Medicorum priscorum de signatura imprimis plantarum doctrina : commentationis de necessitudine quae inter morphologiam et pharmacologiam regni vegetabilis intercedit pars prima.

발행: 1840년

분량: 104페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

p. 340) exemplis: Hibisci radice, Visco, Myrrha,

Gummate Elemi, Glycyrrhiga, Ichthyocolla etc. Tu- mentes stirpium partes, tumidaque animalia nostri corporis tumoribus prosunt p. 342), glandes itaque, lenticulae, bulbi, Scrosulariae, Cyclaminis aliorumque radices, rana porro, testudo etc. Quae sani meo sunt flore plantae inflammationis adhibeantur remedia so. 344)V. gr. rosa, Crocus, Amygdala, uva rubra etc., ad sedandam ex vini haustu temulentiam Vero Valent, quae

faciei inflammationes ex ebrietate roserunt p. 347): Arbuti fructus, viola, rosae quaedam et alia. Νycta-IOpiam sanant quae noctu vident animalia p. 349); indo jecoris caprini et ovini, adipis lupini, hyaenae

fellis, linguae xulpinae, noctuae cerebri atque similium ex Portae sententia derivandae sunt vires salubres. Ad oculorum claritatem omnino valent acuti visus animalia p. 353), imprimis fel leonis et aquilae, milvi jecur et vulturis etc. Quibus contra Oculi excoecantur et denuo renascuntur animalia in ulceribus praestant

et cicatricibus oculorum p. 355), quare Celebrantur columbi, palumbi et hirundinis sanguis, lacertae cinis et viperae etc. Morbi comitialis spumam Papaver demonstrat, et Hippoglossum soliis acutis laterum significat puncturas p. 358). Calculos conterunt quae plantarum Vel animalium partes lapidum duritiem ipsae ostendunt p. 359) exemplo Lithospermip Μespili, Cancrorum lapidum, spongiarum etc. Loquacia denique animalia, quoniam colicae passioni non obnoxia, ean-

doni homini prohibent p. 360), Turturis hac de re,

alaudae, hirundinis esus maxime commendandus. Postremo monemur plantas caulium angulorum numero, radicum, nodorum, soliorumve febrium circuitus ostentare atque ita demonstrare, quae tertianis quaeve quartanis medeantur p. 463). Nec vero solum ex faciei aemulatione sed etiam ex actionum similitudine plantarum vires agnoscere licet, de qua loco quarto nos admonet autor p. 26. 27. Lib. VI. p. 36J - 41 I). Vocat enim praeter philosophorum usum plantarum actiones nascendi, crescendi, florendi, prolificandi modum atque tempus, et quo amore se prosequantur aut horreant. Ita docemur Steriles plantas, quales habet filices, Sabinam, Iuniperum, Mandragoram, Ρopulum, et al. homines reddere Steriles, partusque immaturos expellere, eademque pollere animalia sterilia, sive quae illegitimo naturae ordine

52쪽

suas habeant natales p. 367), Ostrearum instar, salamandrarum, mulorum, et aliorum; adaugere contra semen humanum uberes seminum plantas p. 369): vites, Daucum, Cuminum, Polygonum etc., et animalia: equum, PaSSerem, gallum etc. Prolem item praepedire plantarum radices prole carentes p. 373) ut pini, Sabinae, Brassicae, pauci paraque et casta animalia: taurum, testudinem, palumbum etc., foecunditati autem inservire p. 375) foecundas plantarum radices, uti asparagi, arundinis, omnesque bulbos, et animalia

multi parn, V. C. Sues, canes et cammaros. Huc id etiam

refert autor, quod, quae plantae vel animalia partibus aliquibus careant, noxia sint respondentibus hominis membris p. 378), quare fungos quam plurimis obesse corporis nostri partibus, fugiendasque esse plantasaphyllas, et radicibus destructas, aeque ac animalia vel sanguine ut mollia sca, vel collo ut talpam ranamque, vel testibus ut pisces, vel pedibus ut vespertiliones, vel alia aliis membris carentia. Ad conceptum valent et plantae multi serae, veluti quercus et diversas gallarum species, et uniones, cirros, fungos, Viscum etc. ferens, et Vivi parae p. 386), sive quae in fructibus animalia gignant, veluti terebinthi vermes parientes, et animalia facile concipientia. Partum retinent p. 388 quae aliis plantis praestant ut fructus contineant, levant p. 389) facile parientes plantae et animalia: brassica, ilex, torpedo, vipera etc.; pulcherrimae vero plantae pulchraque animalia pulchram comparant sobolem p. 3903, imprimis Palma, Cydonia mala

ex Solonis lege sponsae in thalamum venienti mandu- eanda, ex animalibus autem lepus. In universum a

pulcherrimis plantis nostra commoda ut a Lilia, Olea, a deformibus: Aconito, Cicuta, Mandragora, fungis multis incommoda proveniunt p. 392). Magnae plantae effoetis sunt viribus: abies, platanus, cucurbita etc., maximis Vero parvae p. 394): piper, Sinapis, Aconitum

etc. Ad frangendos corporis nostri calculos atque dentes plantae Valent, quae saxa frangunt p. 396): Saxifraga, Parietaria, Bedera e. s. p., animalium Vero ea, quae lapides vorant ut Struthio camelus, gallina, Cor-VUs etc. Plantae super alias plantas nascentes earum virtutes habent sublimiores atque se extractiores p. 399). In quo orbis terrarum loco plantae quaelibet nascuntur,

ejusdem endemicis) morbis medentur p. 401), idemque de temporibus valet quibus oriuntur p. 403 , ita

53쪽

quidem ut veris morborum Vernae, aestatis aesti ae etc. plantae sint remedia, eorum autem, qui pluries eveniunt, herbae pluries aut diutius florentes, perpetui foliae denique plantae iis oppositae sint morbis, qui Omni tempore homines possunt affligere. Ita de plantarum actionibus earumque significatione edocti jam ad nova accedimus artis phytognomonicae praesidia ex illis haurienda signis, quae plantarum animaliumque mores nominat autor subtilissime distin

modo intelligendum sit optime ex ipsa argumentorum enarratione patebit. Animalia, docemur, ingenio et docilitate praestantia ad hominum intelligentiam et memoriam valere p. 414), unde eboris elephantini, simiae cordis, cornu cervi explicandae sint vires salutares ; ruditatem contra efficere maxime bruta et indocilia animalia p. 418): mures, oves, asinos etc. Ani malia vigilia vigiles, somniculosa somnolentos reddere homines p. 4Im, quae somnient vero, hominibus somnia movere terribilia, placida, vera falsaque, quin etiam plantas secundum amoenum aut totrum ipsarum aspectum somnia asserre p. 423) hilaria, tristia, vera et salsa, unde v. gr. laurus Vaticinae arboris 0ιαντικον poro v) nomen sibi nuncuparit. Ebrietatem efficere p. 424) quae vinum oleant ut pyrum, lupulum, Oenotheram etc., arcere contra nquosa animalia plantasque.

Clamosa porro et obstrepera animalia, in cibo homini propinata, ad vocis vitia valere p. 426λ, veluti gallum,

anatem et canem. In somnis loqui homines cogere noctiloquas aves p. 427): bubonem, anserem etc. taciturnitatem contra largiri animalia tacita: chamaeleonem, testudinem etc. ferociam augere atque cor humanum roborare fortissima animalia p. 429): leonem, draconem, Vulturem etc., quae eadem contra nocturnos Valeant pavores. Iracunda animalia: ursum et leo nem iracundos, mitia, uti cervum, mites reddere hOmines p. 432). Dubitandum vero esse num re te Senserint majores nostri mutuas uxorias rixas animalibus

conjugii amantissimis sedari. p. 433)l Inanem deinde eorum fuisse sententiam de vi quadam amatoria earum rerum, quae attrahendi simagnetica gaudeant facultate sp. 436), futiliaque argumenta, quibus plantas ad mutua odia et amores valere ex larma et actionibus opinati sint. Ita tamen Porta disserit, ut, ex mea quidem sententia, majorem tacite hujusmodi

54쪽

rebus tribuat fidem, quam Vult Videri, verens fortas se, ne magi cognominis Sibi comparet ignominiam vid. supr.). Plus laudis illi autor tribuit opinioni, equa animalia, quae probrOSae Veneris speciem quandam prae se serant, contra eam Valent p. 442γ, sineque ulla dubitatione contendit: hilares plantas et animalia hilaritatem parare, tristia moerorem p. 443). Plantarum, quarum altera alteram perhorrescat, invisam resarcire damna ab invidente illata p. 444ὶ, hinc vini temulentiam depellere brassicam, Iaurum et Avel

lanam vitis adversarios, Cicutae venenum rutam hebetaro illi inimicam etc., similiaque asserenda esse exempla animalium: elephantiaSin V. gr. Serpentes sanare aliosque elephanti hostes, caninam rabiem hyaenae cinerem etc., quapropter animalia cum venenatis animalibus proeliantia optima contra illorum Venena praebeant remedia. Quae Vero plantae vel animalia mutua se fugiant antipathia, mutuas retinere et adversantes virtutes p. 451), eademque et de particulari et de mutua herbarum et animalium sympathia esse dicenda p. 453). Concoquendi facultatem hominibus praestare voraces plantas p. 459): Nasturtium, Sinapim, atque bestias: struthiocamelum, Iupum, ynatem etc. Contra venenatas herbas Valere, quae impune iis vescantur

animalia sp. 462), Ferulae ideo lac asininum, Cicutaesturnum, Taxi gallinas esse antidota. Iam reliquum est, ut eas explicemus similitudines, quibus plantae, qui ipsis sit cum coelestibus sideribus,

mutuum consensum indicant, astrorumque Virtutum Compotes Se commonstrant Porta auctore. P. 32 -34

Lib. VΙΙΙ. p. 465 - 491.) Solares autem Omnes esse dicit plantas vel aurifloras p. 467), nec non quaeCunque metallorum, gemmarum, lapidum aureo micent fulgore, aurum igitur ipsum, chrysoprasum, Succinum etc., vel heliotropias sive quae quotidie cum sole circumaguntur p. 476), veluti Carduum, Heliotropium, vel forma solis imaginem effingentes p. 484ὶ veluti

Heliochrysum, Helenium, Anthemidem, atque ex animalibus leonem, aquilam, gallum, vel denique quae sub torrida Zona nascantur p. 489): Cinnamomum igitur, Caryophyllos, Cassiam etc. Iovi vero sunt addictae ejusdemque virtutum animo, Cordi, et Venenatis hominibus salubrium compotes, ex nostri sententia, quaecunque crocei sunt coloris plantae vel gemmae p. 46R: Crocus, Mentha, Seuna, lapisque Hyacinthus. Luna-

55쪽

res contra albinorae sunt plantae, et argentei eoloris metalla et gemmae p. 470). Cerebro itaque praesunt eum luna: Scilla, Galanga, Bryonia, margaritae, multae conchae, idemque valent, quae Vel ad lunae vices moventur p. 479), ut faba, Senecio, Selenites lapis, vel noctu splendent ad lunae lucem V. c. Aglaopholis, Lunaria, Paeonia etc., vel lunae quandam reserunt formam p. 48M, velut Senna, Lunaria, pectiones quidam marini, vel frondibus tantummodo lunae maculas ostendentes p. 489): Cyclamen, Persicaria, Arum etc., animalia denique, quae cum luna quendam habent consensum p. 481), qualia mustelae, simiae, elephanti, mures, conchJlia etc., Vel quorum ad lunae vices crescit senescitque cerebrum, quod de capris, OVibus, SuibUS, CO- turnicibus, gallinis et al. autor Contendit. Martis vires,

sanguinis compescendi et purgandi, possident, quae fragranti carbonis colore rutilant flores et gemmae p. 471): rosa, Anagallis, Corallium, Haematites etc. Veneri contra famulantur, quae earnei sunt coloris p. 473): Μalva, Caryophyllorum flores et amygdalorum, rosae quaedam, lapidumque Carneolus, Onyx. Saturnini sunt, lienique medentur lividi, virides, pu purei, coerulei, albicantes colores p. 474) Myricae, Teucrit, Hyssopi, Asari, nec non chalcedonii lapidis, Smaragdi, Sapphiri et aliorum. Variorum denique

colorum floros et lapides Mercurii sidus repraesentant p. 475), memoriae et eloquentiae praefectum. Huc referenda sunt: Iris, Bellis, Opalus, Amethystus etc. Postremo contra sulmina nobis commendantur p. 489)qUBE coelum Versus surriguntur sicut phocarum pili et hyaenae austrinis ventis insurgentibus, pennaeque

aquilinae, ex plantis autem omnia Trifolia, Bryonia,

Laurus etc.

Variis variarum plantarum viribus ita dignoscendis id etiam addit autor ut maribus, morbisque m RSCU-linis masculae, seminis morbisque muliebribus, femineae plantae sint propinandae sp . 29), etenim jam tunc

temporis ex universo plantarum habitu et conformatione earum sexum divinabant. Hoc modo tam multa atque diversa, tam plantarum quam animalium, et externarum et internarum partium, et coloris et odoris et saporis, et actionum et morum indicia, et humanam et animalem et morbosam et si .eream vel lapideam speciem referentia, nobis sunt aperta, ut horum signorum peritissimus me-

56쪽

dicus non possit non in maximam dubitationem adduci, quum nulla fere inveniatur planta plurimis iisque diversissimis viribus non praedita, nullusque morbus in cujus sanatione non anceps haereat inter infinita remedia. E quo indiciorum velut labyrintho, ut nos mente sanos expediat, operae pretium habet phytopta noster

indicare, quae in judicando primas partes sibi vindicent, quaeve posthabenda sp. 35). Principales igitur,

ex illius sententia, sunt notae, quae animalium partium imaginem apte referunt, secundum locum ea obtinent signa, quae humani corporis partes mentiuntur, tertium, quae morborum significant speciem, postremum alia ferent indicia. Quod autem ad singularum attinet vegetabilium partium dignitatem, seminum signa sunt firmissima,' sequuntur floris, minus .praestantia radicis, minima sunt frondis signa. Praeterea prima semper habenda est ratio partium membri humani, cui laboranti quaeritur remedium, respondentium. Itaque si humores purgandi sunt plantarum humores respiciantur, Oculorum medicamenta ex floribus, ventriculi ex radicibus colligemus. Uni signo numquam credendum, minime communi, Sed plura circa unum congruentia erunt consideranda. Extima facies prius cognoscatur Oportet, quam interna occultarum lacultatum, integra planta primo consideretur, mox ejus partes, deinde natalitia loca et actionum tempora, quorum signorum ubi multa in unum conveniunt, certum

proferendum est judicium δ). OsW. CROLLIUs, ducis Anhaltini celeberrimus a chiater, ab ipso Germaniae imperatore Rudolpho ΙΙ. consultus, acerbe vituperat l. j. c. p. 16) eos rei herbariae scriptores, qui in sola consistant plantarum descriptione nominumque enodatione, Signaturam, naturalem magicam p. 20 sive artem praedestinatam p. 38ὶ

ab eo cognominatam, non curantes. Salubres enim

plantarum vires ipsarum appellat spiritum, arte Signata cognoscendum, Vulcano i. e. Chemia) cultroque anatomico eruendum p. 17); maximeque contemta tamquam injusta et sallaci quatuor qualitatum censura, herbas , , magice per signaturam velut alloqui dicit penitus introspicientem medicum. Huius artis rerum Dininternum nucleum seexterno cortice divinantis p. 20),

5) Legantur etiam Jo. BAPT. ed. nov. Hanoxiae 1619. Lib. I. PORTAE magiae natur. lib. XX. de caus. rer. c. 5 et II.

57쪽

cujus ope iam seprotoplastes noster ρ Αdamus sestatu

innocentiae-- Omnium rerum . cognoverit naturam, indeque aptissima singulis rebus pro singulari facultate imposuerit nomina p. 38), laudatissimae hujus artis causam atque fidem in voluntate quaerit benigni Dei, qui hominum causa cuique plantae suum indiderit indicem, ut autem aliquid tamen hominibus relinqueret laboris atque studii, nil fere posuerit sein propatulo M, signans tantum ut diligenti inquisitione Omnia possimus explorare p. 28), praecipue vero lapides atque metalla in terrae prosundis abscondita, maxime sepro spiritu vitae *, herbasque in terrae superficie existentes,

pro conservanda corporis humani massa externa μ creata p. 28, 29). - Ρaracelsum et Portam summis esseri laudibus propter insignia eorum de signatura merita, suumque librum fatetur tam in librorum ab istis scriptorum autoritate quam in propria experientia niti. - Integrorum corporis nostri membrorum octoginta octo signaturas breviter nobis indicat, ita quidem ut singularum hominis partium titulis, ex ordine literarum vulgari positis, singulas subsumat plantas similitudine eas repraesentantes, sequentibus morborum signaturis centum triginta novem eodem modo ordinatis,

adjectis denique medicamentis ex similitudine juvantibus atque venenorum antidotis septuaginta tribus ne- Scio cur a prioribus separatis. - Praeterea majoris cum minore mundo homine) similitudinem atque mi- ram harmoniam ita conatur comprobare, ut et sani et aegri hominis conditionibus respondentes comparet macro cosmi status, qua ratione humanam coeli facies, a teriarum pulsus siderum motus, anhelitum Ventorum

satus, apoplexiam eclipsis, hydropem diluvium, epi-lepsiam tempestas effingant atque reddant. Omnibus denique hominum et virtutibus et vitiis et arti et sapientiae imagines vindicat et simulacra ex animalium regno depromta. - Ut autem, qualis sit similitudines depingendi ususque inde derivandi autoris ratio, magis eluceat, Juglandum signaturam ipsius verbis

referam:

hJuglandes habent integram capitis signaturam: cortex exterior seu herbaceum involuerum pericranii, qua de causa sal corticum ad vulnera pericranii singulare est. Cortex interior durior seu ligneum puta meucranii. Pollicula circumdans nucleum meningum et membranarum celebri. Nucleus ipsius cerebri figuram

58쪽

habet, ideo etiam ad cerebrum conducit et venena hebetas: nam nucleus tritus si cum quinta essentia vini humectatus vertici capitis imponatur consortat cerebrum et caput potenter. JosEPHus QUERCEΤΑΝΠs Du CHEsNE ingenio non minus ac patria Francogallus, magistro Paracelso certe

non absimilis jactantia atque gloriatione, halic doctrinam pari cupiditate tractavit'). Reiecta enim medicorum Veterum gustu, qualitatibusve ac setemperamentis ἡ medicaminum vires cognoscendi ratione, allatisque, quibus ejus rationis probetur sallacia et temeritas, exemplis λ), in fidei signaturae habendae ruit laudes. Νixus scilicet in propositione illis temporibus gratissima: Deum naturamque nil facere frustra, ulterius

argumentatur in neminis nisi in hominis finem istas creatas esse similitudines, ponique quasi speculo nobis ob oculos, cui quaeque utilia sint et se appropriata *, in quem omnino finem singula producta. Inde ad copiosiorem signaturae eXpositionem descendens nil Iere affert, quod non Porta jam proposuerit: quare breviori esse mihi liceat. Id modo commemorabo, tamquam temeritatis in explicanda similitudine documentum non exile, quod, ubi de plantis agit, quae, ipsa animalia animaliumve partes imitando, indicant se ad propellendos valere morbos ab iisdem animalibus sub ortos, etiam Catthae semen assert, quod quia brachia habeat cancro similia medeatur cancrol - Praeterea non obliviscendum, quod ad firmanda ex signaturis judicia necessaria dicit experimenta, neqUe causam efficaciae signaturam esse habendam, sed occasionem ad dignoscendas rerum Virtutes, σημεῖα illa praeberi sive εἰκοτα, juvante eXperientia futura τεκμ ηρια

I. c. p. 74I). - Id denique Quercetanus habet proprii ut internas etiam statuat signaturas, quae non ex figurae, conformationis, colorumve constitutione sed ex principiorum, quae tunc Valebant, chemicorum respectu proficiscuntur p. 747 - 751). Νam sapores a

sale esse dixit, odores a sulphure, colorem EX UtrO-6 Jo. QuERcETANUs de prisco - p. 448. - SENNEAT de cons. Etrum philosophorum verae medi- dis s. p. 332. cinae materia deque simplicium U QUERcRTANUs redivivus , h. signaturis. Gene V. 1609. 8. Hunc e. ars medic. dogmatico- herme- ipsius autoris librum legere mi- tica ex Quercetanis scriptis dige-hi non contigit. CL SPRENGRI. sta op. Io. ScBROEDERI. Fraucos.

59쪽

que sed potissimum a Mercurio provenire, et propterea in his aliter atque aliter dispositas esse res prout

plus de alio, de alio minus participent CAPUT IV.

Ulteriora signa furae fata. Νοn soli exstiterunt, ut dictum est, tres illi sig-nnturae Propugnatores, sed, quam universa Paracelsido crina mox sibi comparavit, sectatorum multitudo non defuit arti signatoriae. Ipso decimo sexto saeculo illam excoluerunt ΚΗΠΝΗΑΤAIUs λ), et REINERMA SOLENANDER, qui, ex ipsius professione λ), commentarium conscripsit sede characterismo , quo ex herbarum foliis, noribus, seminis figura, ex trunco et stipite, ex succi

qualitate, et id genus aliis conjectavit, quibus morbis, quarumque partium assectibus quaelibet herba conveniat.

ΒΑΠΤΗ. CARRICHTERus . , Maximiliani II. imperatoris archiater, qui solarum herbarum in morbis sanandis usitatione herbarii medici -Kraufeldoctor ) cognomen sibi conciliavit, illud maxime Paracelsi: Stellas herbas esse coelestes, herbas stellas terrestrES, mirifico modo atque sabuloso ita digessit, ut omnes, quae in ossicinis habentur, plantas in Zodiaci distribueret Signa, quorum singula quatuor contineant gradus, redaciis cunctis in quatuor, ut nominat, triplicitates: sanguinis, cholerae, melancholiae et phlegmatis, complectente prima librae, aquarii et geminorum, secunda sagittarii, arietis et leonis, tertia tauri, virginis et capricorni, quarta denique phlegmatis triplicitate: cancri, scorpionis et piscium signa cum ipsorum gradibus et herbis. Ita celeberrimum exemplar iis praefuit, qui has sesidereas potissimum signaturas postea amplexi

sunt.

Μox accesserunt alii qui signaturam aut probarent, aut ipsi excolerent, in quibus JAc. SCHALLINGI Us, in sanandis oculorum morbis clarissimus, etsi non

60쪽

omnem remediorum potentiam in ea posuit, quaesivit tamen, atque exoptavit formae similitudinem, cum ita disputaret q)r hut adsit analogicus membro alicui character stirpis, ubi crasis absit pura falles opinio. Νa-

pellus enim coeruleus cranium refert humanum et vitam capiti demolitur etc.-- - hnolim tamen dissimulare quod oculistica merito remedia dicantur quaecunque tum eucrasia, tum symmetria respondent oculo. Copiosiorem signaturae tractationem ΗΕΝR. ΝOLLIO si) debemus: quid qui docuerit, ipsius fere verbis

in compendium redactis explanabimus: -Νomina hembarum scire non est Virtutes earundem nosse p. 653. Verus philosophus virtutes herbarum non explorato ex vulgaribus herbariis sed potius ex Signatura, eXperientia atque hominibus, qui eas certa experientia indagaverunt p. ' 64). seMicrocosmus e maerocosmo M p. 93), MVirtutes A autem sererum macrocosmicarum

in microcosmum exercendae per signaturas cognoscuntur p. 97). -Hac scientia doctus Adam cunctis animantibus nomina sua essentialia imposuit et propria, rei ejusdem Salomon fuit expers. - -Ηoc alphabetum in naturae libro physico medicum qui discere respuit, Verae medicinae imperitus, et indoctus manebit p. 98). Omnis herba suam ipsius insitam virtutem certo et infallibili signo ostendit homini p. 61). D Signaturae quo plures in una eademque planta ad unam eandemque rem significandam colliniant, eo sunt certiores. - Ιn enumerandis Variis signaturae generibus, repetitis tribus a Porta primis locis propositis, resulas addit tres alias, quas aeque ac priores exemplis fulcire non negligit, quartam: Manimalium partes, quarum balsamum est valde fortis ad sunctionem debitam expediendam, vigorem inserunt similibus hominum partibus. M 5'. isOmnis bestia, quae venenum tantum in aliqua parte sui corporis habet, in se continet balsamum , quo tuto contra venena uti licet. - 6' se Quodcunque animal citra noxam ex venenatis corporibus alimentum quaerit, in se habet balsamica rei naturam, quae Contra venena potens est . - Quae quomodo huc

pertineant, haud temere dubitari potest, cum alia

SEARCH

MENU NAVIGATION