장음표시 사용
41쪽
rum cautum fuisse poeniteret . Sed nimis Iongum esset omnia persequi . Quare cetera ejus errata in praesentia omitto. Mitto etiam cetera argumenta , quae
multa & magna sunt, quibus evincitur, nihil in tota Bannesii disputatione de praecepti charitatis reperiri , quod bonis Theologis displicere , dignumque videri possit ulla reprehensione. Nam cum nihil omisit eorum, quibus vera sententia,& diligendi Dei necessitas confirmatur , tum omnia contraria argumenta , quibus decepti novi Casu istae ex 4secrabilem errorem defenderunt, ita solvit, ut nihil accuratius desiderari possit, neque facile Theologus reperiatur , qui errorem quem illi attribuitis , operosius refellerit & diligentius fuerit aversatus . Legiro integram ejus disputationem , & ostendito , si potes , ullum esse argumentum, quo quidem uterentur damnati erroris fautores , quod non recte solverit Bannesius. Non utique ostendes.Nam neque illud omnium primum, quod nullum tempus Deo diligendo praestitutum sit 3 neque alterum, quod praeceptum charitatis in ceteris praeceptis inclusum habeamus , quae duo potissimum adhibebant novi Calaistae , ut ex animis hominum Dei'. dilectionem exterminarent, nou accurate
42쪽
versarius intelligat, adversetur. Haec est princeps interpretandi regula , quam si legisses , nihil opus fuisset inquirere , quid accepisset Ledesma in oratione Ban sit . Ex quo intelligere potes cur ab Concina Moya accusetur , Ledesma non accusetur imposturae. Nam Ledesmam oscitanter , aut negligenter Bannesium legisse constat. Quid enim est facilius , quam Scriptorem in alio legendo hallucinari P At non idem credi potest de Amadeo Guimento,presertim in eo libro , quem hoc nomine vulgavit . Nimis enim saepe peccat, & deterrimas quasque sententias clarissimis Theologis tribuere conatur, quorum tamen dicta, aut non
satis intelligit ; aut , si intelligit , perverse
Demus tamen, ipsum quoque haud satis considerate Bannesium legisse . Quid igitur Θ Num dignus erit excusatione Θ Nihil
minus.Cur enim a Vincentio Barcinio consulatus maluit tot, de tantis cavillis , quantos
ego supra demonstravi, tueri quod scripserat, quam rationi parere , & quid ex omni considerata oratione, ceterisque Bannesii dictis sequeretur attendere Θ Aliud est Noceti scriptorem simpliciter errare , aliud cum e P di de
43쪽
3 3 8 Evas voti a VII. de re controversia nascitur , aut jam ipsi a multis contra dicitur , nihil diligentius exispendere , & id, quod primo scripsi pertin
citer defendere . I 'CLVI. Longe deterior est caussa Vivae , pro quo scribis in extremo capite ris Immerito Pater Concina Tom. r. pag.,, 28 . &seqq. acerbas declamationes in- D torquet contra P. Vivam, quia sentenis tiam Bannezii & Serrae in eundem sensumis accepit , in quem illam multo ante ipsumis acceperat Ledesma insignis sane Theolo- ,, gus eiusdem ordinis . Sed Ledesma cujus,, . auctoritatem duo illi Jesultae secuti sunt,
,, a P. Concina ne nominatur quidem . Mo- ,, ya traducitur , ut impostor . Viva decla-M mationibus exagitatur . Succenseat pri- , , mum sontibus P. Concina ; tum de rivu-
is lis cogitet. Sed hoc monito nimium sae- ,, pe indiget, ut videbimus , in hac sua . se Christiana Theologia. Ita ne vero Θ Quum Viva damnatum serrorem Bannesio, & Serrae tribuit , Ledesimae secutus est auctoritatem Θ Ηic usquam Bannesium & Serram negasse ait praeceptum speciale charitatis Θ Falleris , Noceti, atque ut Vivam defendas multa peccantem tu ipse eadem peccas , nihilque considerate scribis.
44쪽
' DE CONCINAE MD. RT DILI. . 3 sItaque adverte animum 3 jam enim explicabo , jure ne , an injuria Concina contra Vivam declamarit . Quaeritur auctor damnatae thesis: homo nullo unquam vitae suae tempore tenetur elicere actu i
dei , Dei , es eharitatis ex vi praeceptorum divinorum ad eas virtutes pertinen- itium , quaeritur, inquam, auctor hujus thesis . Is est Tamburinus, qui eam tam DPer
se probat, ut quivis legendo stomachari possit . Quod quidem , praeterquamquod jam
Constat inter omnes , cum ad eum venero ,
aperte demonstrabo. Quid jam Vivae Is hanc rhoim exponens, praeposita distinctione duisplicis obligationis , quarum alteram perse alteram per accidens Theologi appellant,im. pavide scribit. is Hanc secundam obligatio. in nem ex vi aliorum praeceptorum nemos, unus negavit et de prima dubitarunt non- ,, nulli apud Tamburinum lib. a. de Praeis is cepi. Decalog. cap. 3. Immo Saucius,Sera I, ra , Banne et illam negare ausi sunt nixi tum eo principio, quod nulla obligatis sit ,, adfruenda , cis de illa constet; tum etiam is quia praeceptum videtur non obligare , γ, ni sit determinatum , ae pro tempore de ,, terminato obliget D . Ego , Noceti, non declamabo , unum mihi edisseras volo, an
45쪽
quidquam impudentius scribi possit ὸ Nos
illud magnopere reprehendo: de prima dubitarunt nonnulli apud Tamburinum ; nam eo comparatum esse video , ut lectores non intelligant, esse domi suae damnatae thessauctorem . At Bannesium & Serram eam negare ausos esse qua fide scribit Ausos esse negare propterea quod nulla obligati it adstruenda &c., & quia praeceptum videtur non obligare quo Serrae, & Bannesi testimonio demonstrat P Quo auctore didicit PEt testimonium quidem nullum expecto . Nunquam enim fiet, ut ex Banneso, Ser-xaque ea proferas ν quae illi duo non modo non scripserunt, sed etiam accurate repudiarunt . At de auctore facile respondes , Ledesmae auctoritatem secutum esse Vivam . Quare Concinam mones , ut succenseat primum fontibus , tum de rivulis cogitet . Ego vero de praetermisso ab Concina Ledesma , & Marco Serra nihil amplius disputo . At de sontibus & rivulis
quid dicam ὸ Purus hac in re sons erat Baronius, purus Serra, purus Bannesius,tantisperi lutulentus,si itavis,Ledesina.Cur Viva,puris praeteritis, e lutulento haurire maluitὸ Ego vero dico, Vivam non ex hoc lutulento, sed ex lutulentissimo, quem domi habebat, hau - ., sisse . '
46쪽
Da CONCINAE OD. ET DILIG. 36 Isisse Ex Moya,inquam, ut ego quidem existimo, non ex Ledesina hausit, quod scriberet. Ledesma enim nunquam scripsit,Bannesium negasse vim perme obligandi, multo minus
ob eas caussas negasse , quas Viva commemorat ἔ sed tantum loc. abs te cit . quem supra descripsit , difficilem sibi videri dixit modum loquendi Bannesiit ineserupulo credi potes &c. Cupio autem videre, an qui modum loquendi alicujus scriptoris dissicilem ap-' pellat , is statim putet, eumdem ab sententia recessisse, quam operose propugnat. HOC quidem plane novum & inhauditum est , de dignum ingenio Guimenti. Quam saepe senim accidit, ut scriptor aliquid dicere videatur,quod cum ceteris ejus dictis congrue re non possit, neque tamen improbare,aut negare putetur id, quod diligenter constituitὸ Praeterea illud etiam , cum ejusmodi scriptorum reprehensiones occurrunt, confide
rari debet, an non potius fallatur is , qui reprehendit , eo quod non omnia diligente expenderit, presertim cum non id agitur, ut quid senserit scriptor ille data opera investigetur . Et sane quid affert Ledesina quamobrem modum illum loquendi Bannesii dissicilem appellet; nonne , distinctum esse praeceptum charitatis a praecepto sumen-bae
47쪽
3sa Episaeo LA VII dae Eucharistiae Θ Atqui cum hoc ipsum probe viderit Bannesius, eoque adductus neωgarit , satisfieri praecepto charitatis tum , cum suseipitur baptismus , sequitur hallucinatum esse Ledesmam , qui non animadis vertit , quod scripsit ipse Bannesius de sumisptione Eucharistiae, id quidem difficile non esse , sed de conjuncta cum eadem sumpti ne Dei dilectione esse intelligendum . Constat igitur,abusum esse Guimentum primum Ledesimae auctoritate ἔ quippe qui quod Le-de sma simpliciter scripsit , videri sibi nonni. hil esse in disputatione Bannesii, quod cum ceteris ejus dictis cohaerere non possit , id perinde accepit, quas Ledem a scripserit, negasse Bannesium speciale praeceptum eliaritatis r Deinde ejusdem errore 3 cum quod ille peccavit, lecto Bannesio, non tam e re sequi, sed improbare debuisset. CLVII. Idem dico de Viva, si vis,eum legisse Ledesmam , ejusque secuit m esse auctorita tem . Sed tua divinatio est, Vivam quod de Bannesio scripsit ab Ledesina accepisse ἔ Primo quia nihil tale , quale seribit de Bannesio dictum ab Ledesina reperitur: deinde qui
a Serram cum Bannesio conjungit, cum ta-
men Lede a ne per sbmnium quidem nominet Serram et tertio quia quod scripsit
48쪽
Bannesium & Serram iis rationibus adductos , quas supra indicavi, negasse vim per se obligandi , id quidem non modo ab Le. desina non accepit; sed me ab Guirnenio quidem accipere potuit , cum nihil ille talo . scripserit 3 sed tantum attulerit, ut vidimus
conclusam ex sententia de attritioue arguo mentationem, ut evdiceret, non permansisse Bannesium in ea, quam defendere institue
rat despeciali praecepto charitatis, sententia: de Serra autem nihil aliud objecerit , nisi quod reserat , neque tamen refellat sentenistiam Bannesii. Post descriptum enim loc. cit. select.disput. g. a. Bannesii locum, de quo hactenus disputatum est r quem suppresο πο- mine refert , inquit , nee refellit Serra a. a. quaes. 44. in sine . Qua de re dicam postea . Unde igitur hausit Viva convicium illud r immo ..... S rra Banne: illam negare ause sese. nis partim ex Guimento , E quo uno tribuitur his duobus Theologis ejusmodi erratum ; partim ex sua libidine communicandi cum Divo Thoma & omnibus Thomistis proscriptarum thesum perversitatem Θ Quam libidinem hoc loco tegere velle ejusmodi excusatione , quod Ledesinae secutus sit auctoritatem,Concimeque exproba es quod non prius Ledesmae, quam Vivae suc
49쪽
36 E Is voLA VII. . censeat , nihil aliud est , quam fucum face. re imperitis . Nos quidem, Noceti, Leden
mae succensemus , quantum succensere possumus , quem enim in Bannesio legendo nonnihil hallucinatum esse dicimus, huic certe non parcimus: nihil amplius etiam succenseremus Guimento & Vivae , cum ni hil aliud tandem quaeramus , nisi ut Bannesium & Serram nihil errasse demonstremus 3
at cum videamus , vos, non solum veniam
Guimento & Vivae postulare ; sed etiam id,
quod temere & imperite scripserunt, tueri pergere 3 & ne post consulatum quidem a Baronio Guimenium 3 ne post declaratam
quidem ab Concina in historia probabilismi
Bannesii & Serrae sententiam , eundem errorem his duobus Theologis tribuere desinere , &, si contra dicamus, omnia dissimulantes firmissima argumenta,quae a nobis proseruntur, ridicule ad Ledesmam reverti, succensendumque dicere primum fontibus , tum de rivulis esse cogitandum ν facere non possumus, quin de fraude & irrisione queramur , fontibusque praeteritis , istos rivulos, qui multa serunt,quac non fluxerunt ex sontibus , exsiccarre conemur . Quid Θ si Guimentum & Vivam excusari cupis propterea quod Ledesnae secuti sint auctoritatem, cur
50쪽
committis, ut tu ipse ejusdem exscusationis . egere videaris Θ Cut Guimentum & Vivam probas ὸ Cur pergis eundem errorem Bannesio , & Serrae tribuere , cumque nihil habeas , quamobrem tribui debeat , rursus - confugere ad Ledesmam Θ An tanti valere debet unius Ledesmae auctoritas , ut etiam
sine ratione vincat, & quod semel scripsit, id , cus usque modi sit, ne perspicuis quidem argumentis, & facti evidentia infirmari non possit 8 An nihil attulerat Concina in historia probabilismi, quod abs te extorquere oposset assentionem Θ An per te ipsum videre non poteras, nihil vitiosius excogitari posise ea argumentatione, qua Guimenius conficere nititur, substulisse Bannesium speciale Praeceptum charitatis, vel illud in commune convertisse Θ Sed de Bannesio satis . CLVIII. Quid de Serra ua ratione suadere conamini hunc quoque in eodem errore esse versatum8 Refert, inquit Guimenius, neque tamen refellit sententiam Bannesii. Recita
Serrae testimonium. ., Certum est praeceptum, , charitatis obligare, ut pluries in discursu ,, vitae actum dilectionis Dei, & proximiri eliciat homo . Sunt nihilominus , quiti, dicant absque scrupulo credi posse prae- ,, ceptum charitatis adimplevisse eum , qui