Medicorum priscorum de signatura imprimis plantarum doctrina : commentationis de necessitudine quae inter morphologiam et pharmacologiam regni vegetabilis intercedit pars prima.

발행: 1840년

분량: 104페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Summa rei absolutio. Iactis a magistro fundamentis non defuit pedisequarum et satellitum turba, qui labore magis et sudore quam ingenio perficerent aedificium ab illo susceptum. Imprimis autem tres excelluerunt viri et studii industria et aequalium assentatione: Italus, Germanus et Francogallus, quibus ars signatoria florem suum debet speciosum magis quam verum et genui

JOANN. BAPTIsT. PORTA, Neapolitanus, finitis quatuor libris sede humana physiognomonia ), quibus ab

extimis, quae in hominum corporibus conspiciuntur, signis eorum naturns, mores et consilia demonstrare conatus est, Phytognomonica scripsit octo libris con-

thodum, qua plantarum, animalium, metallorum, rerum denique omnium ex prima extimae faciei inspectione abditas vires quivis assequatur. Arti scilicet nostrae signatoriae regulas praescribit ex ejusdem opinione nulli dum neque antiquorum, neque recentiorum memoratas. Exemplo etenim Venatorum, equitum, pastorum , aucupum denique ex animalium effigie morum propensiones cognoscentium eorumque delectus facientium inductus, et animantium et corporum animis destitutorum signa exteriora primo assidue contemplabatur, indeque eorum Virtutes ita constituere tentabat, ut, quae vel colorum hilaritate, vel odoris suavitate vel conformationis venustate et elegantia coelestem majestatem prae se serre Viderentur, iisdem vires tribueret homini amicas, quae contra vel constructionis deformitate, vel odoris foeditate, vel colorum squalore intuenti terrorem incuterent, iis perniciosas dotes tribueret. Congeneres item herbas iisdem fere, difformes alienis virtutibus gaudere, si vero aliquae forent, quae eX diversis compositae viderentur, com-

42쪽

positas utriusque facultates eas possidere sibi visus est. Consensum denique statuit et tacitam quandam naturalem hominum divinationem, ut herbas quisque ad suos morbos profligandos assumeret, quae similitudine quadam ad id sacere viderentur. - Νotas ita inventas cum rerum dotibus comparando alio modo repertis, mirum se observasse ait concentum, et ita numerosam paulatim sibi confluxisse mirabilium contemplationum multitudinem, e quarum copia tantummodo exempla nobis communicare vult potissimum in medicina apposita, ne ansam det impiis hominibus malefica excogitandi, dum docti et perspicaces viri ex his alia intellecturi sint.

Quod novae suae doctrinae serviat sundamentum id sero solum assert, ut et veterum philosophorum autoritate, et exemplis quibusdam humanae vitae depromtis probare studeat e corpus et animum mutua conjunctione inter Sese consequi, eo modo hoc argumentum plantarum naturae aptans, ut earum animam vim vocet se illam internam et arcanam operandi, quasi naturae dotem , quae si morbos humanos fugare polleat,

virtus, si perniciem homini asserat, vitium sit appellanda p. 1, 2). Quas dotes simul cum externa herbarum effigie ex soli natura, coeli habitu, loci genio, et cultus illecebris variari quomodo multis auxiliis, magnoque verborum impendio illustrare autor periculum

faciat p. 2, 11, I 2. tot. libr. II. p. 41 - 138), ita ut aliae aquaticis, aliae terestribus, aliae amphibiis, aliae maritimis, aliae fluviatilibus, aliae palustribus, aliae

macro, aliae pingui solo nascentibus, aliae sub torrida, alia sub frigida χοna degentibus etc. plantis vindicandae sint vires et formae, minus ad rem nostram spectat signatoriam, quae indiciis palam jacentibus freta longam spernit ratiocinationem, ideoque non magis quaerit, qua ratione ex nota altera ignota vestigari possit herbae qualitas, dum phγtopta noster Vehementer laborat ut ostendat v. c. herbam, quam aliis conjecturis calidam esse cognoverimus, eandem Olere, et tenuium partium esse, et urinam movere p. 12). Propius ad nostram pertinet causam, quod sicut olim Theophrastus δ), universum herbarum figuram corpori humano ita comparat, ut singula singulis respondeant membris, radices inquam pedibus, truncus trunco,

d) Ηist. plant. lib. I. c. 1.

43쪽

rami brachiis, surculi manibus, ossibus lignum, reliqua reliquis p. 3 seqq.). Ejusmodi principiis autor,

irrisa antiquorum philosophorum Secundum: primas qualitates plantarum virtutes investigandi methodo p. 8), neque consiliis iis contentus, quae a divinato ribus, daemonibus, casu, somnio, Vaticinio, animalium exemplo etc. oriuntur p. 9), ipsius superinstruit ex similitudine, sermone quasi picto p. 14), arcanas dotes cognoscendi disciplinam. Unde statim ad planiorem variorum doctrinae ordinum expοSitionem progreditur, eo modo explens syllogismi sui, quas nemo non videt, lacunas, ut ad Summum Provocet rerum, Onditorem, qui ex ejus sententia frustra herbarum copiam crearit, si illarum virtutes homini non aperuisset prooem. et p. 298, 356, 399, 444), neque praestantiore aut concinniore modo id patefacere potuerit, quam similitudinis Iingua nulli totius terrae populo

ignota p. 13, 14, 140. cf. p. 273).

Sex autem praecipua sunt genera virtutes herbarum medicinales similitudinis ope explorandi, quae totidem libris autor explicat, praemisso uno, quo in genere rem Suam disquirat, altero quo institutionem amplectatur ex plantarum locis natalitiis et alimontis nobis prodeuntem, quae igitur ad ea referenda mihi videantur, quae seappropriata Paracelsus appellavit

Primum vero id est genus quod plantarum spectat similitudines integri corporis humani partes facie et figura mentientes, unde patefiat easdem illorum membrorum morbis, si qui accidant, mederi p. 22. lib. ΙΙΙ. p. 139 - 237). Quod quo magis appareat, similares

distinguit corporis partes, qualeS humores nervi, Caro, ossa etc., et dissimilareS quales Os, Oculi, nasus, m nus et ejusmodi, has in externas internasque subdividens. Ita singula singulatim tractans humores in universum statuit plantarum humani corporis humores

augere posse et purgare I39 - 141), tum, veteri de quadruplice humorum hominis qualitate doctrinae innixus, praecipuoque colorum habito respectu, docet flavos croceosque plantarum succos bilem vel augere vel expurgare, nec non ad icterum valere p. 148 - 154), multisque firmare studet exemplis, e quibus memorasse

sufficiat. Croci, mellis, vini flavi, Aloes, Centaurii minoris, Colocynthidis, Ricini, Chelidonii, Pastinacae,

simulatque ex animalium serie, lacertarum Viridium.

44쪽

leonum, ovorum Vitelli. Imo solo oculorum intuitu

humores purgari posse non dubitat p. 155). Inde ad

varias bilis species descendens, quae prasinam purgent bilem colore interprete statuit: Narcissi florem, Blitum,

Atriplicem, Smaragdum, Iaspidem, quae pallidam:

Eryoniae, Bemero callidis flores. Atri vero coloris plantas nigraque animalia atram augere bilem et exinde morbos pessimos: coecitates, furores et dira portenta generare fabae testantur ex Ciceronis sententia hac de causa Pythagoreis interdictae, multaque leguminum genera, et Apii, quibus veterum ornabantur sepulcra, Hyosciamus niger jam a Xenophonte condemnatus, nigra papaveris semina, alia multa. Νeque vero morbiferis solummodo gaudent viribus sed iisdem morbisugis, ubi enim malum ibi remedium esse antea p. 1423 Porta nos docuit, ita ut quae damna eadem remedia herbae praestent et animalia. Μedentur igitur haec nigri, coerulei, purpurei et fusci coloris medicamenta melancholiae universae i. e. morbis atra bi-

Iaribus, hac ratione hilarem cutis colorem conciliantia p. 167), eontra daemoniacos maxime valentia p. 168), veneris denique potentiam, ex vehementi imaginatione amissam, recuperantia p. 172), quibus viribus, ut ex plurimis pauca repetam, Veratrum nigrum pollet, Mandragora, ScorZOnera vulgaris, tum Cassia, Crocus, cerasus niger, amplius: Paris quadritalia , Rhamnus catharticus), canis nigri sanguis, Gagates lapis, eo Vus tandem niger, grana Paeoniae et Abrotant ramuli. - Pari modo albinorae plantae et animalia candida in alimentum assumta augent, medicamentorum

loco expurgant pituitam p. 173 - 176), quorum illud

cucurbitae uores, fungi albi, lactuca, anserum sicut omnium volucrum caro alba, hoc Veratrum album,

Sambuci, Pyrethri, Angelicae, Ricini flores consi

mare sufficiant. - Quae Vero rubri sunt coloris continuo esu sanguinem augent, nec minus ad sanguinis purgationem Valent quaecunque Sanguineo succo madent p. 176-I81 Rriae instar et Centaurii minoris florum, vel Rhabarbari radicis, atque vulneribus bene adhibentur, ut Μori fructus et Rubi Idaei, Ρ lygonum Bistorta, Tormentillae radix, Uydropiper, Hypericum, Haematites lapis, Cinnabaris, alia plurima. Mixti denique coloris plantae, animalia, gemmae mistos trahunt humores p. 182 - 181). Quod si flores sunt albi luteiquer pituitam simul et bilem pu

45쪽

gabunt, quales Anthemidis, umbellae Sambuci etc., similiter similia. - Lactuosae plantae et animalia ad lac valent p. 184), uti Lactuca nomen inde gerens, Sonchus, Altheae et Bryoniae radices, amygdalae, Caprinus, ovillus vel Vaccinus caseus, ex lapidibus vero Gala clites et alii, atque sperma generant p. 186) tamquam Papaver, Pistacea, legumina, ficus etc. - Serosi contra plantarum humores serum purgant p. 186, 187). Herbae lac cogentes et humanum semen coagulant, Iac dissolventes conceptum disperdunt p. 187), quare V. c. Carduus, sicus, Gallum quaerenda, Meniliae contra talia, Brassicae flos fugienda conjugibus. - Μenstrua movent sanguineae plantae p. 189, 190), quales Rubia, Ruscus, Hypericum, pariter animalia si quae

menstruis abundant, quod de Vacca, capra et cerva autor affirmat. - Glauci succi plantae urinam cient p. 190), quarum exempla Ageratum, Abrotanum, Asparagus, Ononis, Absinthium, aliarum copia. - Α horum lacrymae et sudores ad lacrymas et sudores

valent p. 191 , uti Thus, Myrrha, Styrax, Tragacantha. Salivosae plantae et animalia, Portulaca igitur, Ledum, cucumeres sicut limax salivam ciere pollent p. 192). Comparatis ita humoribus ad alias iam accedit

corporis humani partes similares, primoque cBrn OSRs plantas carnosos reddere tabidisque mederi hominibus

constituit p. 192), a rapis, bulbis, Betarum foliis et

Brassicarum, fungis, nec non testudinibus et cancris petens argumentum; οSsosas Vero sive lignosas plantas

ossibus mederi p. 193), maxime Abrotant, Ocymi radices, Myrrham, Ulmi cortices et Myrti; nervosas denique et cartilagineas plantas nervis p. 194) prodesse et cartilaginibusq), Poterii, Malvae radicis, Laserpitii, vitis sarmentorum, Acori Calami), Cannabis,

lumbricorum, tauri, cucumeris deinde, cucurbitae, rapae , Ρastinacae confirmat exemplis. Ultimo similarium loco docemur alopeciis mederi plantas et animalia

villos vel capillos referentia sp. 196), qualia Adiantum, Ροlytrichum Capillus Veneris), Trichomanem,

quercus quasdam excrescentias, Cardui fructum, flores staminosas, ex animalibus autem Iepores, UrSOS, Sues, Vulpes, erinaceos, capros multaque alia. Si vero

δ) Veterum sensu uti e se- vosum animal cujus ner is ad queu te loco elueet: ,,taurus ner- glutinum utuntur. P. 195.

46쪽

ad emendandam feminarum venustatem navos nigrosve reddere volumus capillos, ad fla*as nigrasque plant rum partes et animalium est confugiendum p. 1991, et Lysimachia, Xanthii semina, Ligustrum, 'Lycium, Evonymus ete. probata praestant remedia. Glabri contra et crispi plantarum caules et animalia ad psilothracrisposque valent capillos p. 202). Ad dissimilares easque eXternas corporis partes progrediens autor plantarum globosarum, magnique capitis animalium quasi praestantissimum contra gravissimos capitis morbos nobis praedicat usum p. 203); talesque designat Scillam, Nucem indicam, Cucurbitam, Papaver, atque aSinum, elephantum, castorem, noctuam et alia. - Quae oculorum speciem reserant

eorumque vitiis medeantur p. 204), Anthemidis nominat, Asteris attici flores, Buphthalmum, Caltham, Hieracium, Scorgoneram, Aconitum Pardalianchem, noctuam, lapidem se Belloculum , etc. pictis hanc et sequentes illustratus similitudines plantarum et humanarum partium imaginibus. - Magnarum similiter aurium animalia: lepus, asinus, vulpes, Canis etc. ad auditus valent gravitatem p. 207), dentibus vero ac dentitioni plantae praestant et animalia dentata p. 208), uti Dentaria, conus pineus, punici mali acini, leo, mures, delphini etc. Digitos membrorumque articulos mentientes herbae podagras fugant et prohibent p. 212), cujusmodi speciem inter alia manifest Oprae se ferant: Hermodactyli radices, Palma Christi, Ischaemum, Sassaparilla. Generationis instrumenta demonstrant sp. 21S) prolique igitur consulere possunt hum nor fabae, glandes, Orchis, Satyrium, Serapias, ani malia libidinosa etc. - Sed ad mares aut seminas generandas natura tam fructibus quam radicibus aliisque partibus aliquam indidit facultatem, ita quidem ut marificae sint quae masculina, seminificae, quae muliebria imitantur genitalia p. 220). Ex internis visceribus quae cordis specimen referunt plantae cordi subveniunt, valentque ad febres magni cordis animalia p. 222). Exempla sufficiant: Citri, Anacardi fructus, Antorae radices, Melissophylli solia et Cardiacae, Cydonia mala et Myrobalani, sanguinis item guttae tres e Vena asini auriculari depromtae, cervi caro, elephantis ebur, lepus,

alia. - Pulmonibus quae succurrant plantas eorum

imaginem fingentes Pulmonariae dicit diversas species p. 225), et praedita magno pulmone animalia: Chamae-

47쪽

leontem, testudinem. - Iecori prosunt plantae jecur ostendentes p. 227): Capnium Aetii Corydalis bulbosa Drs.) ficus sjecur συκωτον a Galeno vocatum), Agaricus et animalia magno jecore gaudentia: elephas, equus, lu-PUS, Inser etc. - Lienem vere effingunt p. 228 explantis Asplenium, hedera, Lupinus, Aristolochia, Cyclamen atque ex animalibus liene excellunt vel nimis magno vel nimis parvo: boves, canes, torpedines, teStudines, picae. Renum vitia pellunt Foeni graeci semina renunculis similia, atque phaseoli. - Ad tracheam con tra, aliosque Cavos corporis meatus cavi valent plantarum

caules p. 230), quales Cassiae siliquae, Tritici, Malvae,

et aliorum. Partum adjuvant et secundinas promovent uterum mentientes Ovique involucra radices, fructus,

eorumque integumenta p. 23I), ideoque puerperis praeceteris sunt salutares: Aristolochia ipso nomine jam indicante), Cyclamen, Iuglans, Arum, Allium, nec mi

nus cervarum, equarUm, canum et felium placentae. - Vesicariae denique plantae instructaque magnis vesicis animalia vesicae se praebent salubria p. 235),

exemplis Haliacacubo, Colutea, Staphylo dendro Staphylen pinnata L.) atque delphino, balaena, lyncis

Sed jam de altero signaturae genere est dicendum eas respiciente similitudines, quae non hominis sed animalium partes et actiones imitantur, eoque significant easdem sibi inesse vires et facultates, quibus illa praestent sp. 22 - 25. libr. IV. p. 237 - 297). Atque hic tam infinitus autori se praebet exemplorum numerus, ut in iis consistat, quae ipsa appellatione, a variis gentibus variis temporibus imposita, similitudinis veritatem testantur. De conformationis similitudine incipiens, ea quidem, quae integri reddit animalis effigiem Thelyphoniam nos docet, Cynoctonon, et Aconiti species, quoniam radicibus suis imitentur Scorpionem, ejusdem morsibus mederi p. 238), serpentes quoniam Bistorta Serpentaria etiam dicta), Bonus Henricus Colubrina aliquibus Vocata), ScorZOnera etc., ectrum opem ferre venenis p. 241). Ad foecunditates valere p. 242) flores, qui muscas Ostententet papiliones: Cynosorchi dum Ophrys myodes, Jacq., Ophr. apisera, Sin.) et leguminum Papilioni serae , sic ad polypum Polypodium, Psyllium ad pulices esse

referendum, ad alia alia sp. 244). - Quum autem ad partium progredimur similitudinem, maculosas gerpen-

48쪽

tum pelles ostendunt p. 2463: Arum, Dracunculus, Ophioscoridon, Ophiusa, squamas p. 250) pinus, Ρicea, Eryngium, quadrupedum Vero maculosas pelles

p. 248): Cyclamen, Bliti genera Versicolora, Ari D-lia, villosas pelles p. 251) plantae villosae: Pilosella,

Verbas cum sis Lupina cauda a quibusdam addictum), Lanaria etc. Lignosa denique et lapidosa amphibiorum integumenta plantae lignosis fructuum tegminibus instructae p. 252): pinus, amygdalus, punicum ma- Ium. - Ex ferinis artubus capita demonstrant p. 253 viperarum: Echium, vituli: Antirrhinum, arietis: Cicer, CF nocephalum, canis; caprorum cornua p. 255): Cytisus, Tragoceros, bovum; Foenum graecum et Bu-

stas p. 259): Alectorolophus, Horminum, alaudae: Cο-rydalis, pavonis; Foeniculum et omnes fere Umbelliserae. Aures indicant p. 263) murium: Myosotis, Pi-Iosella, leporis: Dictamnus, Vespertilionis: Ana gallis, asini: Symphytum, ursi: Sanicula: Oculos p. 2643boum: Buphthalmum, mustelae γαλη): Gallopsis, luporum: Lycopsis, canis: Cynopsis; os atque rostrum

p. 265) leonis: Antii rhinum, lupi: Iris λυκος, etiam

dicta), draconis: Dracunculus, ranae: Acanthus; lin

neoglossum, Serpentis: Ophio glossum, reliqua. Dentes vero ostentant p. 272, serpentum: herbae senticosae, quales Ru bus, Carduus benedictus etc., canum: Ribes, Lycium; scorpionum autem aculeos et phalangiorum: Spinacea, Asparagus, Urtica etc. Vaccarum mammis similes sunt Asphodeli radices, avicularum cordibus:

Anacardiae fructus; caprae lieni: Malvae folia; testes imitantur p. 277) canum: Cynos orchis, hircinas: Trag- orchis, buteonis: Triorchis; veretrum contra fingunt p. 279) caninum: Orobanche κυ vos o ριον); asininum scrotum: Lilii flores excussis staminibus; caudas inter alia reserunt scorpionum: Scorpioides, Heliotropii nos se Scorpiurus ), Cuminum silvestre, equi: Equis etiam,

VulpIs: Alopecurus. Pedes denique indicant p. 285, leonum: Leontopodium, leporum: Lagopus, lupi: Lycopus, equi: Tussi lago Syn. Ungula caballina), corvi: Coronopus, anserum: Atriplex Chenopodium), Eryngium, Scolopendrae: Hedera, galli: Consolida Syn. Galli calcar. Ruter hornin, Caucalis etc. - Λnimalium

Vero non modo formae, sed actiones etiam a plantis

49쪽

reseruntur, sicut arbores perpetui soliae ea quasi ro- praesentant animalia p. 290), quae hieme sine cibo vivunt in cavernis, Apari ne aliaeque flores, quae simulac aperiuntur fructum praebent, ejusmodi animalia, quae partis intra se Ovis mox pullos edunt p. 292), ita luporum, cuniculorum aliorumque superio elationes Ostendunt p. 293): Citrus, Ficus, Iuni perus, Ilex; plantae Vero super alias Viventes, uti Viscum, Dryopteris, silices, fungi etc. animales imitantur parasitos p. 294), Trifolium item inhorrescit contra tempestates ut vituli marini pellis, neque desunt quae chamaeleontis instar mutent colores. Multae denique sunt herbarum frondes, flores, fructus et radices, quae ad suas vires manifestandas animalium odores imitantur p. 295), qua ratione ad luxuriam valent quae hircum olent: Tragorchis, Pimpinella hircina; moschi odorem reddunt: Itosa moschatula, Geranii quaedam genera; catulorum lactantium Hyosciamus, CFnο-

Tertio loco eas tractat similitudines, quae ipsius humani cujusdam morbi exprimunt effigiem, aut propriae valetudinis afflictione, aut morbi tantum speciem

suis partibus figurando p. 25. 26. Lib. V. p. 29 360).- Hic docemur plantas, animalia, Omniaque terrae nascentia quae longius vivant ac se renovent, aut quae non obnoxia sint putrefactioni, humanam prolongare

vitam p. 299), ex arboribus igitur Cedrum, Ebenum, Buxum, Taxum, Oleam, Quercum, rel.; ex herbis:

Aloem, Scillam, Triticum, Rorem mariti Um et . , EX animalibus vero longaeva: cervum, eleph Intum, Viperam, cornicem, testudines, stryges et alia, sal denique et aurum, quia nunquam putre SCBnt. Brevioris contra vitae plantae: Iungi, pepones et ejusmodi, atque animalia: cochleae, anguillae etc. Vi

tam breviorem reddunt p. 309); pingues arbores: Ρinus, Amygdalus, Avellana, Fagus; et obesa animalia: SUes, Scinci, anates, testudines corporis augent saginam p. 310), macilentae contra plantae et animalia: Fraxinus, atque lepus, perdix, omniaque silvestria animalia maciem asserunt p. 313). Ad spha celum valent sp. 3I4), quae ipsae siderationem patiuntur plantae: Cicer, Salviae solia etC. Vermes generant p. 3I53, quae vermiculantur arbores et fructus, uti poma et legumina, depellunt, qui ipsos nunquam producunt: Laurus, Sinapis, Absinthium multaque olera. Singula-

50쪽

res omnino plantarum morbi iisdem nostris medentur, qui lichenibus muscoque teguntur arbores licheni, leprae et scabiei p. 313), ficus, cujus radix deglubitur,

ulcera sanat tibiarum, olea, quae elavum patitur, ad carbunculos valet et nomas, et alia ejusmodi. Pecu liares item animalium: morbi eorundem humanorum indicant remedia p. 319), velut caprarum, quae caligine oculorum saepe laborant, felle paratum collyrium ad oculorum valet vitia, simili ratione asininum lac commendatur contra tussim, cerebrumque Contra morbum comitialem, boum, struma non raro tentatorum, ungulae cinis strumas discutit, ab hydrophobia tutus est, qui vermem ad alligaverit e Canino cadavere depromtum; multaque alia huc reseruntur. - Extenuant corpus p. 322) plantae super plantis naScenteS, easque extenuantes: Viscum, Cuscuta etc. Quae caudicis sissionem et vulnera facile patiuntur herbae et animalia hominis vulnera bene conglutinant p. 323): Ulmus, Platanus, Vitis, purus, lacerta, lumbricUS, D. S. P. Cutem humanam mundant p. .324), quae corticem facile abjiciunt, plantae: Fagus, abies, allium, hordeum et animalia: viperae, salamandrae, cancri etc. Quae gummi et resinas resudant plantae purulentationi medentur p. 327 , unde gummatos cerasi, Ammoniaci, opoponaci, Gu aes e. a. derivanda est vis medicatrix; quae vero in aliam speciem abeunt plantae seΡοpuli instar albae in nigram mutatae - l), tritici in avenam l), ocimi in Serpyllum t) etc. contra morbos sunt adhibendae in alios degenerantes p. 328).Maculosae plantae et animalia nostrorum Corporum abstergunt maculas p. 329), et oculorum nubeculas et glaucomata tollunt; squamas autem corporis

squarrosae delent plantae et animalia p. 334), teste Scabiosa, pino, Sabina atque Crocodilo, Scinco, piscibus etc. Vulnera significant atque sistulas perforatae plantae et fistulosae p. 337): Gentiana cruciata, Hypericum perta ratum, Ulmi folia, item Symphytum,

Helleborus. Valent etiam ad vulnera angulosae caules: Siderititis, Centaurii minoris, Gladivit, aliorum, spinosaeque plantae: Rubus, Dipsacus etc., quippe quod spiculis angulosis et mucronatis cuspidibus vulnera infligi soleant p. 338). Arbores plantaeque acutisoliae acute quoque operantur p. 339), sicut Sagapenum, Euphorbium, Pyrethrum, Zingiber etc. Vulnera glutinant, quae gluten ostendunt arbores et animalia

SEARCH

MENU NAVIGATION