장음표시 사용
21쪽
iii ipsa vero ejusmodi medicaminum electione atque re
ceptione eXternam etiam rerum Speciem non contemsisse videtur, Certe hac ratione ab aliis iuventa non respuit, cum a se ipso multorum huc pertinentium re mediorum nullum factum esse periculum fateatur λ λ). Ita factum est, ut inter remedia a nostro proposita et pulmonem vulpinum anhelosis, et canis rabidi jecur ab ipso morsis inveniamus adhibenda ιλλ), et renes scin-corum ad stimulandam Venerem λδ), et lupinum hepar hepaticis λ ε) commendata. Maxime autem eximium, utpote quod prae supra dictis internae, cum e terna facile apparentis, similitudinis excludit praetextum, in iis, quae ex RABY ΜosIs aphorismis sunt collecta, Galeni fragmentis nobis exstat rei exemplum, ubii λδ verba leguntur: is adjuvatur ictericus coloribus citrinis, quia citrinitatem dissolvunt, et is qui sanguinis sputum screat, non adjuVatur de mons ratione colorum rubrorum quia sanguinem mittunt, et omnis humor purgatur demonstratione colorum similium colori ipsius, et ad interiora corporis impellitur demonstratione contrariorum colori eius. Galeno mortuo velut somnus il Ie incepit hibernus medicinae, quo per mille amplius annos homines nonnisi de iis hallucinabantur, quae SummuS praeceperat magister errori scilicet non Obnoxius, in quo tanta fuit medicorum servitus somnolenta, ut ne deliramenta
quidem proferre auderent nova, in ipsa desipientia Galeni quaerentes autoritatem. Νon igitur veritatis habet speciem quod quidam δὲ 'γcontendunt, jam illis saeculis signaturae doctrinam esse excultam, neque enim rei neque nominis istic inveniuntur argumenta, negari autem non potest illis tempori bus non minus ac prioribus similitudinis in eligendis
22쪽
medicaminibus plus minus temerariam quandam habitam esse rationem, quod numerosis copiae illius remediorum mortuae, a ΜARCELLO partim e medicorum, partim evulgari usu collatae firmare licet exemplis λλ'). Ita saepissime partes animales adversus earundem hominis partium commendantur morbos; suadetur ut capitis dolores et cornicis et vulturis cerebro p. 36), hemicrania ossiculis foratis in capite porci inventis p. 38) repellantur, oculorum claritudo lacertae viridis vel cancri oculis restituatur p. 5S); ex ejusdem sententia oculis interius cruentis hypo aemati) ranae oculus medetur
p. 67), cervi pulmonibus phthisici homines citissime sanantur p. 119), ad suspirium depellendum vulpis pulmo valet p. 122), qui cibos non conficiunt maxima cum utilitate ossifragi ventrem stomacho opponunt p. 145), qui jecinoris laborat dolore lupi jecur jejunus sumit p. 159), lienosis hircinus, hoe linus vel vitulinus splenmaxime salutaris est p. 164 et 165)- non minus salubriter canino, catulino, asinino sp. 166), herinacei vel ca- tolli lactantis p. 167) liene utuntur. Contra ischiadem
testudinis aquaticae crus praecisum potens censet remedium p. 174), contra calculum et alias vesicae difficultates lapillus in gallinacei vesica, aut in palumbi ventriculo inventus p. 176), neque non lapis ex hominis vesica qualibet curatione sublatus p. 183) utilissime adhibentur, renum morbis et leporis p. 176) et asini p. 180)Tenes medentur, Vesica autem Verrina comedenda aut bibenda efficaciter datur ei, qui urinam non potest continere p. 184), eidemque et caprae vesica et Verrina genitalia prosunt p. 185), intestinorum dolores ossi si agi intestinum citissime sedat p. 202 , venerem conciliant
gallinacei atque milui testiculi sp. 227), ad podagram
denique vivo lepori pes amputatus plurimum prodest p. 246). - Νec minus plantarum, membra humana imitantium, ossi te illis temporibus medicos esse pro-VOCatos, ut ipsarum usum facerent medicum, non nulla exstant argumenta, testantibus insigniter ejusmodi herbis, quae ipsarum nomine similitudinem earum Observa tam esse patefaciunt, ut Tricho manes sive Calli trichos, cujus herbae in alopecia eximie laudatur usus p. 45), et Verrucaria iis, qui verrucas patiantur, commendata
117) Μhuc ELLI de medicament. nos scrip t. , per JAN. CORNARUM. empiric., physic. ac rationabilib. Basil. 1536. Lib. ante M CC. Plus minus an-
23쪽
p. 132), simili, ut videtur, ratione prunorum nuclei hominibus calculosis porriguntur p. 183). N eque vero illa quidem similitudinis genera, quae Mactionum nomine singulari a sequentibus signaturae scriptoribus appellata sunt, tunc esse neglecta constat, herba etenim in
Capito statuae cujuslibet nata et capitis dolorem p. 35)et in specie hemicraniani p. 39) sanare dicitur, hirundinum et lacertarum oculi, ex coecatis animalibus restituti, multum ad oculorum claritudinem reparandam Valere putantur p. 57). Saxifraga herba calculosis quam maxime commendatur p. 175, 181, 185). Ceterum quanta cum diligentia et anxietate Galeni
de explorandis medicaminum viribus placita secuti sint illis temporibus medici, AETII scriptoris non modo Sexto, quo vixit saeculo, sed omni omnino ea aetate in rebus medicis longe celeberrimi exemplo luculenter apparet. Is doctrinae suae de virium salutarium in- Vestigatione summam iisdem, quibus Galenus usus est vid. supra p. 183, persequitur Verbis λλ'), atque in remediorum ex tribus naturae regnis collectorum expo- Sitione, quamvis non repudiet medicamina a similitudine verisimiliter antecessoribus commendata λλ'), ad primarum qualitatum gradus omnia cum magiStro refert Galeno. usdemque arcte premunt vestigia: PAULUs ΛΕ- SINETA ita sentiens: ,,neque odoratu conjici Certo Satis de naturalium corporum temperamento potest. - -
Magis etiam lubricum ex colore judicium est quando calida, frigida, humida, sicca in unoquoque colore deprehenduntur. Gustu autem, quia aequaliter gustabilium omnium partes linguae incidunt et sensum eum pariter movent in tantum, ut manifeste ex hoc temperaturae eorum vis inveniri ac deprehendi queat λη'), et Actu Anius ubi de disserentia disputat qualitatum et facultatum quae illis insunt ληλ). Orientales morientis Graecorum medicinae haeredes, Arabes, quamvis praeter maximam et quasi sacram Galeni autoritatem ipsa religionis praecepta a libera eos prohiberent cogitatione, eo tamen usque pietatem
118) Tetrabiblion ed. Aldin. malitito et Salac tilite aliisque, 1534. sol. 3. p. I. serna. II. tetrabibl. 1. IIs) Cf. quae dicit de Adian- 120) P1ULI AEGINETAE opus di-t0, Aegilope, Lichene, Orchidis vin uni interpr. ALBANO TORINO. Speciebus et al. serm. I. tetra- Basil. 1532. bbl. I. atque de lapidibus Hae- 121) De spirit. animal. II. c. 4.
24쪽
laeserunt Pergameno adhuc serVatam, ut, nisi demendo atque evertendo, addendo certe et superinstruendo doctrinam mutarent ab ipso acceptam. Qua in re imprimis excelluerunt: ALΚΗENDI qui gradatione geometrica segeometricis proportionibus μ) Galeni auxit doqualitatum gradibus ineptias δηλ), et AVERRHoΕs qui arithmetica progressione insanire maluit ληδ). Unus RHAZEs de sensuum fide in ju dicandis medicaminum viribus dubitavit λη ), Arabum vero Galenus, A VICENNA,
hac in re accuratissimam Graeci antecessoris habuit sidem ιδ β). Commodam quodammodo arti nostrae mutationem a solo ex Arabis MEsUE passa est facultates rerum medicas investigandi ratio, qui cum cognosci doceret medicamentorum vires auxilio tactus, et odoris, et saporis λημὶ, et coloris cui tamen non magnam
tribuit fidem sol. 9. p. ait. J) et ex temporis atque loci atque vicinitatis unius medicinae ad alteras consideratione fol. 10, 11), ita observata non ad quatuor illas rerum qualitates retulit, sed ad judicium solummodo de medicinarum aut se bonitate aut se malignitate , serendum.
Resuscitata occidentalium populorum medicina ad praeparandam artem nostram Signatoriam multum contulit astrologiae cum salutari scientia nexus, quo universi mundi hominisque amnis natura, quam philosophi inde ab MILEsII THALETIs de anima mundi doctrina δ'), divinarunt, a medicis coepit agnosci, et diligentior earum observatio et consecutio facultatum medicinalium, quae secundum Galenum ex tota substantia proficiscuntur. Illa mundi hominisque harmonia inprimis a GILBEnaeo, Britanno, explicata est, de his virtutibus Moccultis i. e. ex consideratione quatuor illarum qualitatum non patentibus, cum aliis PETRus AB ABANO plenius disseruit, tamenetsi in eo sequatur Galenum, ut eas cognosci non nisi e X perientia posse, agere vero dicat ex similitudine sive
25쪽
ΗENR. ConN. AGRIPPA decimo quinto primi sui de occulta philosophia libri capite λη'), quomodo debeamus investigare et experiri virtutes rerum per viam ductam ex similitudine ita explicuit, ut doceret rerum Virtutes occultas senon ab elementali natura sed coelitus insitas*- a nobis nonnisi experientia et conjectura
posse indagari, illud vero imprimis considerare juberet qUOd una quaeque res moveat et convertat ad id quod sui simile sit inclinetque ad se ipsam omni ejusdem potentia, quare quidquid diu steterit cum sale fiat sal, cibique ab animantibus devorati non in herbam sed in carnem se sensibilem M transmutentur. . Quibus igitur rebus insit alicujus virtutis vel qualitatis excessus, ut calor, frigus, audacia. in imor, tristitia, iracundia, amor, odium vel aliud quiddam ejusmodi, easdem ad talem
qualitatem et virtutem quam maxime movere atque pro Vocare, unde natus Sit medicorum usus, cerebrum
animalium ad hominis cerebrum firmandum, pulmones ad pulmonem etc. praebentium, quare sterilitatem efficiant animalia sterilia, amorem ad rem Veneream
proclivia, vigiliam vigilantia, vitam longam longaeva p. 34- 36). Omnia tamen in regno animali exempla
Consistunt maximo non formae sed virtutum habito respectu.
Ita omnem Graecorum et qui eos secuti sunt medicinam ad quaerendam veram atque excultam Signnturae doctrinam frustra perscrutati, quum non nisi velut Semina quaedam artis signatae invenerimus, jam in Aegyptiorum antiquissimam scientiam similiter inquiramus, cujus universa indoles atque ingenium rei nostrae magis videtur convenire. Quid 3 Aegyptiis signaturae constitutio apertis atque distinctis verbis adscribitur a pluribus ejusdem fautoribus λδ'), in quibus prae ceteris nominandus est ΚIRCAE Rus δῆλ), qui Aegyptios in cognitionem virtutum medicarum, singulis rebus a natura insitarum, ex similitudine plantarum et rerum ad humani corporis membra pervenisse, imo propriam inde sormasse disciplinam contendit λδ ). Quod quam vere statuerit, jam
26쪽
inde potest aliquo modo concludi 'quod ELLUCHAsENIs libri Ge ritibus Aegyptiorum locum affert, quasi hanc Sententiamteximie probantem, qui id solum affirmat: philosophos Aegyptios catenam illam magnam inquisi- isse, qua mundus superior inferiori colligetur, atque Cognovisse formas omnes et similitudines rerum inferio-Tum i. e. terrestrium) jungi formis et similitudinibus Superiorum i. e. coelestium sive astrorum). Magis etiam dubia nostri hac in re fides sit eo, quod PROsP. ALPINI librum de medicina Aegyptiorum allegat p. 356)quo idem narretur λδ δ), cujus tamen λδ λ), neque non ejusdem autoris de plantis Aegypti libri λδ δ), itemque VEsLINGII additamenti λδ') diligenti lectione et re- Iectione ne minimum, quidem quod ad rem nostram pertineat, invenimus. Omnino ait Aegyptiorum virtutes rerum salutares investigandi triplicem suisse methodum, priorem p. 35Ι) per qualitates manifestas, quas quinque sensuum ministerio cognitas ad quatuor elementares, quae dicuntur, conditiones referrent confirmante ABENsINA Avicenna lib. II. can. 3.); alteram
per signa seu Characteres Singulis rebus a natura sagaci impressos. Signaturae enim scientia non a recentioribus inventum sed ex Orientalium monumentis resuS- Citatam esse, ut pulchre doceat Agrippa λδ'), eidemque subscribat Quercetanus. Quin etiam non dubitat Κircherus omnes artis signatae summe excultae divitias enumerare quasi ab antiquorum Aegyptiorum me
dicis tritissimas i δ'). Majore veritatis specie tertia
nem in Agrippae scriptis invenire non potui, neque sore ut quisquam inveniat Puto, cum ipsius Agrippae temporibus, ut infra videbimus, talis signaturae doctrina, qualis a Kirchero accipitur, nondum esset exculta. 13S) p. 353 - 356. - Facilis est intellectu ita agendi ratio ei, qui illorum, quibus Iixit Κircherus , temporum mores respicitnc consuetudinem, neque ignorat quantum ideo potissimum exsultarint Galenistae, quod Veterum nutoritas deesset novae doctrinae, memor simul quantum Studii et laboris in eo posuerint
Chymiei, ut Hermetem illum Tris. megistum primum designarent di. 133) Dici quidem possit Orationis suae solummodo appendicem de singularibus singularium morborum apud Aegyp t. medicis ei lato Alpino probari voluisse Hircherum, hac ratione satis scilicet callide ita verba sunt posita, ut toti sententiae inde enasci videatur firmatio. 13l) PnosΡRR ALPINUs de medicina Aegyp t. libr. IV. Venet. 1591.135) Pn OsP. ALPINUs de plantis Aegypt. Venet. 1592. 136) Jo. VEsLINGII MINDANI de plantis Aegyp t. observationes et notae ad PR. ALPINUM. Patavii 1638. 4.
27쪽
Aegyptiis adscribitur medicaminum facultates explorandi via, in nexu ac similitudine plantarum cum astris posita, quod et ABENRΑΗΜΟNIs loco in opere de doctrina sapientum Aegypti exhibito, et MARsu.II FICI-Ν1 λδ ) et IAMBLI cui λε') probatur testimoniis. - Cum igitur et Prosper Alpinus et Vestingius laudatissimi diligentissimique medicinae aegyptiacae Scriptores nullam, ut dictum est, ejusmodi artis faciant mentionem, neque magis qui recentiore tempore in antiquissimam Aegyptiorum medicinam singulari commentatione Rccurate disquisivit, FRED. BOERNERUs λ- λ), signaturae apud Aegyptios factitatae asserat vestigia, nisi commenticia
atque ficta, mihi quidem valde dubia videtur de Ae
gyptiaco artis signatoriae Ortu sententia. Multo minus in Iudaeorum medicina signaturae
detegere initia mihi contigit et BOERNERI commentarium de Ebraeorum medicina diligenter conscriptum λβῖ), et sanctos antiqui foederis libros perlustranti, nisi id
observantiae formarum similitudinis habitae consideres specimen, quod MOSes a Serpentibus percussos sanari jusserit serpentis aspectu aere confecti λεδ). Gaudeat fortasse aliqua veritatis specie talis opinio, nisi serpens
apud plurimas illorum temporum gentes ipsius Valetudinis existimata suerit imago l
Νec vero solum antiquissimis illis, AGRIPPAE adhuc, proximi Paracelsi antecessoris, temporibus signaturae doctrina ullum habuit locum: qui senex de omni scientia arteque desperans, cum de omnibus loquatur λε ) disciplinis naturalibus et magicis, nostrae nullam tacit mentionem, nec minus PARACELsUs tum ullis
ante ipsum λ' β), tum proxime quidem praeteriti tem-
sciplinae ipsorum autorem. Simili ratione, quae autoritatem tribuant signaturae, nominu a Porta afferuntur sabulosa: Her metis, Orphei, Zoroastri, Osthanis, Damagerontis, Harpocrationis et Kirannidis. Mag. natur. lib. I. c. 11. P. 25.139 M usIL. Ficibus de vitaeo elitus comparanda lib. III. 12. Lugduni 1595.140) Jhunt Ictius de mysteriis Aegyptiorum etc. Venetiis apud Aldos. 149p. Lugd. 157 T. 141) Antiquitates medicinae Aegypt. praes. FRED. BOERNERresp. PAUL. FABRI. Wittebergae 1756.142 De statu medicinae apud
tate scientiarum atque artium declamatio. In HENR. CORN. AGRIΡ-PAE operum pari. poster. Lug
28쪽
poris medicis λεβὶ notam fuisse negat ejusmodi scientiam. Temerarium Vero quendam atque vulgarem similium formarum in eligendis remediis respectum, cum nunquam fere non, tum illis quoque temporibus valuisse ex ejusdem apparet Paracelsi verbis: se Iber tar Arato hexehres die Zeichen der Kr fer und tar Form doch niche andera zu urfhellen dennwie eis Bauer, und wisset weniger denn die Bauren. Denn was soli ich sagen, ich habe uber 80 Bauren ge-kennet, so aliata die Ur fer von wmen tarer Formiand Anatomia den Krankheaen Dergleichi haben, und
Accedente saeculo imprimis memorabili, quo vincula animos graviter onerantia generi humano nimis molesta esse coepere atque quassari, medicae etiam scientiae vir ille prodiit magnis vitiis majoribus virtutibus excellens, quam qui ex longinqua liberaret servitute non sensim pedentimque vitiosa corrigendo, laesa r ParBndo, nova superinstruendo, sed uno ingenii somtissimi ictu omnia ab imis fundamentis evertendo atque instaurando. Opera vero inaudita inaudito fieri solent modo, ac stulte postulet qui rerum insolentium praeconia quotidiano audire cupiat sermone, oblitus jam antiquissimis temporibus divina in voluntatem per tonitru patefactum esse hominibus trepidis. Νon minus igitur errant, qui angusto inclusi vulgaris mentis circulo, maximi universae medicinae instauratoris gloriae propter raram obtrectant ejus doctrinam, quae trivialem ipsorum captum longe superat, quam qui Charybdi evitata
29쪽
in Scyl Iam incidentes vatis obscure canentis loquelam vulgari imitantur atque quotidiana literarum tracta
Idem qui juventutem restituit medicinae senili sa-
tuitate laboranti PHIL. ΑUR. THEOPHR. J3οΜBAsT. ΡΑ- RACELs Us AB HOHENHEIΜ nostrae etiam doctrinae prima jecit fundamenta argumentis quibusdam firmata, nec vero recte disposita Oratione, sed praerupta, ut scribere solebat, et confragosa, quapropter per omnia sere ejus scripta dispersa sunt ad rem nostram pertinentia. Νeque autem quae ita variorum temporum variis libris proseruntur, singulaque legenti satis temere dici videntur, nec ullo rationis fundamento firmata, communi carent vinculo interno, quo discerptorum membrorum fragmenta jungantur, atque vacillantia sustententur. Liceat igitur mihi signaturae historiam scripturo ex universa placitorum Paracelsi corum farragine Oa afferre, quae ad nutoris de rerum Signatura sententiam firmandam nonnihil valent, eoque exponere Ordine, quo maxime alterum ex altero mihi videtur consequi.
Id potissimum Paracelso est proprium, maximique in omni ejusdom doctrina judicanda momenti, quod, quam Plato λ) jam divinarat, universi mundi cum homine similitudinem atque legum utrumque dirigentium
harmoniam accuratius cognovit atque demonstravit λ). Omnem etenim rerum in mundo Obviarum Varietatem
ex immensa et inordinata quadam materia primam originem habuisse finxit, quae omnia elementa δ), Omniaque omnino corpora sepotentia, non actu ab initio cyn tinens, absque ulla compositione Sola pepererit se)a-
p. 117. 220. P. II. p. 24. 25. 2I. P. V. p. 58. 59. Appendix ad P. V. p. 199.202. 211. 219. P. VII. p. 154. P. VIII. p. 1-5 sq. P. IX. p. 420. P. X. p. 28. 29. 3I-35. 4b4 et al. Ia) Quid significet Paracelsus
alten. Denn prima materia elementorum At nichis anderes,denn das Leben, so da ist in den Gescho en u. s. w. P. VIII. P. 21.
30쪽
ratione q). Materiam istam primitivam, tamquam Chaos
veterum poetarum descriptam, semagnUm sive hinc reatum M vocat se mysterium ε, res autem Varisormes inde evolutas universali se Divertalli designat nomino β). Ita formato se majore mundo i. . e rerum universitate
uno eXCeptoi homine, summus rerum creRlOr omnium sielementorum omniumque se Siderum i. e. rerum corpore instructarum illoque carentium) intimam eduxit naturam, massam inde componens sis limum terrae e qua summum formaret opus, hominem, qui nullam majoris mundi non continens partem semicro cosmus recte nominetur h). Quibus concessis de simili majoris mundi et hominis natura existimat dubitari non posse '), nec vero utriusque intima facultate ac ' indole finitur similitudo, nunquam enim verae rei cujusdam naturae externa non respondet forma et Species, quod auctor multis com probare studet δ). Nititurque in eadem formarum re-