F. Vincentii Mariae Dinellii cathedratici Casanatensis ... Ad Carolum Nocetium Societatis Jesu theologum de Danielis Concinae in indicandis, describendisque casuistarum locis summa fide, ac diligentia Epistolae 1.10. 7

발행: 1756년

분량: 131페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

324 Epi STOLA VII. alios jamdudum temere accusant malae si dei , intelligant se non injuria condam nari

i eodem crimine .

Itaque sitscepi ego his Vocibus permotus Concinae de sensionem, cumque jam evicerim , injuria questum esse te de ejus fide in indicandis , describendisque Casu istarum locis , evincam modo, quoniam ordo postulat, ut de Moy a potissimum agam , non injuria queri Dominica nos de ejus fide, cum in opere,quod instri psitta Amadet Guimenti Sc., &in alterojelerit.diu.sc.non aliquem similem sui, Sanchesii, aut Tamburini Casui stam, sed

. Thomam, Antoninum,Cajetanum, alios Tho-m istas in subsidium vocat faliarum opinio-Οum. Tuum erit, cum huic epistolae res. pondebis, ut ego Concinam , ita Moy amab his criminibus liberare , quorum tanta confidentia adversarios vestros accusare soletis , ut mirum si, nihil vos in eorum libris centum ab hinc annos nisi imposturas repetire potuisse . CXLVIII. Equidem magnopere indignor,&inique sero, hanc abs te mihi impositam esse necessitatem , ut de tali Casu ista, quem con temnere debeo, sermonem in1tituam . Qui enim potuit Concina ulla injuria afficere velle Casu istam, quem semel & iterum a ROV

12쪽

manis Congregationibus damnatum , tertio tandem singulari Decreto proscripsit, ejusque operis exempla comburi jussit Innocentius XI. Θ Utrum , si eum malum esse Casu istam

demonstrare voluisset, non plus uno Innocentii Decreto,in quo deterrimus judicatur, quam uno alterove errore,quem illi falso attribueret, consequi potuissetὸQuando tamen tu eum dignum putasti, quem non solum nominares, sed etiam una cum aliis vindicares ,

auctoremque Christianae Theologiae in eo laedendo nonnihil studii posuisse diceres,

recusare non possum , quin ad ea, quae op-Ponis, accurate respondeam . Respondebo

igitur, quoniam ita vis , tibi de Moya ; sed si te quaedam audire taedebit, puta nullam in eo fuisse fidem, hominemque fuisse, que in

non puderet de se ipso mentiri, non in me sane , qui ad rogatum respondere cogor, sed in te ipsum, qui de eo tacere noluisti, culpam conserre debebis . Sed ut nihil tibi nimis aspere in Moyam dictum videatur, prius audias oportet Innocentium XI. sententiam de eo serentem 3 ex qua facile intelliges , quemadmodum tractari conveniat Casu istam. , quem Romanus Pontifex , cujus est

gravissimum judicium , singulari Decreto proscribendum duxerit, perviciosaeque doctrinae fautorem appellarit. X 3 IN-

13쪽

Ad perpetitam rei memoriam .

se UM sicut accepimus ) liber qui-

, , dam, cui titulus: Adversus quo rvm- ,, dam exposulationes contra nonnullas Iesui-' tarum opiniones morales , auctore Amadeo

Gvimento is . Bambergae, es Panormi,, anno 3637. , impressus , Usubinde m is dentiae, Lugduni,. adriti anno I 664. , , additis nonnullis aliis opinionibus non ,, sanis, sub alio titulo , videlicet: Ama- ,, Gimenii Lomarienses , Olim Primarii, , jacrae Theologiae Professorii , opusculum, ,, eularia universae fere Theologiae mo-

, , ratis c6mplectens, adve ijus quorumdam, , expuiulationes, contra nonnullas Feffulta- ,, Uiniones morales , typis recusus, , , non solum die s. Aprilis I a Con- ,, gregatione tunc existentium S. R. E. Car- , , dinalium indici librorum prohibitorum , , , & e X purgandorum praeposita , sed etiam ,, die Ia.Septembris I 673. a Congregatio- ,, ne ejusdem S. R. E. Cardinalium in tota, , Republica Christiana contra haereticam ,, pravitatem Generalium Inquisitorum a ,, S. Se

14쪽

,, S. Sede Apostolica specialiter deputato. D rum iterato prohibitus fuerit; & nihilo - ,, minus nonnulli propriae salutis immemo- , , res Librum eundem legere , & retiner . , , damnabili lectione , usu, & praxi prae- ,, sumant . Nos, quibus gregis sui curam ,, commisit Altissimus, periculis animarum, , , quae ex usu , & praxi perniciosae doctri- ,, nae dicto libro traditae infici, & in aeteris nae salutis detrimentum adduci possent, , , pastorali charitate occurrere cupientes , ,, motu proprio , & ex certa scientia, &, , matura deliberatione nostris, deque Apo- ,, stolicae potestatis plenitudine librum ,, praedictum sub utroque supra expresso , ,, alioque quocunque titulo , nomine, &is idiomate, sive in praedictis, sive in aliis, , quibusve locis , hactenus typis impres ,, iam , ac etiam manu descriptum, & quan-

, , documque quod absit imprimendum ,

,, & describendum tenore praesentium , , damnamus , reprobamus, & denuo pro- ,, hibemus, ac pro damnato, reprobat a, , & prohibito haberi volumus, illiusqueis impressionem, descriptionem , lectionem, ,, retentionem, & usum omnibus , & sin-

,, gulis Christi fidelibus , etiam specifica , ,, & individua mentione , di expressione diis X is gnis,

15쪽

328 Epis YOLA VII.,, gnis, sub poena excommunicationis per

,, conrratfaeientes , ipso facto absque alia ,, declaratione incurrenda, a qua nemo a D quoquam, preterquam a nobis, seu Ro- D mano Pontifice pro tempore existente , , , nisi in mortis articulo constitutus , ab - ,, Iutionis beneficium valeat obtinere , i m- ,, nino interdicimus . Porro quicumque li- ,, brum hunc penes se habuerit, illum sta ,, tim , atque presentium literarum notitia ,, ad eoS perVenerit,locorum ordinariis, velis haereticae pravitatis Inquisitoribus tras, dere, atque consignare teneatur 3 hi vero

is exemplaria sibi sc tradita flammis aboleriis curent,in contrarium facientibus non Ob- ,, stantibus quibuscumque . Ut autem eae- ,, dein praesenres literae ad omnium noti-

,, tiam facilius perducantur, nec quisquam ,, illarum ignorantiam allegare possit : vo- ,, lumus , & auctoritate Apostolica decer- ,, ni mus , ut illae ad valvas Basilicae , ,, Principis Apostolorum , ac Cancellariae ,, Apostolicae, & in acie Campi Flore de ,, Urbe per aliquem ex Cursoribus nostris , is ut moris est, publicentur , illarumque ,, exempla ibidem affixa relinquantur : sic M autem publieatae omnes,& fingulos, quosa, concernunt , perinde assiciant , ac si uni u cui

16쪽

is cuique illorum personaliter notificatae , , , & intimatae fuissent . Utque ipsarum ,, praesentium literarum transumptis, seu ,, exemplis , etiam impressis manu alicujus.

,, Notarii publici subscriptis , & sigillo per-

, , sonae in Ecclesiastica dignitate constitutae ,, munitis , eadem prorsus fides , tam in ju- ,, dicio , quam extra illud ubique locornm, , habeatur , quae eisdem praesentibus ha- ,, beretur , si exhibitae serent, vel osten- ,, sae Datum Romae apud S. Mariam Ma- ,, jorem , sub annulo Piscatoris, die is . , , Septembris I 68o. Pontificatus nostri anis

dis no quarto .

,, J. G. Si usus . ,, Die 13. Septembris I 68ci. supradi- ,, ctae literae Apostolicae vixae fc. is

Considerate nunc etiam atque etiam

qualem , & quam dirum in modum damna tum defendatis Casu istam , quem ne nominare quidem deberetis , ne rationem hujus Decreti nullam habere videremini. Scio, vos respondere solere , nihil Moyam in eo libello approbasse , nihil affirmate pronuncissse, sed tantum historici functum esse officio, &ex variis auctoribus plerasque morum sententias collegisse . Sed nihil dici potest minus Moyae instituto conveniens,& quod ma- gis

17쪽

33o E O sT O L A VII. gis abhorreat ab consuetudine Romanorum Pontificum , qui ejusmodi libros , qui tantum indices contineant falsarum opinionum, nunquam damnare consueverunt. Sed cum dixerit hac de re satis accurate Eusebius Erant stes Epistola 38. num. 13. dca A. mihique dicendum sit opportuno loco : nunctantum expendite Operis Guimenti inscriptiones , quae initio Decreti proferuntur, & ex iis consilium Moyae in eo libello perscribendo facile intelligetis . At ' negari non potest , inquies , Moy am in subsidium earum sententiarum Thom istas adduxisse . Id quidem negari non potest . At ne illud quidem negari potest , eum , cum id praestitit , nullam bonae fidei habuisse rationem , & per summam injuriam eas sententias Thomistis tribuisse ; quod mirum est vos adhuc non videre , eumque libellummodo in Dialogis , modo in Epistolis totum exscribentes , easdem morum sententias , quae in vestris Casu istis reprehenduntur , Thomistis probatas esse vociferari . At licebit vobis ex hac epistola fidei Moyae specimen capere , ut deinceps in eo legendo cautiores sitis . Nam , si opus erit , non deerit, qui eum accurate refellere , omnesque ejus fraudes patefacere instituet.

CXLIX.

18쪽

CXLIX. Itaqtie primum foeda illa,& omni- Dem a. um falsissima occurrit sententia,quam tribuit Bannesio , Deciale non esse praeceptum charitatis, ipsumque per se non postulare,ut aliquando Deum diligamus . Quod enim scripsit Bannesius a. a. quaest. qq. art. Τ.dub. I. conclus. 3. , , Nihi lominus dico a.

, , quod sine scrupulo credi potest , quod , , qui digne sumit Eucharistiam semel in

,, anno , adimplet simul speciale praece - ptum charitatis ,, . Quod , inquam , hoc imodo scribit Bannesius , sic interpretatur Amadeus Guimenius , ut eum nihil aliud voluisse dicat, nisi sola Eucharistiae sum-.ptione praecepto chariratis satisfieri 3 ex , , quo sit consequens , tolli praeceptum charitatis , vel ipsum per se nullam imponere homini christiano necessitatem diligendi Dei. Nam ,, cum Eucharistia,inquit Tract.de,, charit. propos. I. n. a. semel in anno quo- libet digne sumi possit , quin praecedat ,, actus specialis charitatis , sola consessio is ne ex animo attrito procedente , videtur Magister Bannez commutasse praeceptumis speciale charitatis in praeceptum sumen- , , di Eucharistiam , quod est aequivalenter ,, illud negare Eadem scribit , & confirmare nititur

19쪽

33a Epis τοι A VII. in select. disput. traei. o. qu. II. f. a. & 3. Verum quam sit inepta,atque impudens haec cavillatio, paullo post intelliges. Nunc quid

Concina scripserit contra Amadeum , quid-.que tu Concinae opponas,Videamus.Negat is Tom. I. pag. 2 8 . & 33'. eam esse quam Mo-ya dictitat, sententiam Bannesii, postremoque loco scribit hoc modo : is PraeterirΡ . ,, hic minime valeo imposturam , quam Pari ter Moya tract. 6. disp. 6. quaest. I I. g. a.

,, & 3. impingit Magistro Banne et , quiri conceptis verbis docet mandatum chariis talis speciale esse , pluries in vita urgere, & potissimum splendente primo rationis is lumine . Deinde subdit difficile satis esse ,, tempora definire praecisa, in quibus ur-M get. Putat tamen eos, qui sumunt Eu- , , charistiam semel in anno implere praece -

ptum istud . Cujus sensus non est,ut cavilis latur Moya, quod sumptio ipsa Sacra - ,, menti sit observantia praecepti; sed quod se fieri vix potest , ut fideles accedant ad

se hoc divinum convivium , quod ultimum, ,, &supremum est divini in nos amoris ars, gumentum , quin redament Deum illum, ,, qui se in eorum alimentum praebet. . . . ,, Non Vacat longiorem pro Bannesio defen-

,, sionem adornare, cum . satis superque ilis tum

20쪽

tum a cavillis P. Moyae asse ruerit Vin-

, , centius Baronius , , . Ecce vetus est haec controversia . Jam dudum .enim ostenderat

hic Theologus , non sic accipi debere, ut Moy a interpretatur , sententiam Bannesii . Baronio ita respondit Moy a , ut nemo , nisi Τheologiae imperitissimus,probare possit ea, quibus interpretationem suam confirmare,& veram Baronii refellere conatur. Quod quidem hac. mea Concinae, & Bannesii de sensione declarabitur. Τu tamen omnia disissimulans ita rem proponis , ac si vetus controversia non esset, sed Concina primum isto modo Bannesium interpretatus esset, &Moyae interpretationem resellisset: ,, Dico, is inquis c. 6., sensum Magistri Banne 2 ipsum ,, esse, quem illi attribuit Moya, non vero D quem pie meditatus est P. Concina is . Hic ego fidem requiro tuam , nam

Concina nihil ab se meditatum scripsit, sed

a Baronio sumpsit Bannesii interpretationem , & summa argumentorum capita: quod si abs te , ut par erat , expositum fuisset, nullus esset invidiosae querelae relictus locus , neque enim minus ei licuit Baronii dicta, sententiamque tueri, quam tibi licuerit, quae hic opponis, omnia sumere ex Amadeo Guimento, cui quidem ita assensus es, ut

SEARCH

MENU NAVIGATION