vitiis, in nonnullis luis venerege gradibus. Ualentissima aeque , atque certist na sudorifera interna ea sunt, quae ex medicamentorum, e stibio paratorum, vel radicis i pecacuantiae, & opii mixtura constant. Posterius pulvis DO VERI Vocatur, bonoque cum successu nonnunquam in rheumatismis inveteratis adhibetur. Usus medicamentorum diaphoreticorum in febribus ex tot conditionibus subtilioribus pendet, ut
nihil de illo in universum praecipere liceat Hoz
322쪽
unum animadvertendum elle videtur, ne, quamdiu strictura spasmodica manet, aliquod medicamentum ex iis, quae diaphoreticorum, febrifugorum , atque alexi pharmacorum , nomine in libris commenduntur , unquam exhibeamus. Omnia enim haec, nisi strictura prius laxata, molestias exasperant, CalU- rem & systematis vascularis turbas , augendo. Simul atque vero relaxationis signa uppurent , Vi res cordis tuto adjuvari possunt, sic, ut aegrotanti vinum, Vel diaphoreticum aliquod pharmace uticum, eXhibeatur.
Diu retica inter & diaphoretica magna intercedit amnitas. Eadem enim , quae copios S sudores eliciendi facultatem habent, si calore stragulorum spissiorum, vel vaporibus calidis, ad corpus adimi susis, ac liberali liquorum calidorum potu, AdjuVdntur , potentissima medicamenta diu retica sunt, si corporis superficies frigida servatur , ac nihil, quod
calori movendo est , eodem tempore uisumitur. Diureticorum effectus maximam partem aeque incerti sunt, ac sudoriferorum : atque in hac ipsa iitrorumque essicacitate inserta ratio quaerenda est , cur conatus nostri morbos hydropicos sanandi totaties irriti sint. Quod si enim copiosos sudores movere, Urinaeque e Xcretionem a Ligere, aeque certo
possemus, ac Vomitum provocare, alvumque dejicere, VIX Unquam hydropem non essemus sublataturi, siquidem per has vias limpham superfluam Astagnantem , quae morbum constituit , e corpore eliminare nobis liceret. Sunt omnino , quae organa urinae proprie assiciant , atque excretionem hujus humoris promo veant. Sed natura illorum tam anceps est , ut temere
323쪽
adhibenda non sint. Nisi cantharides & colchici
auctumnalis radiceS tam acres essent, tantaque cum violentia agerent, Usui interdum esse possent.
Qtiae frequentius adhibentur diu retica blandiora, sunt radices s cillae, exiguo pondere exhibitae ; radices scenaculi, petroselini, asparagi, raphani agrestis ;femina dauci & sinapeos; baccae juniperi; cacumina viridia gemit,e decocta ; terebinthina, aliaque balsama simi lia ; sapo, sal tartari, sal diu reticus, spiritus nitri dulciS. Diu retica in universum necessaria sunt, ubi lotium muco, Vel terra, onustum apparet, sicut etiam in hydropc, aliisve morbis, ubi excretio haec perspicue minor est, quam in sanis esse debet. Sed quum difficultus hujus secretionis atque e cretionis a variis causis proficisci possit, & saepe proficiscatur, Varias etiam curandi rationes adhiberi, necesse est. De modo, quo diu retica aeque , ac sudorifera, agunt, Lectoribus nostris ALEXANDRI Specimina Experimentorum legenda commendamus, in quibus plura experimenta atque observationes , scitu jucui das juxta utilesque, invenient.
Sunt morbi singulares, in quibus Medici salivae
excretionem augendam esse censuerunt, ut corpus amateriis acribus & noxiis liberarent, maXimeque ab illa materia , quae luem veneream facit, vel ab hac , quae nonnunquam ulcera corrodentia, Variaque cutis vitia, Vulgo, sed minus vere, scorbutica appellata,
Praeter argentum vivum nullum nobis suppetit medicamentum , quod salivae secretionem atque e cretionem augendi proprietatem habeat , Rdeoquω
324쪽
proprie sialogogum Vocari possit. Quomodo ad ptye-lismum excitandum illo utendum sit, deinceps explicabimus : illud interea observare possumus, salivae fluxum hodie de industria longe rarius, quam olim,
Quae masticatoria nominantur, atque interdum ad mucum, a faucibus, orisque parte interna , detrahendum adhibentur, tamquam si alogoga spectanda non sunt. Constant ex rebuS acribus, quae mansis fluxum humoris promovent. Adhibetur hac ratione praecipue radix pyrethri , quae nonnunquam dentium dolorem levat, & ad gingivarum tumores reprimendos facit. Idem praestat ni cottanae , aliarum Veherbarum acrium, fumus, qui, si medicinae loco, non ex sola consuetudine, fugatur, limpham naucumque ex tunicis glandulosis circa fauces , & in naribus internis , deducere, atque ita humores ab oculis di-Vertere, vel etiam sortasse capitis dolori levamentum afferre potest.
Expectorantia appellantur ea medicamenta , quae rejectionem muci illius exuberantis promovent, qui, laryngem titillando, Vesiculasque pulmonales obstruendo, sepe pulmoniam actione na turbat. Exigua Vomitoriorum pondera interdum expectorantium vice funguntur , atque idcirco Oxymeliscillinum , vinum antimoniale, vel tartarus emeticus , aquae , in qua herbae ac radices, quas Vocant, pectorales, Vel ut , hyssopum , marrubium, adiantum tussit ago , & hedera terrestris , glycyrrhi IaBtqUe inula campana , maduerunt , aut decoct sunt, addi consueverunt. Exhiberi etiam solent linetus, vel mixturae oleosse . ex snermate ceti, Ole
amygdalarum dulcium, variisque sirubis, vel com
325쪽
servis, concinnatae, quibus vel spiritus vitrioli , qui gratum ipsis acorem impertiatur, vel spiritus cornu cervini, qui vim ipsarum acuat, adjicituta Mel anaca thursin mirifice promovet. Eodemque egregie valet guriam i ammoniacum , ii ve in aqua dissolutum , sive cum sapone , commoda que rudi cum scillae siccatarum portione , in pilulas redae,
Errhina, sive sternutatoria, quae muci ad narium internarum, si nuumque, cum ii S ConneXOrum, membranas cursum incitant, quamquam rariisi me vulgo in Usum vocantur : tamen , quum ab omnibus scriptoribus systematicis commemori soleant, nec a nobis pluiae praetereunda sunt. Maxime probabiliter utilia esse possunt in iis morbi S , qui comatum nomine insigniuntur , vel ubi nervi, ad visus, vel auditus, organa pertinentes , remiis esse Vadentur. Hic nonnunquam fieri potest, ut crebra sternutamenta, Universum corpus vehementer concutiendo , proficiant. Praestant hunc effectum pulvis radicis veratri albi, vel euphorbii, cujus exiguum pondus Vel cum nicOtiana , vel cum herbis , quas cephalicas vocant , Vettoni OA , lavendula, melissa, rore marino, tenuiter contu sis, miscetur.
Ex medicamentis, ad promovendas augendas voeVacuationes naturales idoneis, ultimo loco consideranda sunt em menagoga. Etiam hic contrariae N turpe remedia diversis temporibus, pro conditionum:
diversitate, ad eunadem finem obtinendum adhiberi
326쪽
posse, invenimus. Variae enim, quin etiam contrariae causae , ne menseS suo tempore, aut Juito modo , fluant, emciunt. Menses interdum ob solam vasorum debilitatem , sanguinisque inertiam, deficiunt. Atque hic sanitatis restituendae auXilia ex medicamentorum roborantium classe arcessenda sunt. Alias nimia plenitudo nimiusque rigor universi si stematis vascularis naturalem hanc , certoque circuitu redeuntem , excretionem impedit. Remedia speciali ora, modumque his utendi, deinceps indicabimus. Nulla autem mensium suppressio dissicilius curatur, rariusque plenam sanationem admittit , quam quae ab imprudenti medicamentorum adstringentium usu , a linteis humidiS indutis, a per- frunione , a terrore , aliave qua mentiS commotione , repente orta eit.
Quando vel sanguinis , vel humorum , inde separatorum , eXcretiones tam profusae sunt, ut debilit tem & maciem faciant, eas reprimi, necesse est. profluvia activa, quae, ut supra docuimUS , maxime a strictura spasmodica motuque incitato systematis vascularis dependent, easdem , quas in febribus atque inflammationabus laudaVimus , curationes desiderant. Sanguinis missio, ac remedia si dantia , praecipua esse debent auxilia. At si passiva sunt profluvia , quorum causa in Vasiorum relaxatione , & continuitatis solutione, potis imum sita est , ad medicamenta adstringentia confugiendum est: quorum validissima sunt remedia quaedam, ex ferro parata, alumen, gallae, corte X qtiercuS, lignum Campechense, testa mali granati, gemmae rosarum ruesarum , radiX tamentillae, terra cateia
327쪽
Eu, sive ja panica. Sed horum usus tot tam variis exceptionibus , ad singularia momenta spectantibus, obnoxius est, ut nihil generatim de 1llo praecipi possit , nisi summam tum in haemoptysi, tum in alvi profluviis, cautionem adhibendam esse , ne , quamdiu sanguis concretus in pulmonibus , vel acrimonia quaedam in intestinis haeret, aegrotis exhibeantur.
Corpore nimiis excretionibus, vel evacuationibus Ualde eXhausto atque exinanito, opera danda est, ut vasa levibus alimentis, quae ventriculus commode perferat . facileque concoquat , repleantur. Ab iis enim restaurantibu S, quae ex pharmacopolio petuntur , parum opis sperare licet. Quum Vero organorum, digestioni inservientium, actio in hoc statu plerumque adeo debilitata sit, ut alimentorum , quantum opus est, assumi non possit, aut, si assumatur, minus bene in nutrimentum con- Vertatur: curantis consilium ante omnia huc dirigendum est, ut ventriculum roboret, ac, ne primae Viae nimium onerentur , praecaveat. Incipi igitur curatio debet ab exiguis rhei barbarici partionibus, sic, ut medicamenta stomachica amara cum iis conjungantur. Quorum ope si organa , digestioni insera lentia, tonum recuperasse obser Ventur, aegrotanti,
ut leviorem aliquam gelatinam , jusculum pulli, vel tenuius illud carnis bubulae jusculum, quod theam
bubulam vulgo nominant, liberalius capiat, concedi potest. Quod ii alimenta haec per dies aliquot assiimpta sunt, nec cruditas inde contrahitur, victu solidiori uti, & fortasse remedia pharmaceutica , qUM constringant atque corroborent, in subsidium vocare licebit.
Quorsum quidem nihil magis idoneum fieri potest.
328쪽
quam amara aromatica in forma quadam convoniente , cum elix irio vitrioli acido Ex brevibus his thera piae lineis patet, generales curandi rationes satis simplices esse, ac mediocrem
remediorum apparatum omnibus majoris momenti
sinibus, saltem , quod ad primae classis morbos atti-
Secundae classis morbi majorem medicamentorum varietatem desiderant, quae evicit, ne generalem aliquam morbis topicis medendi methodum proponere liceat. Etenim plures ex illis, praeter remedia interna , quorum usus regulis praecedentibus nititur, manum Chirurgi, variaque auxilia topica postulant,vclut emollientia, quae laXent, roborantia, qta est cingant, discutientia & repellentia, quae tumores digerant, maturantia, quae puri generando faveant, , digestiva, quae vulnerum, adustorum , Ulcerumque suppurationem promoveant , detergentia, quae sordes putridas tollant, epulo tica, quae cicatricem inducant, refrigerantia, quae calorem minuant, cute- facientia, quae stimulent, caloremque alageant, antipsorica & cosmetica, quae cutis exanthemata sordesque rem OUeant. Varie haec medicamenta corpori admoventur, sor- ma cataplasmatum , epithematum, emplastrorum, Ceratorum , Unguentor Um , lini mentorum , Vaporum , fomentorum, lotionum , injectionum , embrocationum.
Morbi sexu ales, qui generales, sed maribus proprii sunt, qu orsu rei duo tantum referri possunt, nihil
peculiare exigunt. Hi vero , qui generales, & feminis proprii sunt, semper requirunt, ut ad aegrae petatem , statumque mensium, ac num gravida sit, an in puerperio cubet , an infantem lactet, attendatur.
Plerique morbi topici, maribus proprii, tuis Ue
329쪽
nereae effectus sunt, ideoque, praeter necessariam Curam chirurgicam, atque consueta remedia topica, argenti vivi opem desiderant. Morborum topicorum , seminis propriorum , curatio ad partis affectae naturn m accommodanda est Infantum morbi proprietatem suam ab intestinorum debilitate, a summa systematis nervosi mobilitate , laxoque universi contextus solidi statu nancis.cuntur. Quare in cura morborum, teneram hane aetatem assii gentium, Medicum semper ad tria haec momenta in primis attendere oportet. Ρatetque hinc necessitas medicamentorum purgantium & Vomitoriorum ad saburram glutinosam , vel acidam, expellendam ; absorbentium ad hanc corrigendam; balneorum frigidorum ad mobilitatem solidorum vivorum minuendam , firmitatemque toti contextui comciliandam.