Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

GENERALIS. 29 φ

ferro parata, Vel aquae ferratae naturales , saepius felici cum successu dari , si stematisque vascularis

vigorem reparare, inVeniuntur.

Therapia generalis motuum inordinatorum Osematis

SYMpTOM ΤΑ, quorum causae proximae in motibus systematis nervosi nimiis atque inordinatis ponuntur, sunt dolor, pruritus, agrypnia, spasmus, hyperaesthesia, delirium. Quibus quae levamentum a serunt remedia, in universum anodyna atque antiis spasmodica nominantur. Quum motus, quibus in ordinem redigendis medicamenta illa inserviunt, plane obscuri atque ab L. trusi sint: modum , quo haec agunt, pariter Occultatum & circumfusum tenebris esse, oportet. Quemadmodum enim de morbis systematis nervosi non aliunde , nisi ex evidentibus vitiis , sensuum organa motusque voluntarii instrumenta assicientibus. judicare licet: ita etiam remediorum nervinorum Virtutes tantummodo ex mutationibus, quas in organIRillis atque instrumentis facere observantur, aestimari possunt. Dolor, &, quae ipsum necessario consequitur,agrypnia, facile frequentissima symptomata nervos a sunt, a nimio, Ut arbitramur, motu oriunda. Quae vim illorum molliunt remedia, generatim anodyna nominantur. Quorum princeps optum est, quod admirandum medicamentum, sic, ut corteX peruvianus, infinitam utilitatem habet, atque ad plurima ,

quae singulatim nunc designari non possunt, longe efficacissimum est. His, qui usui ipsius assueti non

312쪽

sunt, plerumque perexiguum pondus exhiberi, sed exibitio brevibus ex intervallis repeti debet, donec effectus satis appareat. Ρraeter Opium , medicamentum aliquod chemicum est, ab inventore HOEMANNO, magnificis laudibus cumulatum , &, quamdiu iS ViXit, in arcanis habitum, nUnc autem ubique notum. Vocatur liquor maneralis a nodynus, cujus usus in his morbis com-

endatur, in quibus noxa aliqua ab opio timenda est. Ubi enim vis vitae multum depressa, pulsusque debilis, parvus, ac veloX est, optum periculose

datiar.

Si liquor hic anodynus dimidiam modo partem

virtutum. ab ipsius inventore celebratatum , possideret, quantivis tamen pretii remediis jure meritoque annumeraretur. Sed nuper aether vitrioli , qui ejusdem prope, ac liquor anodynus, nat Uraeest, similesque praestare effectus videtur, in usum vocari coepit, atque vel extrinsecus locis dolentihus admovetur, vel ex liquore conveniente per OS aifumitur. Quemadmodum dolor , pruritus, a grypnia , erethismus, delirum, a nervorum sentientium : ita spa L. mi a ner Uorum moventium motibus in ordinatis proficisci statuuntur. Sed, quaecumque spasmi causa est, medicamenta quaedam esse constat, quae ad motus illos inordinatos sedandos proprie valeant. Principem inter haec locum iterum sibi vindicat optum, cui Asia foetida, castoreum, canan hora, moschus, & radix valerianae, addi debent. Saepe, ubi medicamenta arx tis pasmodica sumna se essicaciae desiderantur, omnia ista, Vel pleraque, conjunguntur, ut in morbo illo terribili , cui hydrophobiae nomen est , vel in illo aeque periculoso, qui partium tendino furum vulnera sequi consuevit, & capistrum, sive spasmus maxillae inferioris, appellatur, vel in suilacatione, quae

in mortis hystericis frequens est.

313쪽

In morbis longis, velut in epilepsin, ubi diuturno remediorum usu opus est, superioribus temporibus medicamentis quibusdam admirandas atque inusitatus virtutes antispasmodicas adscripserant. Fuerunt illa

muscus, e crani 1S humanis enatus, cranium huma-Hum ipsum, ungula alces oleum animale, Viscum

quernum , radix valerianae silvestris, cum plurimis aliis. Pleraque autem, si valerianae silvestris radicem eXcipias , hodie vel multum de existimatioris sua deperdiderunt, vel, si quam adhuc habent, vix

aegreque eam conservant. Nec vero radici valerianae non merito suo multum tribuitur. Singiviares enim ipsius virtutes tum in nervis roborandis, tum

in spasmis placandis, satis liquido eXploratae atque spectatae sunt. Nuper Vindobonae sibi persuaserunt, mali aureae folia , in pulverem redacta, Vel ex aqua decocta, epilepticis exhibita, ad dirum hunc morbum evincendum valuisse. Sym 'tomata, a motibus systematis nervosi remisialis, vel intermissis, oriunda, sunt frigus, debilitas , an oreXia, major, minorve somnolentia, Vel anaesia. thetita: quae siepe motuum sy ste malis vascularis remistionem , vel intermissionem, adjunctam habent, iisdemque propemodum remediis indigetit Medicamentorum, Universum systema nervosum corroborantium, longe primus est corteX pertivianus, cui, pro re nata, radix valerianae silvestris , R remedia, ex ferro parata, vel ferrum , in aquis ferratis naturalibus solutum, addi pollunt. Usum autem horum medicamentorum balnea frigida , corporis cXercitationes, Victus nutriens, aer salubri S , convictusque & sodalitium jucundius, adjuvent, Uecelle eli. Medicamenta, a quibus caput proprie corroborari Creditur, cephalica nominantur, quorum , si indicem spectes, infinitus paene numerus est. Ρraecipua sunt balsarnum per uvianum , lavendulaeque , roris mari

314쪽

ni ac similium herbarum redolentium, flores. spiritus , ex his floribus compositus, admodum suavis, nec raro ad nauseam , & capitis dolorem, a causis levioribus motum, proficiens est. Medicamenta, quae proprie pulmones atque viscera paren chymato dea, co oborare statuuntur, balsamica appellantur, omniaque balsama nativa , Ut TO-lutanum, GHeadense, Canadense, & Copaiuae, styx cem , ac benZoinum . complectuntur. Quae ventriculum roborant, ciborumque conco tionem promoverit stomachica dicuntur: quorum pleraque amara sunt. Quorsum pertinent pars flava corti clS malorum aureorum , cacumina centaurii

minoris & absinthii romani, flores chamaemeli ,

xadices gentiante & Zedoariae, &, cujus usu S N porrime inVa uit, exi miaeque in roborando Ventruculo virtutes praedicantur , radix columbae , ex Ceylania in orbem nostrum apportata. Quibus accedit aliud novum medicamentum, ex colonia SU-xina mensi allatum, ab inventoris, mancipii Ethiopis , nomine lignum Qtlassi vocatum , summo amarore, sine ulla saporis adstringentis nota, praeditum Medicamenta, quae proprie Ventriculum in expellendis flatibus adjuvant, carro inativa nominantur, praecipueque in seminibus, oleo calefaciente foetis, consistunt: qualia sunt semina anisi , coriandri, carVi, piperis, cardamomi. Quibus accedunt radiceS angelicae & Lingiberis, cum aqua stillaticia foliorum men th pio eritidis. Omnia haec medicamenta requiri ponimus , ubi vires fustematis nervosi ex parte tantum debilitatae sunt: sed ubi motus ejus plane interrupti sunt, ita My sen tuum organa, motusque voluntarii instrumenta, affici, vel agere, cessent; in hoc statu ad medic menta summopere stimulantia , hoc est, ea, quor Um

crim0nia calefaciens universum solidorum vivorum

315쪽

GENERALIS. 297

si stema incitare atque animare valeat, confugiendum eis. Haec vero eadem illa medicamenta sunt, quae ad excitandos systematis vascularis motus supra a nobis laudata sunt.

CAPUT IV.

Therapia generalis, ad materias noxias in primis viis currigetidas θ' integritatem univerμ hum0Prem mas. sae rebiitriendam, adhibenda.

UAM UAM omnis impotentia , aut molestiae sensus , ab inordinatis systematis vascularis , vel Ner Vosi, motibus proxime dependet: non semper tamen in nostris aegros levandi conatibus id tantummodo spectare debemus, ut motus istos in ordinem redigamuS. Certum est, exempli gratia, ventriculi dolorem &nauseam perturbationi cuidam nervorum tribui oportere, atque, Ut primum perturbatio illa conquiescat, ventriculi dolorem L nauseam statim esse conquietura. Jam ponamus, consilium nostrum ab aegroto,

duobus illis symptomatibus afflicto, peti, nosque, instituto examine, ipsorum originem in saburra Vei triculi acida perspicue invenire. Quum saburra haec per ipsam situs sui naturam facile eXpelli, Vel corrigi, possit, neque optum ad leniendos dolores , neque remedia stomachica & cardiaca ad tollendam nauseam, suadebimus, sed aegrotum aut vomitorio ad saburram acidam rejiciendam, aut magnesia alba ad illam corrigendam, atque in salem neutru comvertendam, uti jubebimus.

Simili ratione luem veneream in Veteratam acerrimi dolores, aegroto per plures noctes continuas somnum adimentes, comitantur. Sed, e perientia edocti,

316쪽

198 THERA PIA

novimus, dolores istos tolli non posse, nisi, quod

eos movet, virus specificum subigatur, vel corrigatur. Ideoque de eXhibend19 medicamentis a nodynis non cogitabimus, sed ad argentum vivum confugiemus, quod ad humorum, in hoc morbo corruptorum, integritatem restituendam unice valere, compertum habemUS.

Haec exempla satis ostendunt, curationes haud raro eo dirigendas esse, ut materiae morbificae , Vel in primis viis haerentes, vel humorum crassiorum univerisitatem vitiantes, expelluntur, aut Corriguntur.

Exhibebimus primum therapiam generalem quinque illarum, quas supra enumeravimus, saburrae

specierum. Prima, eademque omnibus communis, curatio in hos versatur , ut ventriculus Vomitu eX purgetur.

Post quem sit novam generari saburram appareat, id agendum est, ut suis quaeque auxilii S corrigatur. Medicamenta, quae saburram acidam, caeteriS frequentiorem, obtundendi, atque in salem neutrum convertendi, facultatem habent, absorbentia, sive hybrida voce antacida, nominantur, praecipueque in terris, quae liquore acido respersae, spumant, consistunt. Sunt haec creta , lapides & chelae cancrorum , testis Ostrearum, putamina oVorum, magnesia alba. Hae res, Ventriculo receptae, cum humore acido se commiscent, eumque in salem neutrum con Uertunt,

ct irritationi, quae ab acrimonia illius oriri poliet,

Occurrunt, atque ita doloris ac nauseae vacuitatemessiciunt. Superiore aetate theoria quaedam invaluerat, quae morbos tantum non omnes ab acore, sanguinem contaminante, & oeconomiae animalis Ordinem turbante, repetebat. Ex qua necessario consequebatur, ut Medici in plerorumque morborum curationibu S acorem Corrigendum esse existimarent. Itaque mos percr

317쪽

GENERALIS. 299

huit, qui plurimorum etiam nunc est, medicamenta absorbentia in Omni fere morborum genere exhibendi. Nec dubium est, quin in multis utilia sint. Et,

quod usum eorum non mediocriter commendat, raro aliquid noXae asserunt. Saburra amara , putrida, rancida , medicamentis, haud multum inter se discrepantibus, corriguntur. Tempe nantia vulgo ac diluentia an pellantur, praecipueque ex fructuum horaeorum subacidorum maturorum succis conssant. Quae Vulgo vocatur mixtura ante metica , ex Bbsinthii sale & limoniorum succo , inter se confusis, constans, atque inter esservescendum devoranda ,singulari quadam virtute saburram putridam corrigendi , vomitusque hinc motos sistendi, pollere obser Vatur. A qua Selterana, vel , quae longe emcacior est, utpote salis aikalini nativi ditior, aqua Uahlens S, cum vino rhenano mixta, elegantissimam & suavissimam potionem efficit, ubi bilis acrimonia corrigenda est. Saburra glutinosa atque insipida medicamentorum attenuantium usum desiderat , quae fere amaritudinem cum aliquo calore' aromatico habent. Amarorum vis attenuandi hinc dependere videtur, quod fibras ventriculi sensiles stimulant, succique limpii tici, mucum tenacem dissolventis atque diluentis,eXcretionem Uberiorem provocant. Sed sunt medicamenta , quae mucum hunc glutinosum propius corrigant, Velut aqua calcis vivae , salesque neutri, vel

allia lini fixi, quales sunt tartarus solubilis, sal diureticus, sal tartari, sal sodae. Haec praecipua auxilia sunt quibus ad noxia' inprimis viis corrigenda uti consuevimus. uae in humorum Universitatem agunt, ea, prout ipsa morborum natura est, ita diversa esse, necesse est.

In statu humorum vappido atque aquoso , qui saepe

318쪽

in seminis incidit, medicamenta , ex ferro parata. Praecipue Valent, quorum ustis singularibus aegrotantis conditionibus accommodandus e st. Cum iisdemqUe , pro re nata , cortex per uvianus & medicamenta stomachica amara, exercitatio corporis moderata, ac balnea frigida, conjungi debent. Rhei quoque barbarici pondera exigua subinde exhibenda sunt, quae canalem intestinorum plus justo onerari prohibeant. Si sanguinem acrimonia acida inficit, quod nonnunquam infantibus , perraro adultis , accidit, fieri

potest, Ut aqua calcis Vivae, per longius temporis spatium pota, praevalentem istum acorem corrigat: sin e contrario humorum universitatem acrimonia

alliali na vitiatam esse apparet, sit cui in viro illo nobili apud HUX HAMUM, qui, nimiam salium volatilium copiam devorando, semet ipse jugulavit: in hoc statu nulla medicina plus levaminis pollicetur , quam Vi tus ex lacte & vegetabilibus acescentibus. Ad acrimoniam putridam cortex per u Vianus, spuritusque vitrioli acidus, cum usu liberaliori vini, ac fructuum horaeorum sub acidorum , in primis prO-

sunt.

In acrimon a denique muriatica, vel ammoniac ii, quae lepram atque impetiginem, cum calore RPr Uritu conjunctam, generat, praecipuum auxilium pollicentur aquae sulfuratae , talesque compositiones , quales sunt pilulae aethiopicae pharmacopinae Edim- burgensis, cum aqua calcis magis composita , vel potiones diaetcticae, ex radicibus lignisque edulcantibus chinae , ginsen g , sarsae parillae, guaiaci, salii stas, consectae. Haec praecipua remedia sunt iis acrimoniae speciebus, quae definitam morbi specie im non generant

Quod ad ea attinet, quae specificae indolis materias morbificas corrigendi facultatem habeant, paucissim Radhuc quidem nobis innutuerunt.

319쪽

GENERALIS. 3bi

I. Materiam morbificam febrium remittentium Rintermittentium cortex peruvianus subigit. II. Virus venere in medicamenta, eX argento ViVoconfecta . justoque tempore adhibita, corrigunt. Ii I. Uirus scor buti cum succi vegetabilium recentium, vel, iis in locis, in quibus hos parare non licet, aqua, in qua byne macerata fuit, recens pota, eVincit.

Methodus singulas secreti0nes V excretiones augendi, nimiasque cohibendi. L RAT Ruu ΑΜ quod vitiata fluida animalia co

rigenda, materiaeque crassiores ac NoXiae , Ventriculum atque m testina onerantes, Vel irritanteS, eXpellendae sunt, praeterea reS saepe exigit, ut secretiones & excretiones per cutem, per reneS, per glandulas salivales, per membranam , nareS CaVaque , cum ipsis connexa , investientem, per laryngem atque arteriam asperam, ac per uterum, promoveantur &augeantur, aut e diverso sanguinis, humorumve, inde separator uin, profusiones immoderatae repri

mantur.

Medicamenta , varias illaS excretiones promoVentia , hidrotopororum , sive sudoriserorum , diu reticorum , sialogogorum , erruinorum , an a catharticorum , sive expectorantium , & em menagogorum ,

appellationibus distinguuntur.

320쪽

3o a

Sudoriserorum & diaphoreticorum vocabula se repromiscue adhibemur, ad denotanda illa medicamenta, quibUS excretionis per cutem promovendae atque augendae facultas inesse creditur. Sed, si stri lius loquendum sit, sudoriferorum nomine ea me dicamenta significantur, quae copiosos sudores movent : diaphoretica autem ea sitiat, quae viae aliud , quam perspirationem in conspicuam augent. Nec sudoriferorum , nec diaphoreticorum, actio ulla ratione tam certa est , quam emeticorum , aut catharticorum. Quum enim tantum non semper pro certo nobiS constare pollit , medicamento quodam emetico, aut Cathartico, eX iis, quae recensuimus, assumpto, Vomitum, aut alvi purgationem, eXcitatum iri: nunquam tamen dubium non est, an , exhibito medicamento quodam sudorisero , futurum sit, ut sudor moVeatur. Ac propter incertos illos sudoriserorum effectus contingit, Ut res. quartim proprietates, quatenus sub sensuS Veniunt, prorsus contrariae sunt , pro re nata, hidrotopCea evadant. Medica menta enim , sudori movendo idonea , non tantum

ad incitandum humorum per vasa circuitum, sed etiam ad remittendam stri turam spasmodicam , vale re oportet. Omnia igitur stimulaiatia , quae cor irritare , sanguinisque per vas a circuitum accelcrare possunt, sudoriferorum officio funguntur, si eodem tempore cutiS pori praeter naturam constricti non sunt: & contra omnia refrigerantia ac sedantia, qu rum vis in hoc consistit, ut insolitam cutis pororum relaxationem efficiant, pro re nata, sudorem cierupossunt. Sic liquores fermentati, spiritusve ardentes, poti, aut sales aikalini volatiles, aliave stimulantia acriora , assumpta, nonnunquam hidrotopaea fiunt:

SEARCH

MENU NAVIGATION