장음표시 사용
301쪽
ut in larga ptisante cujusdam tenuioris copia dissolvatur, sic, ut singuli hujus sextarii non amplius singulas illius drachmas contineant. Illud ignorare non Oportet, P0gros, quibus haec curandi ratio profuit, homines robustos fuisse, atque in nos conatis militaribus decubuisse. In praxi privata, valde dubitamus, an saepe hujus generis corpora athletica nobis occursura sitnt. Atque, ut jam occurrant, quis ipsis persuadere poterit, Ut tantum potionis, palato minime blandientis, modum ingurgitent Observationes, his etiamnum recentiores, insignem. Ditri copiam a ventriculo perferri poste, docuerunt. Iisdemque compertum e st, si nitrum non protinu8,rit solutum est, sed multo post demum, sumatur, vim ipsius refrigerantem longe minus conspicuam esse. Nitro sacultas sanguinem attenuandi adscribitur, Atque in speciem eXperimento demonstratur, sit quis illud sanguini recens detracto admisceat. Sed omnia
ista, quae extra corpus fiunt, experimenta precaria sunt, & semper cauto opus est, ne in morborum
curationibus plus justo iis tribuamus. Quis enim sanguinem , in vasis contentum, motuque agitatum, aeque, ut sanguinem e Venis emissum, atque m patella quiescentem, a nitro mutatum iri sibi persuaserit Z Caeterum attenuanti huic nitri facultati mirifice cum illorum sententia convenit, qui in febribus inflammatoriis lentorem quemdam, exilis marum arteriarum fines obstria entem , statuunt. Sed haec sententia nunc quidem prope est , ut oblivioni tradatur. Spiritus nitri ac vitrioli dulces vim sedandi habent, atque in motus intentione minuenda, & sympto matibus, quae ab illa, tamquam causa proXima, dependent, levandis, grati pariter utilesque sunt. Sed omnium sortassis efficacissima, & prae caeteris ad solvendam strictur in spasmodicam , restituendamque circuitus humorum aequabilitatem ac libertatem, adhibenda remedia , nonnullae ex his rebus sunt, quae,
302쪽
liberaliore naanu praebitae, vomitum provocant , eXigue autem datae, diaphoresin movere, humoresque ad cutem propellere, obser Uantur. Sunt eae radix i pecacuantiae, ac Varia medicamenta , ex stibio confecta , a quibus prosperos illoS, qu OS laudavimus, effectus in febribus, inflammationibu S, atque profluviis, natos fuisse, sexcenta exempla extra omnem dubitationis aleam posuerunt.
De commodis imis horum medicaminum formulis, de opportunioribus illa exhibendi temporibus, & de justis singulorum ponderibus , deinceps dicemus: ad
praesens pauca tantum de usu vomitoriorum generatim proponem US.
Si nihil aliud spectamus, nisi ut ventriculus exoneretur, commode fere exhibetur magna potio aquae, in qua flores chamae meli maduerunt, vel ipsius aquae calidae simplicis. Sin autem manifestum est, saburram quamdam, aut bilem, aliam V e materiam noXiam, in ventriculo haerere, quae sine vi quadam ejici non potest, plerumque ad i pecacuanh9e radicem, Vel medicamentes in aliquod, ex itibio paratum, decurrimus. I pecacuant 2e radix vomitus causa omnium frequentissime adhibetur, caeterisque vomitoriis hoc prae fiat, quod perexigua ejus portio, qupe quatuor Vel quinque grana non excedat, ab adultis quoque raro sumitur, quin toties, quoties res poscit, inde Vomant, ita tamen, si, tepidum aliquem potum sorbendo, illius actionem promovent. Nec vero, etiamsi pondus ad dimidiam usque drachmam augeatur, multum periculi ab ea metuendum est. Minus certa est medicamentorum , e stibio paratorum , actio. Interdum enim magna cum violentia : alias ViX, aut plane non , agunt. Nihilo tamen minus, quum stibium ad
laxandam stricturam spasmodicam, & promovendam
303쪽
diapho resin, plurimum possit, febresque maXimam partem ab hac strictura incipiant atque foveantur: vomitoria , eX illo confecta , in accessionum febrilium initiis Lepius utilissima reperta sunt. Tutissime hac
ratione exhibentur, ut tria quatuorve tartari emetici
grana in totidem aquae simplicis unciis dissolvantur: cujus aquae quantum cochleario excipi potest, sexta, vel quarta , quaque horae parte, sorbeatur, donec Vomitus pro Uocetur.
Prius Vero , quam Vomitoria eXhibere ausis , Observationes quaedam necessariae sunt. Primum dari nunquam debent, ubi Vasa pleniora tument, oculique flagrantes & turgidi, cum dolore atque graVitate capitis, ac Vertigine, justum metum faciunt, ne, sub vomendi conatibus, cerebri vasa nimium onerentur, aut rumpantur. Quod si igitur in tali compore morbus incidat, qui medicamentum vomitorium
necelsario desideret, semper sanguinis mimo , & haec ipsa liberalior, praemittenda est. Summam quoqUein praebendis illis cautionem adhiberi oportet, ubi majus aliquod pulmonum vas disruptum olim fuisse constat, aut talis noXa merito timeri potest. Neque danda sunt, ubi ventriculus in inflammatione est , quam cognoscere licet ex sensu ardoris ac doloris acris in regione epigastrica, cui calor immodicus, pulsus durus, velox, & debilis, sitis nimia, cum perpetua vomendi cupiditate, accedunt. Usum eorumdem etiam prohibent affectus hysterici, hypochondriaci, ubi ventriculus spasmo contractus est, Unde summa anxietas, spirandique difficultas , tZntum non strangulans, oritur. Neque locus
illis concedi potest in coli tormentis, similibusve imi ventris vitiis, si pertinax alvi obstructio cum his conjuncta est. Summe malefica quoque ac periculosa sunt, si brevi
post, quam animus ira vehementer perturbatus fuit, sumuntur. Nec unquam denique ea exhibere licet,
304쪽
dum menses fluunt, aut in propinquo sunt. IIaec praecipua illa momenta sunt, quae Vomit riorum usum interdicunt.
Conditiones, sub quibus eadem proficiunt , praeter illas, quas jam diximus, hae sunt: si ventriculum cibi, sine modo ingesti, gravant, vel opprimunt; si quis, venenum aliquod devoravit; si justus timor subest,
ne febrium putridarum mi asina corpus insecerit. Quum enim mi asmata cum saliva in primis succoquegbstrico se commiscere videantur: probabile est si haec protinus, ut hausta sunt, nec dum in sataguinem transierunt, rejicere liceat, ipsi morbo occursum iri. In principiis omnium morborum febrilium , vomitoria a plerisque commendantur: ubi tamen ita proficiunt, si, quas de sanguinis missione prpe mittenda necessarias esse diXimus observationes, haud negligdS. Eadem vehementer prosunt, ubi bilis nimium tenax, . periculumque esse videtur, ne ipsius e vesicula fellea in intestinum duodenum transitus occludatur: unde variae gravitatis aurigo nascitur. Ad jecinoris etiam vitia, quum hoc viscus in fartum atque obstructum est, crebrior illorum usus permultum potest, ut quae non solum bilis excretionem augeant, sed etiam jecur , omniaque reliqua abdominis viscera, concutiendo Rcomprimendo , magnam partem ad removendas Obstructione S conserant.
Ad anacatharsin quoque promovendam , pulmonesque muco glutinoso exonerandos, bene faciunt, atque ita asthma, ab hac cansa prognatum, leVant. Longe certiorem autem levationem in illius Isthmatis accessione afferunt, quod res Bliqua, Ventriculum opprimens ac distendens, eoque di aphragma irritans , emcit.
Superest is vomitoriorum usus, quo sanguinis, aliorumque humorum , proflu Via reprimunt. Cujus quidem usus aliqua in HIPPOcRATE jam exstant vestigia,
305쪽
sed quem nostra aetate in primis introduxit Cl. BRYΑΝROBiNSON , Medicus Dubliniensis.
Recensita hactenus auxilia, quo facilius atque felicius nimios systematis vascularis motus compescant, eam laborantibus imperari oportet Victus rationem, quae & tenuistima sit, neque vel tantillum irritet. Constans perpetuumque omnium febrium sympto-ma cibi fastidium, aut certe an orexia, est. Nimis igitur cauti sunt, qui, aegrotum carnibus, Vel ipsarum jusculis, interdicendum esse, praecipiunt. Ipse enim per se ab his alimentis fastidio quodam L nausea abalienatur, quaeque ad palatum ejus tunc temporis potissimum faciunt, ea quam maXime idonea sunt, ut potiones sub acidae & aquosae , vel summum ptisa- Nae tenueS, aut panis, ex aqua decoctus , cui succus aliquis acidus adjectus sit. Hiberni vulgo in omnibus morbis, qui cum febre sunt, potione quadam Utuntur , quae regioni ipsorum tantum non propria esse videtur, gustuique gratissima, & corpori refrigerando, ac siti restinguendae, perquam accommodata est. Serum est , ex lacte acido , butyri experte , & lacte novo , simul ebullientibus , consectum: ex quo serum laetis duplicis no
Initio febrium , & quamdiu pulsus plenus ac sortis
manet, haec potio praecipue in usum Vocatur, commodisque aegrotantium manifesto apta est. Sed iis in locis, ubi serum istud lactis duplicis parari non potest, in vicem ejus vel luc, ex amygdalis dulcibus pressum, Vel aqua, ex qua hordeum decoctum est, vel aqua, in qua salvi a maduit, Vel aqUa, eX qua graminis canini radices aliquis decoXit, vel aqua calida ,ro ob ribium, aut malis minutatim concisis, assus a,
vel limonada, aegrotis dari debet. Si quid paulo so-
306쪽
lidius appetant, hordei, vel avenae, ptisana, pani S, ex aqua decoctus , & succo quodam acido conditus, poma tosta, ro ob ribitam, ac similia alimenta leviora, eo, quem aegri desideraverint, modo, iisque , quae peculiares morbi conditiones suaserint, intervallis , exhibenda sunt. In inflammationibus sinceris nonnunquatri ciborum fastid i uni haud ita magnum est, aegrique soll- .diora, quam rebus ipsorum convenit, alimenta assumere cupiunt. Sed hic eos, qui cubantium curam agunt, diligenter providere oportet, ne carneS, imone juscula quidem carnium, ab illis attinguntur, quamdiu systematis vascularis motus tana intenti mu- nent, Ut periculum aliquod timendum sit. Omnia haec tamquam potentialiter, ut aiunt, refrigeranti sive sedantia, considerari debent: sed sunt alia, quae sensu , quem Vocant, actuali pro refrigerantibus haberi possunt, velut frigida potatio, vel
aer frigidus, ad corpus admissus. His tamen caute circumspecteque utendum est, quamvis, si libertatem illam reputes, quam Medici nonnulli, variolarum insitioni vacantes, aegris concedunt, in summo se-hris, eruptionem praecedentiS, Vigore soras progrediendi, frigidamque, eX puteo nunc primum haustam , pro lubitu bibendi, dubitari non possit, quin hi, qui istos refrigerandi modos adhibent, longe minorem , quam Vulgo opinati sunt, aleam adeant. Id certe pro eX plorato compertoque liquet, aegris, febre laborantibus, multo graviores allatas esse noXAS, quod cubiculis nimium clausis detenti fuerunt, quam quod corpora sua aeri aperto exposuerunt.
307쪽
IL LTC generalis nimios systematis vascularis motuqcompescendi ratio est. Sed ubi eX pulsu, aliave qua corporis conditione, motus illos remissos, vel plane intermissos elise , perspicimus, contraria curandi d alio adhibenda, ad que moliendum est, ut motus animales, per medicamenta cardiaca & stinuitantia, adju
Vinum , pulsus eXcitator, certiores fortastis ac statiabiliores effectus, quam ullum aliud , quod pharma αcopolia subministrant, medicamentum, praestat. Sed tum hujus, tum cardiacorum pharmaceuticorum , usus liberalior haud mediocrem animi intentionem prudentiamque exigit. Fieri in praesentia noti potest, ut omnes illas conditiones, quze hoc medicamentorum genus aut prohibent, aut imperant, minutius Ascrupulosius distinguamus. Illud unum generatim at- Que uiri verse praecipi potest, ut, quamdiu ex cutis calore & siccitate , atque ex siti immoderata, alvique duritia, appareat, stricturam spasmodicam nondum esse rela Xatam , tamdiu neque vinum, neque ipsusnadeo serum vinosum meracius, neque fales spiritus εvolatiles aikalini, neque confectio cardiaca, neque pulsi vis e contrayerva compositus, neque radi X serpenta
1iae, similiave , nisi caute, & timide, & cunctanter ,
At sit lingua humectata, cutis remollita, nubecula I m. i. T
308쪽
in lotio suspensa, pulsusque tranquillior ac plenior, stri et uram spasmolicam remitti, demonstrant: in hoc
statu naturam vino , alio Ve quo medicamento cardiaco ex iis, quae recensuimus, adjuvare licet. Si systematis vascularis motus admodum torpent, vel in totum cessant ad medicamenta, acerrime stimulantia, hoc est, sales spiritus ve volatiles allia linos, vesicatoria, aut sinapis mos , confugiendum est. Nec vero vesicatoria non saepissime ibi quoque perUtilia sunt, ubi motuum remistio minus evidens est. Quid ' quod interdum in ipsa nimia illorum intentione mirifice prosunt.
Usus vesicatoriorum triplex potissimum .est. Adhubentur enim, . IJ tamquam acria, stimulantia, ad motus partium Iblidarum inflammandos, novosque eXcitandos ;ab tamquam evacuantia , ad seri excretionem promovend9m , ubi, partem aliquam illo oneratam es e, merito suspicari licet; ;) tamquam anodyna, antispasmodica, atque antiphlogistica , ad vim dolorum leniendam , stricturas spasmodicas relaxandas, aestumque inflammationis
moderandum. Morbi, acrem vesicatoriorum stimulum requirentes , hi sunt, in quibus pulsus debilis ac depressus est, omnesque sentiendi facultates obtusae & languidae sunt, quales sub finem plurium febrium, sicut etiam
in paralysi atque comate, Apparent. Morbi , quorum levationem vesicatoria , serum eVacuando, pollicentur, sunt oculorum inflammatio-ΠeS, eliqUe cZpitis vitia , quae a vasorum in hac parte plenitudine oriuntur, itemque dolores rheumatismatici, in membro aliquo penitus defiXi, quia seri acrioris cursu , illuc facto, proficisci creduntur.
309쪽
Vesicatoria interdum simul & ad par res solidas vivas
stimulandas, & ad humorem noxium evacuandum imponuntur , ut in variolis , morbillis, ac febre milia .ri, quum exanthemata a cute ad interiora relabuntur, frigusque & praeoordiorum oppressionem inducunt His vesicatoria eo consilio admoveri consueverunt, ut, si neri possit, pulsus excitetur, eodemque tem pore parS quaedam humoris noxii cum sero, excute profuso, eliminetur.
Affectus, in quibus vesicatoria antispasmodicoruni vice funguntur, ii fere sunt, qui hyiterici appellantur. In his, verbi gratia . tape stupenda praecordio rum oppressio, spiritusque difficultas, proxime adstrangulationem accedens , occurrit, non , nisi a spatiamo , di aphragma , aliosque musculos , respirationi in serviente S , constringente , oriunda. Quod si satis liquet, hanc veram molestiae causam esse, nec spirandi dissi sultatem a pulmonibus in fartis dependere, Ilibitum a vesicatoriis levamen exspectare possumus, quae hic commodissime super crura dantur. Ideo autem vesicatoria, huc data, proficere Videntur , quod levem aliquem spasmum fibrarum , ab iis , quae primitus affectae sunt, distantium, excitant. Ex eadem ratione dolores per vesicatoria mitigari statuimus. Quod si enim verum est, dolorem a nitarnis violento motu Vibrante liquoris nervet in certa quadam nervorum serie oriri, facile apparet, si motus ille vibrans in diversia serie incitetur, motum nimium
in illa, quae primitus turbata fuerat, sedari posse. Atque hinc sit, ut vesicatoria , loco dolenti imposita, tantum in pleuriti de valeant. Nam, Ut supra docuimus, inflammationes partim a motus oscillantis in singulis vasorum sanguiferorum serie bus excelsu
Ρraeter Vesicatoria, nonnunquam pultes stimulantes, ex radicibus raphani agrellis, seminibus sin reos, aliisque rebus acribus, comscilitae, adhibe .
310쪽
tur, quibus humorum ad partem aliquam concUrsus aliorsum avertatur, vel solida viva, ubi vis vitae insigniter languet, aut oppressa est, irritentur. Compositiones illae , pedibus admotae , caput, vel pectus, sic pius levasse observatae sunt. Sinapi simi vocantur, quia semper sinapi in iis est. Sed, libi res poscit, ut
summam acrimoniam habeant, recte cantharides ad-jiei untiar. Quum cantharidum , quoquo modo adhibitarum , ea sit proprietas , ut urinae itinera assiciant, semper huic molesti se occurrendum est, praecipiendo aegrotis, ut emulsionem vulgarem, vel alium quemdam potum involventem atque mucilaginosum, largius hibant. Fuere, qui camphoram , super emplastris vesicatoriis contritam, ne cantharides urinae dissicultatem crearent, efficere dicerent. Sed num camphorae , liac ratione adhibitae, virtus illa ex vero tribuatur, merito dubitare possie nobis videmur. Praecipuam utilitatem vesicatoria promittunt, ubi, fluidorum integritate non admodum laesa , molestiae a turbato solidorum vivorum statu proficiscuntur. Consideranda igitur potissimum sunt tamquam stimulantia, antispasmodica, atque anodyna, neque multum ab ii S, tamquam evacuantibus, eXspectare licet
nisi si ulcera satis diu adaperta servantur.
Et vesicatoria, R cardiaca, languidis systematis vascularis motibus nihil aliud, nisi robur breve & ad tempus, polliceri possunt. Ubi enim stabiliores desita
derantur effectus , ad ea decurrendum est auxilia, unde solidis vivis veri nominis robur ac firmitatem exspectare liceat. Nihil adhuc repertum est, quod hunc effectum tam certo tutoque praestet, quam divinus iste cortex pexuvianus. Atque in morbis longis medicamenta, cX