Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Si qui de Lectoribus nostris erunt , qui sanitatis tuendae praeceptis plenius instrui desiderent, iis Cl MAc RENZ1E Bisoriam sanitatis commendamus, inqua, quaecumque ab antiquissimis temporibus ad nostram usque memoriam illustrandae huic medicinae parti scripta sunt, in compendium missa , exhibentur. Quumque Vir laudatus librum illum , annos octoginta natus, ediderit, dubium esse non debet, quin, quid potissimum praecipiendum esset, optime judicare potuerit.

292쪽

1NTRODUCTIONIS METHODICA

THEORIAM MEDICINAE

LIBER VII.

Therapia generalis mutuum s stematis vasci laris inordinatorum, speciatim intent0rrim.

QUEMADMODUM in praecavendis morbis ad conditiones corporum morbii cas, causasque illorum remotas : ita in iisdem levandis, vel tollendis, ad causas proximas respiciendum est. Therapiam igitur generalem in eo praecipue Versari oportet, Ut, quomodo causae morborum prOXimae arceantur, Vel removeantur , nos doceat, sive universiales illi sint, ex symptomatibus generalibus constantes, sive topici , a singularum corporis partium vitiis dependentes. Saepe jam diximus , quindecim illorum sympto ma- tum generalium , in morbis universialibus praevalentium , causas proximas ad motus systematis vascularis& nervosi intentos, perturbatos, remiis S, Atque interruptos, reduci posse. Unde, quae curationis indicationes generales esse debeant , facile intelligitur. Ordiemur a systenaate vasculari, ea proposituri remedia, quibus utendum est, quando motu S ejus a

293쪽

moderatione illa atque aequabilitate , quae in sanitate obtinet, desciverunt. Morbi, ab hac intentione ac perturbatione oriun di, sunt febres, inflammationes, & profluvia activa, in quibus arteriarum pulsationes validae celeres taciunt, cum symptomatibus praevalentibus , sensu nimii caloris, siti, praecordiorum oppressione, BgrVpnia. Ut leventur hi morbi , auxilia petenda sunt a sanguinis missione, ab alvi purgatione, a medicamentis sedantibus , tare a vomitu, & a victu S ratione tam tenui, quae caeterorum remediorum effectus adjuvetatque promoveat. Quum Lectores nostros in dispensatoriis &libris de materia medica versatos et se ponam US, En tantum medicamenta composita ac simplicia hic exhibebimus, quae in quotidianum usum Vocantur , quorumque virtutes satis spectatae atque comprobatae sunt.

SANGUINIS MISSIO.

Quamquam , in quo robur fibrarum Vivarum coi)sistat, certo dicere non possumus: id tamen scii nus, nisi vas a sanguifera penitus repleta sint, ita, ut aequilibrium inter vim contractilem solidorum , Avina' expan dentem fluidorum servetur, robur fibrarum muscularium in universum imminui, idque pro sanguinis, e vasis emissi, modo, atque evacuationiSceleri id te.

Robore fibrarum muscularium in universum debilitat O, cor quoque, tamquam musculum singularem,

viribus suis, quibus sui guinem propellit, non nihil

defici, necesse est: unde circuitus humorum languidior evadit, adeoque calor animalis imminuitur. Atque ita facile intelligimus , qua ratione fiat, ut sanguis missus corpus refrigeret.

294쪽

THERA PIA

Observandum vero est, si motus systematis vascularis diutius intentus maneat, plerumque stricturam aliquam spasmodicam obtinere, quae Insolitam cordis& systematis arterio si irritationem foveat. Quapropter , quamvis misso sanguine, calor molestus esse pergit, nisi eodem tempore, quo sanguis detrahitur, ctiam strictura spasmodica solvatur, humorumque per exilissimas arterias transitus naturalem suam libertatem recuperet.

Observandum quoque est, caleris intentionem interdum non tam a circuitu , quam a motu intellino, sanguinis dependere , adeoque corporiS refrigerationem tunc frustra ab illius detractione exspectari. Calor iste , ut supra diximus, pejoris notae febribus putridis proprius est, in quibus arteriarum pulsati mnes debiliores, quam in innitate, sunt, & sanguinis

misso nunquam non nocet. Levamen in his morbis nonnunquam affert spiritus vitrioli acidus , si cum potione , qua aegrotUS Uti consuevit, eo modo misceatur, qui grato illam acore imbuat.

Patet hinc ratio, cur a sanguinis detractione se-bris progressus tam raro impediatur. Eadem tamen in morborum illorum , qui in nimiis systematis vascularis motibus potissimum consistunt, principiis summam praestat utilitatem , ac ViX unquam omitti potest. Nimios autem istos motus semper ex pulsis cognoscere licet. Quotiescumque igitur in quocumque morbo pulsum frequentem , Validum, plenum, cum magno calore, dolore, & praecordiorum oppressione, conjunctum, invenias, sanguinis missio tuta est.

mpt0matibus talibus praesentibus, ipsa in peste sanguinem detraxerim , ait expertissimus HUXΗΑ-

I IUS.

Interdum vero, etiamsi pulsus debilis ac parvus est, sanguinis tamen missio omitti haudquaquam potest, Velut in peripneumonia, nonnullis ue aliis in-

295쪽

flammationibus internis, quarum sigia a propria suo loco exhibebimus. De repetenda sanguinis detractione sequentes observari pollunt regulae: Si, post milium sanguinem, pulsus aeque , Ut antea, frequens, sed minus validus est , calorque immoderat US, ac praecordiorum oppressio, parum, aut Omnino non, imminuuntur, in repetenda sanguinis detractione admodum cauti esse debemus. Facile quippe accidere potest, ut corpus nimis inde debili tetur, tollend eque stricturae spasmodicae spes abrumpatur. Quod quam periculosum sit, nemo ignorat. Neque enim , niti obstaculo hoc penitus remoto, humorum per vasa circuitus pristinae moderationi , aequabilitati, ac libertati restitui potest. Quo magis, a detracto sanguine , Venae concidunt, anxietasque ingravescit: hoc magis cavendum est, ne sanguis ultra mittatur. E contrario, ubicumque sanguinis detractio pulsum potius excitasse , spiritusque difficultatem expedivisse, & ponderis , praecordia opprimentis, sensum levasse animadvertitur, tuto a nobis repeti potest, quousque reliquae morbi conditiones eam exigere Videbuntur.

Quantum sanguinis, & qua in parte, mitti, utrum vasorum genus incidi, quemque detractionis modum adhiseri oporteat, generatim definiri nequit. Nihil enim ex his perpetuum est, sed peculiares rerum

conditiones observandae sunt , quae nunc certam aliquam Venam , nunc arteriam potius, incidi, nunc

sanguinem per cucurbitulas, nunc per hirudines, detrahi postulant. Ubi vehemens quoddam symptoma, velut summa praecordiorum oppresso, ac spirand1 dissicultas, sanguinis missionem iterari, Vel repeti, desiderat; aliae autem conditiones velut ultima virium imbecillitas, Vc. eamdem prohibent: tutissima agendi ratio haec

est , ut Medicus ministro, venam incidenti, assistat,

296쪽

pulsumque, dum sanguis profluit, digito explorare pergat. Nam si eum liberiorem, ictusque validiores fieri percipit, tot sanguinis uncias, quot libet, detrahere licet : sin autem tactae arteriae pulsationes elanguescunt, protinus sanguis supprimendus , &Vena Occludenda est.

Qui sub sanguinis missione , erecto corpore sedentes, facile animo linquuntur, molestiam hanc declinare possunt, si, dum sanguis e vena manat, & aliquanto post, supini manibus cruribusque porrectis , jaceant. Fere en ina tales hoc temperamento praediti sunt, quod simul & summam sensibilitatem, & pere-Niguum robur, habet. Itaque vasa sanguifera eXinanita justo lentius se contrahunt. 2Equilibrium autem inter parteS continentes atque contentas neutiquam in illis mutari potest quin citissime id sentiant, vividissimeque inde assiciantur. Supra ostendimus, cordis & systematis arterio si

robore integro , gravitatis vi attrahenti tam exiguam in motus fluidorum animalium potestatem esse, ut percipi nequeat. Simul atque vero robur illud deminutum est, fluida aeque, ac quae Vis aliae materiae crassiores, legibus gravitatis subjecta sunt. Hinc in eo, quem descripsimus, corporis habitu, si sanguis detractus robur fibrarum motricium in universum dejecit, vis cordis adeo deficit, ut sanguini, per superiores arteriae a ortae ramos propellendo non sum diat, nilsi obstaculum, quod a solo pondere sanguinis objicitur, removeatur. Removetur autem, si is , cui vena inciditur, manibus cruribusque porrectis , supinus jacet: ideoque sanguis majore cum libertate Vasa perment.

Quotiescumque sanguinem a parte aliqua, cujus vasa nimium repleta ponuntur, sicut cerebri vasa in phrenitide, pulmonum in peris neumonia : ab ea igitur parte si sanguinem redundantem luculenta qua, das' rhtione aljorsum deriVare Volumus, opus cist

297쪽

GENERALIS. 27'.

ut necessaria sanguinis copia tempore, quam fieri potest, minimo detrahatur. In hoc enim summa adlevandos aegroto S Vis, summumque momentum positum est : id quod facili negotio perspiciet, quisquis

naturam effectusque derivationis, supra explicitos , inmemoriam sibi revocaverit. Ex quo apparet, si sanguis in his similibusve morbis mittatur, qUdm necessarium sit, ut vena amplo vulnere, Vel binae Ventae simul incidantur.

Alvi purgationes nimios systematis vascularis motus duplici ratione imminuunt, tum , quod insignem fluidorum animalium copiam expellunt, eoque ipso non tantum fibras motrices in universum, sed in primiS etiam cor atque arterias , debilitant, tum , quod canalem cibalem multis rebus acribus & stimulantibus liberant, quae, ibi commorantes, non pollunt non insolitam quamdam irritationem foVere. Quotiescumque igitur motus systematis vascularis modum naturalem insigniter egrediuntur, perutile

est, sanguinis missioni alvi purgationem subjicere,

vel saepius etiam praemittere. Medicamentorum , huc pertinentium, selectum, portionem, e X hibendique modum , ex magna conditionum peculiarium , quae exponi non possunt, Varietate definiri oportet. Neque tamen alienum a re fuerit, quae in usu illorum perpetua sunt, pauciS proponere. Medicamentorum, alvum purgantium, alia lenientia vocantur, quae illam blande reserant, alia drasutica , qtlae Ventrem Vehementi US fluere cogunt. Actio

eorum in hoc consistit , ut fibras intestinorum , e quisitissimo sensu praeditas, irritent: quo ipso non tantum motus illarum peristallicus acceleratur, sed nauci etiam , vaporisque limphatici, undique in cava intestinorum exeuntis, secretio augetur, praeterea-

298쪽

que inusitata liquoris pancreatici ac bilis copia a sontibus suis in hunc canalem corrivatur. Ex quo facile

judicatu est, quanta humorum vis una purgatione acriore expelli, quantumque de massa universa deminui possit.

Medicamenta, alvum purgantia, vario exhibentur conssilio. Interdum ideo tantum iis utimur , ut ventrem liherum servemus, &, ne intestinorum canalis nimia faecum colluvie obruatur, impediamus. QUO

si nihil amplius desideratur, blandissima tantum adhibemus, mannam, electuarium e cassia, vel lenitivum, pauca grana rhei barbarici, vel drachmas aliquot olei ricini, aut, si primas vias manifestus a cor obsidet, magnesiam albam , aut, si eaedem pituita glutinosa oppletae sunt, pauca grana aloes, Vel scammonii, cum sapone in pilulam redacta. At si canalem intestinorum prorsus exhauriri necesse est , validiora medicamenta eXhibenda sunt, quorum sive materiam, sive, qua praeberi poliunt, sormam spectes, ingens est varietas. Ex salibus caeteris praeserendi sunt sal catharticus, sive mirabilis, Glau-beri, sal poluchrestus , maximeque Rupellensis, sive Seignettianus , quum ingrato illo sapore careat, qui prioribus proprius est, ac, ne plurium ventriculi eos

sine nausea perferant, efficit. Ex vegetabilibus facito tutissima sunt rheum barbaricum ' sena, quae vel in pulveris, vel in boli, vel in infusi, vel in tincturae , formam redigi psssunt.

Si medicamentis, alvum purgantibus, hoc consilio utimur, ut tota humorum universitas insigniter imminuatur, eorumque ad partem aliquam assu Xus, magna fluidorum copia semel eXpulsa , revocetur atque devertatur, aliquod ex drasticis exhiberi debet, quorum tutissimum est, certioremque reliquis effectum habet j a lappae radix, quae, in pulverem redacta, & cum pari nitri pondere inlaeta, alvum validissime purgat, nec unquam ingentem aquarum vim non

299쪽

GENERALI s. 28Ι

dejicit. 'Quare plurimum valet, ubicumque talis e Vacuatio necetiaria est. Scammonium quoque tutissimum. ac potentissimum, eodemque, quo ja lappae radix, aptum medicamentum est: sed, quum saepe corruptum atque adulteratum inveniatur , minus certoSestectus habet. Gutta gambogia, cum cremore tartari trita, a granis duodecim ad viginti exhibita, valenti Timum remedium hydradogum est, & praecipue in hydrope proficit. Spinae cervinae si rubus etiam valide alvum purgat, sed facile tormina, multumque nauseae, eXcitat. Ad aquas tamen copiosius expellendas in primis valuisse saepius observatus est. At ubi intestinorum canalis pituita glutinosa oppletus est, aut fibrae ejus sensum hebetiorem atque obtusiorem habere videntur, ita, ut motum peristat ti- cum magna ex parte intermitti, appareat, aloe praecipue idonea est, vel per se , vel, si quid acrius , majorique stimulo praeditum , requiratur, scammonio, aut colocynthidi , mixta. In tenerioribus autem , qui magnam sensibilitatem , Ω vas a sianguisera debilia, habent, medicamentorum, ex aloe compositorum, usus studiose vitandus est.

Quibus, si quando alvi purgatione indigent, solum fere rheum barbaricum sine periculi metu exhiberi

potest.

CLYSMATA.

Quoti cs dejectionem a medicamentis, Ore su mendis , petere , alienum minusque conveniens est, ad alvi ductionem , sive ad clysmata, confugimUS. QUO-rum usu S praecipuus est, ubi nihil aliud , nisi intesti-Πa eXOnerare , saecuinque , mora sua corpori nociturarum, accumulationi occurrere, constitutum habe-mUS, Vel, ubi metus est, ne, corpore per medicamentum catharticum turbato, morbus increscat, aut

nova quaedam inc0mmoda accedant. Atque hoc qui-

300쪽

dem non raro in morborum, quos febris comitatur, progrectu obtinet: ideoque hic fere alvi ductionem praeferimus , cujuS e flectu S longe eXactius, quam medicamentorum, ore sumendorum, definiri possunt. Saepe enim numero accidit, ut, quum semel dumtaxat alvum solvi re S poscat, tamen vel exiguum medicamentum , ejUS rei causa de Voratum, plurimaS dejectiones, magno fortassis aegroti malo, eXcitet.

Clysmata aliis quoque usibus, quam intestinis e XΟ- Derandi , adhibentur. Sed hos, quum ad morbos peculiares referantur , in praesentia quidem silentio

praeterim US.

SED ANTIA.

Neque sanguinis autem missio , neque alvi purgatio, in minuenda motus intentione, tollendaque sy stematis vascularis perturbatione, tantum Valet, quantum ea remedia, quae virtute stricturam spasmodicam resolvendi pollent. Haec a manifesta sedatione, quam, prospero cum successu eXhibita, afferunt, in universum sedantia, refrigerantia, vel febrisuga, appellantur. Nitrum in hac classe primum plerumque locum occupat. Nec, quin magnarum virium sit, dubitari potest. Mixturae etiam salinae neutrae , quas sales aikalini volatiles, vel fixi, acidis vegetabilibus, vel minerabilibus, saturati, essiciunt, recte dantur, atque interdum perutiles repertae sunt. Vulgo quidem rarissime nitrum eo exhibetur pondere , quod insigni cuidam effectui praestando par esse

possit. Idem vero in febribus inflammatoriis , praecipueque in hac illarum varietate, cui, qUi accedunt, omnium partium carnosarum dolores febris rheumatismaticae nomen dederunt, eximiae utilitatis esita dicitur, si sex octove, imo decem drachmae, vigintiquatuor horarum spatio sumantur. Opus autem est,

SEARCH

MENU NAVIGATION