Medicorum priscorum de signatura imprimis plantarum doctrina : commentationis de necessitudine quae inter morphologiam et pharmacologiam regni vegetabilis intercedit pars prima.

발행: 1840년

분량: 104페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

turae actiones motusque gubernans, ultimaque, quam hic usque assequi potuimus in omni et humanarum et divinarum rerum explicatione, ratio, nisi subtiliter satis mente percepta, perspicueque ab eo Verbis expressa deprehenditur, certe secundum primas lineas, etsi ad claram figuram nondum collatas, ante internum illius sensum obversata esse videtur, quod eXemplo potissimum apparet ad declarandam ejusdem de medica minum salutarium natura sententiam tam saepe repetito, quo maritimo morbum, remedium uxori comparat δ). Quae igitur cum tam diversae es ent naturae Gale-nica et Paracelsiana medicamina, illa vel frigida, vel calida, vel sicca, vel humida aliquo gradu, haec singularibus singula virtutibus praedita, et viva quadam, ut ita dicam, id igoyncrasia instructa, fieri non potuit quin diversis etiam auxiliis investigarentur, diversisque signis agnoScerentur, eoque ad alterum supervehimur, quo in artis signatae lavorem a Galenica Paracelsi discrepavit

doctrina.

Experientiae primum non eadem esse potuit apud unum alterumque aestimatio; Galenus enim, Cui satisfecit illa, si, quae pauca suerunt de rerum frigiditate, siccitate atque ejusmodi ex ipsa quaerenda, bene consuluit, habuit cur irrideret iis, qui tam commodam

tamque promtam consiliatricem spernentes ab inaccessa, lota, et incerta ratione peterent consilia; Para-i celsus contra, qui infinitam quandam morborum, tamquam rerum propriam Vitam degentium, videret varietatem et multitudinem, ita ut sequens quaeque Begrotatio ei oblata novam prae se ferret indolem et speciem, noVa instructa esset et singulari appetendi et respuendi libidine, frustra, oportuit, saepe interrogaret

experientiam: quae potissimum res ex immenso medicaminum thesauro, non secundum qualitates quasdam facile cognoscendas in ordines redacto, sed inordinate

92쪽

jacente, ea gauderet virtutum complexione et universae naturae singularitate, qua apta fieret, ut illi ipsi prae ceteris rebus commode Opponeretur morbo. Providendum igitur fuit nostro, quo alio modo assequeretur propositum, nec certe alia id melius sectari potuerit Via, quam qualem vere ingressus est. Quem enimvero experientia deseruit, qua alia ratione de medicamentosa rerum efficacia nisi facilius exploraret, rectius tamen magisque egregie aliquid explorare is stude-Tet, quam de intima atque summa hominis mundique natura et fine cogitando, quae sit vis et potestas singularum unius alteriusque partium rite perpendendo, e summis denique rationis principiis, quae humani corporis par es, quaeve peculiares earundem actiones vitalesque processus ad quas rerum extra nos positarum praecipua et singulari gaudeant necessitudine dedu- Cendo Quando vero ultra experientiae consilia ad ratiocinia confugerunt Galenici, ex ea rerum conditione, quae ipsis sensibus statim esset obnoxia, de illarum viribus aliquid argumentaturi, non minus Ionge absuerunt a Paracelsicorum agendi ratione; cum enim in hac virtutum medicarum investigatione nonnisi saporibus et odoribus aliquam fidem tribuere solerent illi,

universam rerum formam t. e. totam speciem sensibus

oblatam respexerunt Paracelsistae, figurae imprimis magni facientes observationem. Νec magis autem id factum est Drtuito vel temerario quodam arbitrio, sed intima utriusque doctrinae indoles hanc genuit disserentiam, quod clarius nobis patebit, si veram variorum hominis sensuum vim et potestatem paulo BCCuratius Consideraverimus. - Gustus etenim et olfactus

sensus sunt hominis vegetabilis, dum reliqui ad animalem hominem pertinent. Νutritivam hominis animam constituunt illi, divina hominis pars his nutritur; ad vorationem et carnalem ut a theologis mutuer Vο-cem) libidinem illis allicimur, hi cogitationis animique

voluptatis pabula nobis largiuntur. Gustus et olfactus ii sunt sensus, quibus eminenti quadam ratione chemicae vitae mundus nobis aperitur, unde peculiaris eorundem natura cum necessitate efficitur: prae ceteris sensibus enimvero sunt destruentes, materiam siquidem ipsam postulant, cum actiones sussiciant ad movendas auditus visusque perceptiones, aerea quidem Ol- factus apprehendit, rerumque atmosphaeris ideo vesci-

93쪽

tur, solidiora ad gustum pertinent, qui eropterea ipsa

rodit corpora; in hoc etenim eschemis mi regno, cui non dantur individuae res atque solitarem vitam dege tes, opus est ut ipsi, tamquam chemicorUm serengentia corpora, quasi imm mergamur liquoribus mixtarum

naturarum, quarum efficacia est sentienda. Ut a).tem ad eas res, quae organis instructae sunt, sensuUm Ope

nobis patefiat aditus, cum certis finibus circumscriptae, individuae vivaeque naturae ibi nobis opponantur, sensus requiruntur, qui absque ulla alienae naturae violatione, intactos omnino et intemeratos percipiant alienae vitae

motus. - Inde tum diversus nascitur variorum sensuum' in morborum remediis reperiundis utilitas. Si morbo a materia magis alieno, idi Opathicae V. c. mentis Valetudini, aptum sit investigandum remedium, neminem melius consulturus sis, quam aures tuas Vel oculos,

per quos enim introitus futurus est virium salubrium,

iidem sensus suavem sonorum concentum, verborum

lenitatem, colorum hilaritatem, regionis amoenitatem similiaque tibi ostendent, tamquam aptissima et cum

morbi natura maxime convenientia medicamina. Eosdemque reCte fausteque adeas sensus, si mere seorganicas rerum vires ad morbos sanandos adhibere volueris. - Longe alia res in eorum indagatione, quae vulgo usitari solent medicamenta, quippe quae Vel perorem Ventremque migrare jubentur, vel certe ex chemico- dynamica in nutritivam, seu, si ita dicere licet, materialem vitam actione morbos aggredi exspectantur. Hic enim olfactus gustusque sensus justiores magisque idonei virium medicarum sunt censores et probatores. Gustus praecipue si iis corporis partibus auxilium ferendum, iis morbis est impugnandum, quae maxime materiae sunt implicita, olfactus si subtilioris naturae

minusque corporeae acciderit aegrotatio. Ille amaritudines v. C. nobis suadet concoctioni ciborum sal bres, salia dignoscit alvum moventia, acida commendat sphacelo adversaria; odore antispasmodicas divinamus castorei moschique vires, analepticas ammonii volatilis oleique animalis e. s. p. - Neve mirari quis velit saporibus et odoribus de rerum medicatrice natura ita nos instrui, etenim, cum gustus Vere chemicus corporis nostri sit sensus, qui einctum a rebus Chemico - dynamice agentibus prosecturum Conscientiae noStrae aperiat, res, simulac gustavimus eas, actiones

ipsis proprias in cerebralem hominem jam peregerunt;

94쪽

olfactus vero nil nisi gustus est in distantiam porrectus, ita ut electricismo sit comparandus si illum cum

chemismo contuleris, cujus vires nisi contactu non evolvantur. Cum vero a percipientibus sensibus ad res transimus percipiendas, formam invenimus sive figuram iis cum quadam excellentia propriam esse rebus, quibus vitam angustiore vocis ratione adscribimus, an-οrganicarum etenim, quae Vocantur, naturarum genuina indoles in mixtione, organicarum vero in figura est posita, quare tum prorsus amorphae sunt illae, tum, quam certam, ex interna necessitate prodeuntem, neque tantum extranea vi impressam sola crystalla assequuntur formam, ea est imperfectior, deterior, eoque rectis lineis circumscripta, nec unquam ad multiformes, sublimiores, mobiliores, vivarum verum Curvas eadem perveniunt. Ita efficitur ut, cum fossilia optime certissimeque mixtionis rationibus designantur, nemo sanus audeat animatas naturas eX elementorum chomicorum differentia dignoscere et disponere, quibus autem rebus prae ceteris Contigit forma, ex eadem agnoscantur et discernantur oportet. Plantarum vero, ut id etiam adjiciam, Cum earum spiritus potissimum sit fabricalor se Vulcanus ), optima fiat distinctio earum partium respectione, in quibus summum fabricatio assequitur gradum, generationis ideo instrumentorum, animalium contra, quorum animus est actor, Varia genera, eum ipsae actiones fugaces a morphologia teneri non possint, eorum organorum constitutione optime significentur, quibus actiones Vere animales, cum tempore profugae, in spatio devinctae et effictae

exprimuntur.

Quibus praemissis melius intelligi potest, e quibus

intimi Paracelsianae doctrinae ingenii fontibus orta sit illa formae totius prae Galenico sapore et odore habita ratio. Cum enim eo potissimum Paracelsi ab antiqua medicina disserat, quod ubique in rerum natura viderit sejunctas et vivas integritates, earumque Singularum partium in unum finem ipsis proprium quasi conspirationem, dum Galenicis a viribus universalibus, per omnem mundum aeque diffusis, communi lege omnia viderentur regi, quum animata apparerent illi eadem, quorum Summum gubernatorem in Certa quadam elementorum temperie ponerent Galenici, cum vitae apud Ρaracelsum, mortis regnum latius pateret apud Galenum, cum inanimam denique q. d. naturam

95쪽

ad animatam sufferret ille, animatam ad inanimam detraheret Pergamenus, ita ut, si cosmico - elementarem recte Bpteque appellares antiquam, organico-indi Midualis nomine, si veniam dant Verbo philologi, Paracelsi medicinam designem, quae igitur cum ita essent, fieri non potuit, quin medicamina etiam, praesertim vegetabilia, non mortua et inanima materia ab eodem haberentur, sed vita donarentur singulari, eaque anima sive spiritu, quem Archeum appellavit Paracelsus. Ex quo tandem efficitur, eum qui talium medicaminum Vita animaque praeditorum singularem, VariOrumque Variam Iinturam sensuum ope exploraturus Sit, nil habere quod magis respiciat, quam rerum figuras, quas vidimus in illarum naturarum cognitione, quae organicam ex recentiorum appellatione degant vitam, primum tenere IOCUm.

At, aliquis dicat, alia res est planta vel animal

cujus formam contemplabantur signatores, alia medicamentum quod inde sumerent, deleta exstinctaque cum forma ipsa, quam ea exprimeret, divina et principali rei ideat Recte formarum, tamquam creatoris cogitationum plastice effictarum, observationem Praedicarit Paracelsus, dummodo tota semper corpora, intactaque propria ipsorum vita, in usum medicum VO- carentur, ita ut, immutata forma a signatore observata internaque indole, viva remedia vivis morbis opponeret medicust Concedendum est: aliqua hic latet difficultas quae removenda, lacuna quaedam in sententiarum Paracel- sicarum ordine quae explenda erit, si intelligas qua ratione illud: formae rei respondent, in probandam signaturae Veritatem convertere potuerit Paracelsus. Quod vero quid sit cum attentius consideramus, ad singulare quidquam et peculiare doctrinae Paracelsianae perducimur, quod non modo hac in re, sed in uni-Versa signaturae scientia constituenda maximi fuit et perditissimi momenti, idem quod effecit, ut omnia, quae tanta cum sublimitate tamque ingeniose intimo animo conceperit ille de re nostra, ita deformi specie et ridicula sint enata. - Ac, ne erroris Velamento Veritatis nitor prorsus obvolvatur, Sane magna et egregia, necesse est, viri fuerit divinatio, qui quadringentis abhinc annis rem conatus est explicare, quam hodie suturorum saeculorum praestantissimis ingenii acumine viris tamquam dissicile et dignum relinquere coacti

96쪽

sumus προβλημα l Lucem enim v. c. oculi ferre signaturam, lucem mundi esse oculum nostratium quis

neget ' Quis forte et casu factum esse opinetur, quod mercurius, liquidum illud, diffusum, nulla 'data quiete

agitatum metallum, in vapores facillime abiens, corpus nostrum solvat, expandat, ad discluendum moveat, quod condenset contra duretque rigidum durum qu ferrum 3 - Certe, contendimus, subtilioris et generosioris indolis ,,signatura aliquando prodibiti Νimirum non sanus tunc habeatur, si quis illam V. gr. , quam proposuimus, lucis oculique amnem naturam Eo probaturus sit, ut solis forsan bulbique similem demon stret structuram. Quod Vero ad ejusmodi expositionis ludibria pervenerint Paracelsus et qui illum in colenda signatura sectarentur, fallat qui una satis explicari credat temeritate adolescentiae, et humani generis, et naturalis scientiae propria, studiique arctare, ex quo quae ingeniose sunt divinata et imaginationem praeprimis excitant, ita Obcoecant judicia, ut in persequenda cogitationis postulatione auxilia non contemnantur, in quorum sutilitatem tranquilla Virilis mentis consideratio nunquam aberret. -- Maximum mihi videtur non

modo in illius dubitationis judicatione, sed in omni de

interna Paracelsianae signaturae Vi quaestione, praecipueque respiciendum: artem signatam filiam fuisse temporis, quo in rebus physicis non aeterna quaedam,ox immutabilis necessitatis legibus regens, naturae principalis potentia summum haberetur tribunal, sed ad Irovidentem , comitem et benevolum provocari soleret eum, qui delicias suas, unice dilectos homines istamquam catellos gremio foVeret, eam procreatam esse aetate, quae magistrorum quidem imperiosorum ferulae subduxisset manus, sed non magis quam ipsi quas respueret praeceptores ad Veram perVenisset animi liberiatatem , in cujus rerum naturalium investigatione nimis magnum esset fidei cujusdam religiosae dominium, quae in suavissimo persectissimae libertatis somnio summi cuiusdam finis fictioni serviliter obtemperaret, cujus altissiina ardentissimaque de mira creationis magniscentia inspiratio in misero sutilis utilitatis argumento esset nixa. Illud enim Aristotelis: U θίος καὶ φέσις Ουδεν ματην ποιουσιν δ), idolum suit et formido univor sae illius temporis de rerum natura scientiae, quod ita

97쪽

interpretabantur, ut frustra fieri viderentur omnia unde homines nullam caperent utilitatem. - Optime itaque intelligas veram artis illius signatoriae indolem si ranthropoleleologicam, sive lalem eam contempleris de salutarium virium formarumque in medicaminibus necessitudine disciplinam, qualis exhiberi oportuis ea generis humani aetate, qua homo unicus haberetur crea

tionis suis.

Qua sententia interprete facillime comprehendas, tua ratione ea, quae tamquam reconditos in Paracelsi octrina notavimus thesauros, ita deformari atque tur- pari, ad probandum tantopere ridiculum Opias usurpari, quomodo omnino cum ejusmodi nugis necti potuerint. Ut enim primo eam hoc modo removeam, quae huc nos deduxit, dubitationem de formarum rerumqUe Congruentia ad firmandam medicaminum signaturam ratione non perspicua a Paracelso adhibita, prorsus mutetur necesse est hac de re nostra sententia, cognita Paracelsi anthropoteleologica mundi contemplatione. Quae enim antea proprios vitae fines sermis suis significarentres eXtra nos positae, jam nonnisi peculiares exprimere possunt utilitates hominibus ex semet ipsis prodeuntes, intima scilicet, verissima et genuina rerum indoles et finis varia solummodo comprehenditur efficacia in homine ab iisdem exercenda ), sormaeque non absolutas tibi demonstrant, sibimet ipsis sum cientes ideas, sed vestimenta sunt et signa virium in hominis favorem creatarum δ). - Formarum pusthac similitudines, e quibus quales macro cosmicae cum qualibus micro cosmicis re bus conveniant debet agnosci, ne sint nimis obscurae

oportuit, neve ita difficiles intellectu, quae ingenii postulent excellentiam perpaucis hominibus tributam, sed, non quidem omnino manifestae et palpabiles, quo jucundum quoddam hominibus subduceretur negotium β),

Φ) Append. ad P. V. p. 199:

98쪽

satis tamen perspicuae et mediocri judicio conjicien-

ab hominibus non cognoscerentur rerum utilitates, cur omnino existant res, quarum existentia in semet ipsa nullum habeat finem, quae non sibi sed homini vivant 3l Postremo in judicanda quoque ea contarmitate, quam eX homine et macrocosmo extricare studuit Paracelsus, non Obliviscendum est, quod non modo hominis originem ab illo ducat, sed omnem mundum tamquam in unius hominis finem ortum contempletur '), quod non pater tantum et nutritor hominis ei videatur macrocOSmus, Sed Servus et pabulum δ'), quod omnino frustra, temere nec ulla ratione foret creatum, nisi adesset homo, quod denique constructionis in homine mundoque similitudinem non modo ex ipsa eorum natura cum quadam necessitate profluentem habeat, sed divino consilio hominis causa petitam. Ea igitur sententia, quae mundum hominis gratia procreatum esse sinxit, tot tantisque erroribus obruit

99쪽

signaturae doctrinam, ut ex nugarum farragine vix ulla invenias egregii Paracelsi ingenii vestigia ιλ).

Utinam versa oratione hominem mundi causa adesse

senserit ille, minus obnubilata essent nitida magni ingenii fulmina, multo sublimior et quasi animabilior sententiae fuisset consequentia, longe subtiliora suissent

rerum micro cosmicarum et macro cosmicarum vincula,

uniusque ad alteram relatio et assinitas. Dum enim mundus intelligentiae expers hominem plastica solummodo materiae imitatione potuit effingere, ab homine ad conscientiam et rationem expergefacto, ut sini suo satisfaciat, nonnisi facultatem jure quis postulet universum mundum animo suscipiendi et reconstruendi, qua, Cum ex propriis simul moveatur legibus, sibimet ipsi quodammodo sufficiat, et totum aliquid exprimat, micro cosmi nomen non minus mereatur il

Ad quem vero in rerum natura investiganda Para- celsus, qui gravissimae Veritatis semina animo foveret, tunc solum confugeret providentis Dei erga homines Coecum amorem, quando fortissima ejusdem ingenii

11) Pugnare quidem videtur

contra illam sententiam quod P. VIII. p. 28. Parac et Sus PPO- fert: ,,Sο ist es eiu et allige Philosophey, allein in unfern Et menten der Erden setaen alle Se-

me It en segnd de nn wir αι- Iein. Nec vero nisi speciem habet contradictionis, dictum enim est eo respectu, quod praeter u OS , , terrestres homines alias etiam Paracelsus admittit naturas intelligentes, quae Per hanc divinam ipsarum partem uobis sint pares HGeistinenschen P. IX. p. 48), differentes solo eorpore pro peculiari materni uniuscujusque elementi indole, elementa res dico illos , ,spiritus :Nymphas, Sylphas, Pygmaeos et

Salamandras. - Hanc Verborum Paracelsi fuisse vim statim in se quente de , , nocturnalibus f homunculis Pygmaeis) exemplo

patet. Cf. et P. 32. - Memoratu id etiam maximo dignum eSt, quod ne immortalitatem quidem denegarit Paracelsus iis rebuS, quarum totus finis in una uti litate hominibus praebenda Cou- tineatur ex ejus sententia. Sed audiamus qualis aeternitas quare iis tribuatur : , , an dem End,

100쪽

vis formatrix illa semina explicare non sufficeret, eX- optatissimum evenit et Commodissimum cogitationis se

gnitiei auxilium iis, qui post illum easdem res tracta

rent. - is Quam tandem ob causam salutares herbae sint procreatae, si earundem Vires non cognosceremus 3

Propterea manifesta aliqua nota illas signare debuit pro benevola sua prudentia Deus l- una fuit, perpetuo repetita, signaturae de sensorum argumentatio, imo quam ne ii quidem spernerent, qui primi botanicam rationem in divinandis ex formis viribus adhiberent, sentientes benignum Deum ideo, quae in visceribus plantarum latitent, figuris externis manifestasse, ne eXperimentis, cum detrimento Vitae humanae institutis, earundem Vires indagare necesse sit λη). Una igitur idonea atque quae ipsum advorsarium non eidem cum defensore exponeret risui, Hel montii suit et Conringit contra ita defensam artem signatam oppositio. Frustra altum C OPERNI cI ingenium elatos homunculos ex ipso universi centro in exilem jactaverat et devium loculum, frustra magnorum quorundam philo- Sophorum, e quibus unum pro multis nominem SPINO-ZAM, auditae fiunt voces, paucissimi enim certe suerunt inter eruditos illius temporis viros, quos inepte Vel temere castigarit acerbus POPII lepor: Philo mari exclamss: seo ali Ginys for my HSe, Me nran for mine I replico a Pan e d goose Quae vero de servili magnificentissimi mundi natura superciliosa opinio, cum, ubicunque obtineat lo- Cum, de animorum sic concipientium testatur pusillitate, stoliditate et ignavia, tum tristissimum maximeque nerumnosum praebet aspectum, quando morbidus homo

LUDUIGII sup r. cit. P. S. - Ut vero novo antiquum jungatur ratiocinii monstrum ex anthropoteleologica rerum contemplatione

ortum, locus legatur Plinii. Qui eum lib. XXII. hi St. nat. Se Ct. 1. dixisset: se Tot genera herbarum utilitatibus hominum nut Voluptatibus genita - , , Reliquarum Potentia approbat nihil a

rerum natura sine aliqua occul

tiore causa gigni , quales intelligat ejusmodi occultiores causas sequente loco Libr. eod. feci. 7.) ita declaravit: Exco

aspectu hispidas, tactu truces, ut tantum non vocem ipsius fingentis illas, rationemque reddentis exaudire videamur, ne Ee depascat avida quadrupes, ne

Procaces manus rapiant, ne ne

glect vestigia obterant, ne in sidens alos infringat: his muniendo aculeis, telisque nrman-dο , remediis ut tuta ac salva sint. Ita hoc quoque, quod in iis odimus, hominum causa ex cogitatum est. ε

SEARCH

MENU NAVIGATION