F. Vincentii Mariae Dinellii cathedratici Casanatensis ... Ad Carolum Nocetium Societatis Jesu theologum de Danielis Concinae in indicandis, describendisque casuistarum locis summa fide, ac diligentia Epistolae 1.10. 7

발행: 1756년

분량: 131페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

is tum: ergo Vel argumentum M. Bannezis contra Sotum nullum est, aut Amadet ,, contra Bannez aperte concludit, , . Paucis verbis tria magna peccata. Primum peccatum est, quod sumit ad concludendum id , quod adversarius nullo modo concedit: illud enim : adulti eum sua attritione aigne suscipere possunt Eucharisiam , cujus est ρ Amadet ne an Bannesii δ Nam si Amadei est, illud sibi retineat,& intelligat,

ridiculum esse ex eo , quod suum est , adversarium velle configere . Sin autem Bannesii , hoc primum demonstret Amadeus , &postea ad arguendum accedat .. Sed nul quam , ut dixi supra , Bannesium in ea sententia fuisse probabit . Cave autem mihi opponas, Bannesium non negare , Baptismum suscipi rite posse cum sola attritione . Ex hoc enim non est consequens ,

ipsum perinde sensisse , aut sentire debuisse de sumptione Eucharistiae, quando quidem haec eadem Soti fuit opinio : posse quidem cum sola attritione rite suscipi Baptismum ,

sacramentum Poenitentiae non item. Itaque non vidit, aut videre noluit Guimenius

id , quod plane pespicuum est, esse quidem

Bannesii contra Sotum , non autem suae contra Bannesium argumentationi locum et

32쪽

neque enim , ut Sotus baptismum , ita Banis nesius Eucharistiam cum sola attritione sumi posse concedit. Huic alterum finitimum est Μoyae peccatum , quod malitiose dissimulet quam vim habeat Bannesii contra Sotum argume utatio , eo quod , si respuit sententiam Soli ob eam caussam , quod Baptismus eum sola attritione rite suscipiatur,nemo est tam obtuso ingenio , ut videre non possit , eum, cum ait sumptione Eucharistiae satisfieri praecepto charitatis , nihil aliud, ut suis pra demonstravi, voluisse, nisi nihil impedille , quominus Eucharistiae sumptione , si sit eum Dei dilectione conjuncta,praecepto charitatis satisfiat. Tertium est Moyae peccatum , quod non satis attendit quemadmodum Bannesius institutam adversus Sotum

eonfirmet argumentationem, ex qua con

firmatione perspicue intelligitur , nihil eum concludere adversus Bannesium , etiamsi deretur , nihil obstare ex sententia Bannesii, quominus eum sola atttitione digne Eucharistia sumatur . Urget enim in extrema argumentatione Bannesius Sotum ex eo, quod

qui baptismo initiatur , aut aliud suscipit sacramentum , id agit , quod spectat ad virtutem Religionis , per quod opus satisfacere non potest praecepto charitatis,

quae

33쪽

3 6 E 2 2 s . t A VII. rquae ipsam postulat Dei dilectionem : cim: frmatur , inquit, quoniam receptio sera meati pertinet specialiter ad virtutem Relia ,rionis ,.ritio indigna receptio dicitur sacri-leeium . Non dubito , quin videas, ejusmodi

argumentatione luculenter esci, commune non esse praeceptum charitatis,ipsumque perse,non ut Dei praeceptis pareatur,sed ut De us .

ipse diligatur, omnino postulare . Quid igitur Θ An huius doctrinae statim oblitus est Bannesius 3 aut minime vidit, Eucharistiae, sumptionem opus esse Religionis , & , si sit ab Dei , dilectione sejuncta, nihil in se con-rtinere, per quod satisfiat praecepto charii tatis Θ At neminem reperiet Guimenius, cui persuadere possit, Bannesium non vidi sie inrsumptione Eucharistiae id , quod probe vi- , dit, & strenue confutavit in susceptione baptismi ; aut quod improbavit in susceptione beptismi,id demum approbasse in sumptione Eucharistiae . Haec tanta, &tam graVia, quaera hactenus demonstravi , Moyae peccata satis declarare possunt, non Concinam Mo-yae, sed te Concinae injustum fuisse criminatorem . Nam quod eum derideas , & piam per iocum appelles ejus interpretationem , nihil iam est caussae, cur moleste seram

34쪽

Quid enim magis pium , ego jam dicam, magis firmum , quam quod est ejusmodi, ut si

ab eo recesseris , tam mulla a pecces necessest, quanta ego te & Moyam hactenus peccasse demonstravi P Sed quia id ago hoc in

loco non solum, ut tibi de hac controversiai respondeam, sed etiam,ut eam plane explicem, omnemque tibi tuisque Casu istis praecidam Bannesio insultandi occasionem , ne cesse est, ut cetera fundamenta , quibus nititur Concinae interpretatio pari diligen tia proponam. CLIII. Itaque tertium, imprimisque solidum fundamentum est, quod Bannesius de aliis

duobus mei, pei praeceptis ita scripserat ,

quaest. 22. art. a. Sit ultima conclusio quod qui aliquoties in anno exercetis actum spei, tutus esse potest de adimple ,, rione praecepti dummodo non desperet ,, aliquando , Ex quo illud existit,ne praecepto quidem charitatis opinione Bannesii obtemperare hominem , nisi aliquoties in singulos annos in Deum amore seratur: paeest enim,& una horum praeceptorum ratio 3 di nemo hactenus adeo rudis repertus est,qui

diligentius fidei, & spei , quam charitatis Praecepto duxerit esse obtemperandum. Ipsi Castastae, qui nou s his de rebus opiniones

35쪽

introduxerunt,quod de uno praecepto impellite , aut minus accurate scripserunt, idem de ceteris intelligi voluerunt. Intactum a vobis relinquitur , & quasi obscurum , aut imbecillum esset, ne obiter quidem attingitur hoc iundamentum . Et tamen opus Platone non erat,ut intelligeretis ex doctrina de praecepto fidei, aut spei perspicuum fieri posse, quid senserit scriptor

de praecepto charitatis, de quo forte aliquo in loco paullo obscurius esset Iocutus ῆpraesertim quod Bannesius ad id,quod de his praeceptis scripserat, lectorem allegare videtur his verbis: ,, dicendum ergo, sicut su-

. M pra diximus,de fidei & spei praeceptis di ,, ficile esse punctualiter definire omnia ,, tempora & singula , quibus hujusmodis, Praecepta obligent M. Dices , t ne quid dissimulem , Bannesium, cum de spei praecepto scripserit: qui aliquoties in anno exercet actum Dei tutus este potes m .,ingressiim dicere de charitate

annua Eucharistiae sumptione esse contentum , proindeque minus frequenter praecepto charitatis, quam praecepto spei , ejus sententia, esse obtemperandum . At nihil obstat haec varietas loquendi quominus id, quod volumus , Omnino con-

36쪽

sequamur . Non enim id potissimum quaeritur, utrum aliquoties in singulos annos, sed utrum alia re , quam Dei dilectione praecepto charitatis,ex sententia Bannesu,sit obtemperandum . Nam cum Moya contendat, & veIis ipse ejus errorem secutus, Banne in 'sum, cum ait annua Eucharistiae sumptione huic praecepto satisfieri , omnem ei vim di essicacitatem per se obligandi ademisse :nos contra ex eo, quod eam vim fidei, & spei praeceptis non ademit, concludi volumus ne praecepto quidem charitatis ademita , , proindeque quod scripsit de annua Eucharistiae lumptione , id quidem de Dei dilectione , quae cum ista sumptione conjungitur , esse accipiendum . Nihil autem occurrere potest , cur haec argumentatio minus recte conclusa videatur . Cur enim praecepta Fidei & Spei specialia , princeps autem & omnium maximum charitatis diceret esse comis munee Accedit huc, quod ipse Bannesius istam varietatem, &inconstantiam loquendi continuo emendavit . Constituto enim quod seripserat de annua Encharistiae sumptione, lectorem admonuit, ne multum huic senistentiae confideret: verendum nobis esse, ne saepe ignorantia peccemus, &, cum mini me suspicamur , hoc grande praeceptum

37쪽

i3so Evis et o LA/ VII. violemus: huic malo occurri posse si in ore , lsemper habeamus et ab occultis meis munda me Domine . CLIV. Atque hoc quartum est fundamentum quo Concinae nititur interpretatio,& Ama dei Guimenti inanis accusatio declaratur . Quod utrum a nobis recte conficiatur, lectorum erit judicium . Nam si Bannesius Praeceptum charitatis , quod speciale esse dixerat, in commune convertisset, nec ullam

in eo vim per se obligandi reliquisset, nihil esset opus ista admonitione, propterea quod, si esset commune , nihil aliud postularet nisi

ut aliis praeceptis obtemperaremus , atque adeo nemini, qui se his obtemperasse co gnosceret, verendum esset num aliquando praeceptum charitatis imprudens violasset. Itaque hac oratione , & cohortation o Banne sit,id,quod volumus mirifice .confirmatur,eum longissime abfuisse ab eorum senten. aia qu i nullam vim per se obligandi in praecepto charitatis inesse defendunt. SensitGui

mentus nam tibi visum est , satius esse hoc quoque fundamentum dissimulare ita rem se habere . Quid igitur respondet Baronio , qui illud objecerat, & quam vim haberet ad sententiam Bannesii explicandam patefecerat P Audi, Noceti, & nega si potes tuum

38쪽

,, haec addidit, quia alteri conclusioni dissiis sus fuerit: sed quia sorsan pluries in annori per se obligat charitatis praeceptum , &,, nos ignoramus. Pluries enim intra i ansa num casus occurrunt, in quibus disputant ,, Doctores sit nec ne obligatio eliciendi ,, actum specialem amoris Dei: v. an quisque ad illud per se teneatur quoties conissa tritionem peccatorum habere debet , aut b, Veram eorum detestationem extra sacra-,a mentum Θ An quoties aliquem in Deum ,, blasphemantem audit : an quoties be-,a neficium magnum a Deo acceperit Θ An ,, quando gravis odii Dei tentationes instant, & similes , in quibus omissio hujus i,a praecepti fortassis nobis ignorantibus da- ,σ,tur. Quae proinde ignorantia ex diversior tate opinionum probabilitian suborta viso peccato etiam veniali ne dum mortalix, nos e cusat:quapropter consulto M. Ba s, nin non dixit nobis ignorantibin posse ad ,, peccatum lethali imptitari , ut Baroni us

,, illi assinxit: stafrtufis nobis ignoranti- ,, bus aliquando esse omissionem , sicut s

,, orandi Deum. De hac ergo ignorantia o inculpabili ex varie tale opinionum circa

39쪽

Roxa rota VII., , tempus obligationis hujus praecepti Io - quitur Magister Bamea ubi supra , quia is licet existimet, praeceptum amoris Deiri per se sufficienter adimpleri digna singuis lis annis Eucharistiae susceptione , censet ,, tamen & merito , aliis etiam temporibusti fortasse per se obligare, & per ignorantiam omissionem inculpabilem continge

is re dis .

Legenti mihi hunc locum Guimenti in mentem venit illud Plauti: hic vereri peradidit . Neque vero mihi succensebis, si quam

abhorreat a quaestione & instituto Bannesii responsum Guimenti attente considerabis. Id agit Banne sua, ut vim, potestatemque e X-Ponat praecepti charitatis ; huic ne satis obtemperetur annua Eucharistiae sumptione prudenter , & ut cautum decet Theologum, magnopere Veretur: sortasse enim plus quam semel in singulos annos Deum amari convenit, ne hoc praeceptum violetur: quare monet, ut semper in ore habeamus : ab

occultis meis se. In haec omnia qui potest Amadet quadrare responsum δ Unde colligit , Bannesium, qui vim per se obligandi exponit, loqui de aliis caussis, quae, tametsi cesset obligatio praecepti, interdum postulant ipsae per se , ut ad Deum diligendum ,

40쪽

animum reseramus P Neque Bannesius de νhis caussis ullo modo se loqui significat , neque ratio erat ulla, cur loqueretur , nihil enim conserunt ad eam vim, quae in Praecepto inest, & de qua Bannesius quaerit, explicandam . Deinde quis , praeter Ama- deum Guimentum, negare potest, Bannesium ita , ut dixi , lectorem monuisse , quod sententiae suae de annua Eucharistiae sumptione plurimum dissideret Quis item , praeter ipsum , hoc modo cavillari: noa dicit ese peccatum mortale ἡ Quasi cum agitur de

divino charitatis praecepto, dubium esse spossit , ingens, si violetur, peccatum Perpe

Denique si Bannesus , ut dictitat MO-ya, loquitur de ignorantia , quae ex diverinsitate opinionum probabilium suborta a peccato etiam veniali nedum mortali nos exe at, cur tam sedulo admonet, ut illud in ore frequenter habeamus : ab Ocevitis meis se. An occulta peccata, de quibus hie loquitur divina Scriptura, nulla lunt peccata: aut cum isto modo Deum oramus, id ab eo postulamus a ut ea nobis ignoscat, quae ab ignorantia , quae vinci non potest, proficiscuntur Θ At ego nunquam legi, vel audivi, ΡΓΟ-babilistas, qui docent, non peccare eum, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION