Medicorum priscorum de signatura imprimis plantarum doctrina : commentationis de necessitudine quae inter morphologiam et pharmacologiam regni vegetabilis intercedit pars prima.

발행: 1840년

분량: 104페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

major in experimentorum ad eruendas medicaminum vires instituendorum periculis diligentia, sollertia, circumspectio, qua in re tamquam insigne exemplar Jo. IA C. WEPPER Us βλ) praefulget s liquentibus ROBERTO BOILE, IOH. BAPae. CHO MEL, AN T. AB STOERΚ, FEL. FONTANAE

Fieri ita non potuit quin multi non modo artem signatoriam invaderent, sed ei etiam illuderent. - Jo. LUD. ΗΑΝΝΕΜANNUs, philosophiae Cartesianae sectator, identidem affirmat ridere se cum doctioribus viris signaturas Crollianas, quippe quod somnium pridem exspirarit βδ), suam, addens, signaturam quaerendam esse et in particularum continuitate vel contiguitate et in pororum constitutione p. 58). THEODUL. ΚEΜPERLs, medicus iatro mathematicus: -Risu potius, inquit si q), quam resutatione dignus est Paracelsus, qui dum formas ac ideas corporis humani plantis aliisque medicamentis adscribit, e . g. Euphragiae ideam Oculorum, cum ratione insanivit.-- - Atque . . :-Quemadmodum vero similitudo illa, quam inter medicamenta specifica et partes corporis sibi fingunt, ex astris comprobari non potuit: ita multo minus ex Signatura, quam plantae nonnullae reserunt, poterit demonstrari. Nam ab externa Aura ad infernam corporis alicujus constitutionem argumentari non licet ν). Si enim hoc Valeret, cur non alia capitis formam sabentia cephalicis annumerantur, quae tamen nihil opis adserunt in capitis assectibus, qualia sunt Iuglans, Nux Staphylo dendri, Caryophyliata a luatica capitulo vel fore nutante Bau-hini3-- etC. Io. RAsus βρ) Galenicam de quatuor qualitatibus earumque gradibus doctrinam argutiorem habet quam utiliorem, magis suadet in odorum et praecipue saporum inquirere di 1serentiam, causas, effectus. Signaturas prorsus rejicit nec ullas notas naturae conSilio plantis impressas, ut naturalium facultatum indiges eSSent, demonstrat, iisdem sere quibus Hellandus usus argumentis ex signaturae usu magis quam ratione petitis. Ut aliquam denique signaturis concedat utilitatem: se Utcunque, inquit, tamen

82쪽

memoriae juvandae inserviunt, et efficiunt ut sacilius recordemur facultatum earum plantarum, quae hujusmodi notam velut fronti impressam gestant. ΛυG. QUIR. RIvINUs sensus communis vigore nou minus eximius quam ingenii altitudine destitutus, superstitionis medicae acerbus castigator β'), officinarumque a crepundiis sordibusque purgator inexorabilis β'), issiciorum simulacrorum renuntians, in viribus medicamentorum intelligendis seipsam simplicium naturam l) et saporem omnibus obvium = sibi ait satisfacere β'), omniaque damnat quasi repudianda atque ex ossicinis ejicienda ejusmodi medicamenta, quae appropriata vulgo credantur non alia ex Caysa, quam quod vel similitudinem aliquam vel Convenientiam propriorem et affinitatem habeant cum certis humani corporis membris p. 105). Tantopere explosae doctrinae, tamque abhorrenti ab universa medicinae illius aetatis indole, quae longe aliis re-hus medicorum moveret animos, juste mireris nihilominus

fuisse qui faverent. - Io. HENR. DE HEUCHER: se Illum Ginquit 'st , seconatum non POSSum non magnopere approbare, quo mediante Sensuum externorum ope depraestantia herbarum judicarunt. Quin imo non erraverit, quicunque eos recentiorum Curam multis superasse dixerit, dum praeter saporem et odorem, quos fere solosa botanicis nostris adhiberi videas, illi quoque auditum '), visum et tactum in Subsidium revocaverunt. - Sic constituto recte sensuum judicio, haud incerto argumento, enectus vegetabilium colligere ac cognoscere potuerunt. -- Enarrata, exemplisque illustrata signaturae doctrina p. 781. 782), quibus assentiat aut defensoribus aut advertasariis distinctis verbis non quidem audet dijudicare, id tamen secundum fautores artis nostrae dicit: ἡEtsi ejus adversarii objiciant sequi ex hac Anacardii e. g. fructum esse optimum cordiale, poma omnia egregium cephalicum, pruna aphrodisiaeum, Esulae succum optime lac generare, nil tamen obtinent, quam ut iis aggeratur quaestio, quam diu sit quod Mercurius, Antimonium, Cinnabaris, Coriandri semina etc. eX venenorum catalo-

83쪽

go exemta fuerint- Alio loco cum, quid de selectis quibusdam ex universa re medica quaestionibus sentiret, brevibus communicaret thesibus, earum una contendit: se Signatura est hodegus sallacissimus in virtute indaganda simplicium =; statim vero annectit sequentem: se Attamen non prorsus atque omnino spernendae signaturae p. 480).GE. WoLFG. WEDELI Us, praecipue quidem Sylvianae medicinae deditus, signaturis non fuit inimicus, in quarum reserendis generibus loci etiam memorat signa turam et a brutis suggestam notitiam βλ). Quamquam enim fallaces nominat extimas signaturas ' ), neque, nisi

cum ratione respondeant, habere dicit locum ibid. p. 9), tamen, qui omnino illas et penitus rejiciant, modestius paulo do iis sentire consultum arbitratur 'δ), cum enim multa arti illi sint opponenda, tum negari non posse,

multa hoc modo inventa esse remedia, neque raro hasce signaturas ad internae virtutis cognitionem quasi manu nos ducere. Externa tamen, pergit, cum internis necesse est maritari: sufficit signaturas occasionem quasi

suggerere ut harum intuitu meditari nobis iubeat dovirtute hac vel illa specifica =, asseritque alioquin Amoeniti. pag. 18): semulta, imo pleraque si non omnia noutam ob signaturam, nisi ex accidenti, quam ob intimiorem mixti κρασιν effectum suum sortiri. - - Itaque nonnisi junctae cum aliis cognitionis modis signaturae habet fidem, in memoriae adminiculo maximum ejusdem

ponens pretium sibi d. p. 19. 20). - Apparet quam sutilis fictio, quam inanis lusus ejusmodi fuerit signatura, nec nisi viro grata et accepta qui, pro nimis parva animi sortitudine judiciique quasi ignavia, cum dissimillima et Galeni et Sylvii et Cartesii et aliorum placita commiscere mallet et quomodocunque invicem subigere quam unum a alterumve damnare, Signaturae etiam umbram potius admittere voluit et amplecti quam omnino illam

naturae fuit laudator, propositis enim nonnullis ejusdem exemplis ad Os ν. CROLLIUM lectores remittit, quem ritu hoc medicinae capite praedicat egregium, ipse Vero

61) GR. WoLFG. WEDELII amoe- CHR. A LANeg Iscu. Jenae 1712. nitates materiae medicae. Jenae p. 10. 1704. p. 21. 63) GR. WoLFG. WADALII de 62) Syn Opsis qualitatum et a D medicamentorum facult. Cogno et illam medicinalium. Praes. GR. scendis et applicandis libri II. UOLFG. MEDELIo def. a GoΤΤL. Ed. II. Ienae 1696. P. 9.

84쪽

Musontissimo - concedit figuram ansam posse praebere cognoscendae remedii cujusdam Virtutis, eademque medicamenta, si eorum virtutes usu et eXperientia comprobentur l), neutiquam esse rejicienda βε). - Optime inveniendorum remediorum negotium aggressos esse illos, qui medicaminum vires ex eorundem odore et sapore eruere alloborarint; attamen hic etiam latere multas

difficultates expediendas p. 28. 29).

jicias, poetam illum medicum cultoremque antiquitatis eruditissimum, quantamcunque signatae artis habuissesidem, quippe qui, cum de cognoscendis medicamentorum facultatibus disputet: -Sunt tamen, inquit, pleraque pharmaca, uti illa divinus creator pro infinita sua sapientia contexuit, ita comparata, ut sive intelligibilo quid, sensu ve apprehendendum in se habeant, sive sint αποια, nullisque ad sensum facultatibus praedita, utroque tamen modo quid de se sperari possit significent-- οβ). Atque: Saepe omnium sensuum in unius vel alimenti vel medicamenti virtutem explorandam quaedam est con

Clandestinus artis nostrae amicus etiam RUD. AUC. VoGEL fuisse videtur, ejusdemque monitu Cheiranthinores v. c. ictericis commendasse β'). In universum quam vulgatus saeculo etiam proxime praeterito artis signatae fuerit favor, quantus numerus

nisi palam ejusdem laudes praedicantium, occulte certe illam diligentium, etiamsi non apertis verbis declararet illius aetatis seriptor 'λ), jam inde probe colligeremus, quod tam multi exstiterint, qui illam aggrediendi atque

refutandi susciperent partes. Minime enim credendum est contra fictum et jam pridem exstinctum hostem dimicasse et CHR. LUD. WELsCHIUM, qui iisdem fere ac Ra-jus utitur ad rejiciendam signaturam argumentis ''), et CHR. GOTTL. LUD RIGIDΜ , quamvis risu dignam et ex-64 Dis s. exhib. moditationes de ad novissima tempora prouucta. inventione remediorum. Praes. Lugd. Batav. 1758. 8.D. MART. GoTΤΗ. Lo EscHERO des. 6 p) Diss. de superstitiosa mor-Jo. GOD. ΜΗYRBAcΗIUs. Viteberg. borum cura claristiano atque dog-1729. p. 7-9. matico medico indigna. Praes. 65) JO. EnN. HABENfaen AIT Pa- CHR. LUD. WELSCHIO res p. SIGISM. laeologia thera piae, ed. CII RIsT. S cIIMIDERO. Lips. 1Z10. p. 18 GODO FR. GRUNER . Nulae 1779. - , , doctrina de signnturis plan-Sphc. XXVI. de cognoscend. me- tarum quae adhuc hodie apud dicament. facult. p. 513. multos magni aestimatur. -

66) Historia materiae medicae, 68b L. c. p. 56. 57.

85쪽

plosam dicat opinionem de efficaciae plantarum secundum colores aut figuras, quibus partes humanas imitentur, disserentia β'). N eo magis supervacaneum Videtur

Io. nc. KLuNGIo affirmare: remedia specifica non propter consimilem quam eum viscere aut parte Corporis humani habeant figuram agere quomodo Rgant ''). IO. UERΜ. FUERsΤΕNAU Cum in enumerandis rationibus, quibus Vires rerum medicae cognoscantur, et de antiquissima Galeni et de chemica et pneumatica et aliorum theoria iaciat verba, signaturae non quidem reddit mentionem, nec tamen potest quin in adjecto corollario id etiam proponat: -Signaturae plantarum incertum de viribus earum praebent judicium M λλ). Sub finem ejusdem saeculi, philosophici nomine incliti, EnNEs Το ANT. NICOLAI exemplis confirmare ne- Cessarium videtur signaturae futilitatem λη), et Clin. GOTTL. LUDWΙGIo demonstrarer ad succorum in continua vegetatione elaborationem potius respiciendum esse,

quam ad externam formae similitudinem 7 δ). Aliam interea eamque certiorem ipsisque digniorem viri docti ingressi erant viam, qua externae etiam sommae in virium medicarum inventione et dijudicatione meritus vindicaretur locus. Simulac enim herbariae rei

scriptores a voluntaria et nisi casu, Causis tamen extrariis reique alienis ordinata plantarum enumeratione, diligente universae earum structurae observatione ad ordinem pervenerunt quasi ab ipsa natura praescriptum, fieri non potuit, quin interdum florum seminumque consti

tutio eadem, et omnino universae formae affinitas easdem quoque vires medicas prodere deprehenderetur. Rusmodi animadversio virorum doctorum industriam et studia mox evocavit, quorum eventum RUD. I. CAΜΕ- ΩΛRII λ'), ROB. MORIS ONIs y. , CHRIsae. LUD. WEL-69) Diss. de sensu externo sa- propon. GABR. RIEMER. Rintellicultatum in plantis iudice. Praes. 1751. P. 26. IO. ERN. HEBANSTRE IT des. aut. 72) ERNEsae. ANT. N IcOLLI de CHR. GOTTL. LUD IG. Lips. 1730. iribus medicamentorum eXplOP. 39. 40. randis. Jen. 1770. Progr. I. p. 5. 70) Diss. de speciscorum sic 73J CHR. GOTTL. LUD VIG dedictorum remediorum dubia fide plantarum viribus in uni erSum. et ambiguo effectu. Praes. DAN. Lips. 1Z72. r. IV. VILΗ. TRILLERO def. auci. Io. 7 ) RUD. IAc. CARER RIus de JAc. KLUNGE. I item berg. 1751. convenientia plantarum in fructi- pag. VII. ficatione et viribus. Tub. 1699. 71) Diss. de medicamentorum 75) ROB. Μo Risore Plautar. hist. viribus rite aestimandis. Praes. univers. D. I. Oxon. 1672. sol. Jo. ΗΗRR. FUERSTENLu ad discept. P. II. ibid. 1680. P. III. 1715.

86쪽

scviI7'), CHR. GOTTL. LuDWIGII yy , et aliorum scripta optime testantur. Quae autem Riviniana potissimum excitavit plantarum methodus, magni Sueci immortalia de re herbaria merita eximie auxerunt, unde Originem ducunt multi et defendentium morphologiae in cognoscendis plantarum virtutibus et negantium utilitatem libelli, o quibus memorasse sufficit qui Io. GOTTL. GLEDIT scIIIo λη), AN T. GUIL. PLAZIoy'), UENR. CHR. DAN. WILRIo ε'), IAC. FR. ΙsENFLAΜΜ βλ), FR. JAC. HELGIo ' ) et Ps. FRED. GΜELINO 'R1 prodierunt autoribus, donec I UssIAEI et CANDOLLII magna celebritas nova rei praeberent or

namenta.

S E O T. III.

Noctrinae signa fori ac do cimasia.

De ejus, quae ita nobis explicata est, doctrinae aut veritate aut falsitate judicare, quae ad sustinemdam illam aut evertendam prolata sunt diligentius expendere, de statuendo aut rejiciendo in exercenda medicina ejusdem artis usu pluribus disputare, vel etiam singulas similitudines ab illius sectatoribus propositas examinare,

earumque oracula cum experientiae responsis comparare

si vellem, Verendum esset, ne virorum doctorum ludibrio et risu exciperer, quippe de quibus rebus ipsum tempus, judex illo nullo modo corrumpendus, funestam

pridem tulit sententiam. Internos autem artis nostraesentes indagare, quae evolutoria medicae scientiae necessitas ipsam genuerit explorare, a qua denique sententiae veritate et intelligentiae sui limitate qui tracta sit ratio ad nugatorias illas sutilesque commenticiae saepissime similitudinis sectationes indicare, novoque ita de-76) CHR. LLD. WALscuri basis 80) HAN n. CHR. DAN WILRRbοtanica. Lips. 1697. Cap. VII. de usu systematis sex ualis in me' Ir) Vid. libr. sub 69) citat. dicina. Gryph. 1764. 78) Jo. GOTIm. GLADITscn do 81) JAc. FR. Is ANFLAMM metho- methodo botanica dubio et fal- diis plantarum medicinae clinicae laci virtutum in plantis indice. adminiculum. Erl. 1τ6ι. Francos. O. 1742. 8M FR. J c. ΗEL G Diss. de bo-79) AN T. GUIL. PLAE Progr. de tanices systematicae in medicina plantarum virtutibus ex ipsarum utilitate. Arg. Irro. charactere haud quaquam addi- 83) PH. FRiD. GMELIN Diss. sisti Scendis. Lips. 1762. Progr. II. botanicam et chemiam ad medic. 1762. Progr. III. I763. applicatam praxin. Tub. 1755. i

87쪽

monstrare exemplo, quomodo ineptissimi erroris radices subtilissimis et elaboratissimis intertexantur et implicentur veritatis noribus, qualecunque mihi videtur operae

pretium. Cum vero de signatura dicendum sit, quatenus cou-juncta sit cum quaestionibus, quae ad internam vel medicae vel rerum omnino naturalium scientiae pertinent vitam, ad BARAOELsUΜ flectat, necesse est, oratio. Si qui enim ante ipsum medici, neque calida, neque frigida, neque humida, neque sicca curantes, ex imaginis formarumque similitudine elegerint morborum remedia, sortiebantur potius quae sumerent, quam considerabant. Post illum autem in tantas res abiit nugas, tamque miserabilem praebuit speciem, ut, si unum excipias ex defensoribus ΚIRcHERUΜ, HELMONTIUΜ et CONRINGIUΜ ex adversariis, incertus sis num magis te pudeat eorum, qui ita coluerunt, an illorum, qui ita invaserunt talem rem. - Tum enim exoptatissimus iis fuit vir ille magnus, quando Viribus excelso volatu consectus eX cogitationis altitudine in saeculi sui aridam planitiem decideret, talem scilicet sentiebant eodem solo iiscum insistentem, laudabantque sibi parem, quippe qui res proserret satis palpabiles ipsorumque ingenio adaptatas, quas pusillis animis dilatarent et quasi distorquerent. Inde illorum turba, qui Zodiacum amplificarent ut majorem caperet plantarum numerum, eorum multitudo,

qui immortales fieri opinarentur novi similitudinis generis inventione, qui non requierunt priusquam foetum humanum adspiceret nebulosa imaginatio in Aro maculato, antequam nasum elicerent e Menthae flore; desectus vero eorum, qui in iis Paracelsum imitati sint, quae egregia senserit, qui sapierint cum illo non desipuerint. Tria autem sunt, quae eximie cogitavit, egregie intellexit Paracelsus, et quibus firmavit quam profitebatur signatoriam artem: mundi effigiem conspexit in

homine tamquam microcosmo, similia in arte medendi applicanda esse censuit similibus, ab exteriore rerum specie internam et veram earundem indolem colligi constituit. - At qualem nobis, ut microcosmi probet appellationem , enarrat de mundi hominisque creatione fabulam, qualem exhibet humanorum mundique membrorum comparationem l Quam confidenter viscera nostra singulis

planetis attribuiti At novae exinde detectae sunt, quid eae accipiunt, num repelluntur 3 - Similia vult adhiberi similibus, at qualiter tandem similia i Euphragiam

88쪽

scilicet oculis, pesti gallast Intimam rerum naturam

tantum abesse proclamat, ut Externa specie non cognoscatur, ut potius altera contineatur altera. - Egregiel vocatis, quemadmodum nempe Persoratae hintima natura foraminulis quibusdam exprimitur in ejusdem foliis collocati si Foraminulis 3 Certe foraminulis, tune

nescis ipsissimam Perforatae essentiam Vim esse aperitivam 3 Quam quid aptius significet aperturis ill

Rara sane summae intelligentiae errorisque futilissimi permixtiol Mira ejusdem naturae duplicitas i Excelsus aeternae Veritatis spiritus saeculo quinto decimo sublimi sapientia rudem' impleverat tonsorem, divinae missioni satisfecit ille, sed quae patefecit agrestis putefecit tonsor, aequalis proclamavit aequalibus saeculi decimi quinti l - Tubae instar non raro mihi visus est

Pnra Celsus, qua VOX spargeretur aeternae Veritatis cum tempus accessisset, quo humanum genus aetate nec

Vero ingenio progressum divinitus moneri placuit summae sapientiae; resonavit illa sed tali sono, qualis ab

imperfecto et mendoso instrumento, ita tenebroso tem poris spatio constructo, reddi oportuit.

Id igitur apprehendamus, quod divinum est in illo,

nec fore ut diu lateat, credo, diligentius consideraturo, esse aliquid egregie Veri in illis edictis. - Iam vero ita rem vertamus, ut quid habeant in historica medicinae explicatione ponderis illa signaturae Para- celsianae propylaea simul ipsorum subtiliore perpen

sione aliquo modo eluceat. Signaturae etenim doctrina tantum abest, ut res sit, quae sorte et casu quodam in mentem Venerit Paracelso, ut intimo potius vinculo Cum universa et pathologiae et thera piae ejusdem theoria connexa sit. Genuit illam eadem contra Galenicae medicinae tyrannidem seditio, quae evexit detrectatο- rem Paracelsum. Qui vero comparet repulsam Graeci cum nova Germanici ingenii disciplina eo respectu, ut

quid in hac prae illa proxime saverit arti signatae inquirat, in ipsa medicaminum eligendorum ratione duo inveniet, quibus altera ab altera differat, momenta, quorum diligentissima consideratione atque animi quasi penetratione, ad intimam et gravissimam antiquae novaeque doctrinae discrepantiam perducetur. Contrariis primo remediis contraria curari voluit ille, limitia similibus corporis conditionibus medicamina requisivit Paracelsus. Neque autem ita hac sua Sententia contradixit Galenicae, ut in eodem morbo me-

89쪽

dicamenta captaret viribus e diametro opposita iis, quae Galenus adhibuisset; non enim de diversa solum ratione, qua iiI Universum sanitas restituenda sit, alter 'baltero dissensit, nec omnino in eodem plano, ut ita dicam, utraque projecta fuit sententia altera huc discedente, illuc altera; quae si ita essent non minus veri tatis haberet antiqua doctrina quam vanitatis, et Para- celsianae sententiae nonnisi dimidia veri pars contingeret ea, quae Galenicae desit, deesset vero id veritatis dimidium, quo illa gaudeat. Hac ratione non esset Cur signaturae doctrina cum necessitate quadam ex Para- celsi sententia prodierit, nam ex iisdem ad morbos invadendos armis telisque frigus capturus esset Para- celsus, quando calorem Galenus apprehendisset, Siccitati confisus, quando ille humori, rebusque ita positis ille iisdem auxiliis quibus Pergamenus aptissima cuivis morbo remedia e medicaminum armamentario invenisset. - At qui ita utriusque sententiae intelligit disserentiam in verborum haeret superficie. Non eidem, quo Galenus, institit solo Paracelsus, cum ex indicio illius sententiae semitam ingrederetur militari Galenicorum Viae prorsus Oppositam, immane quoddam spatium Galeni sundamenta superabat Paracelsi aedificium, cujus cacumini inscriptum fuit illud: Similia similibus. Recondita fuit sub illa inscriptione omnino diverga

humanae naturae rerumque externarum ad hominem

conditionis intelligentia. Quae Galeno visa sunt singulari universalium quorundam elementorum mixtione constitui, alteriusque eorundem in alterum actione peragi, in iisdem sublimem aliquem, summisque divini cujusdam animi legibus adstrictum Paracelsus admiratus est κόςμον , quam actionis et reactionis vicissitudinem in hominis rerumque exterarum conditione Obviam ad frigoris calorisque, humidorum siccorumque mutuam inimicitiam, mobilitatem et dissipabilitatem redegit Graecus, tamquam animantis cujusdam relationem ad animantem naturam contemplari videtur ParacelSus , quarum altera alteram sexcentis amplectatur brachiis alia aliaque appetentibus, tangatque innumeris tentaculis quorum unumquodque singularibus stimulis sit obnoxium, medicique officium tamquam nutricis conditionem, quae multi variis lactentis partibus, pro diversa earum indole vitaeque singularitate diversa singulisque convenientia, ex totidem mamillis, praebeat alimenta vigorisque concitamenta; ubi ille ἀσυμμ ε-

90쪽

tuor principalibus qualitatibus effectam, propriam hic animadvertit vitam e vita nascentem; quando igitur alteri e medicinali materia res fuit eligenda, quae ea gauderet quatuor illarum qualitatum ubique diffusarum mixtione, qua compesceretur et quasi compensaretur hujus illiusve earundem qualitatum in humano Corpore obviarum eXcessus secundum probabilem addi tionis computationem, Concorsque restitueretur ponderum vacillantium aequilibrium, id fuit alterius, ut vivarum cuique naturarum, exquisita libidine praeditarum, eam investigaret almae nutricis mamillam, quae ex sexcentis sola illi conveniret, sive mutata enim ima gine melius duntaxat exprimendae sententiae superatur

dissicultas) simile subierit officium, quam qui homini

horrendi aliquid commissuro ex prorsus alienorum hominum multitudine unicum inquirat necessarium, qui ad movendum illius animum aliquid valeat. - Ut brevi dicam: longe alio verborum sensu: se Similia similibus

eurari V contra Galenum contendit Paracelsus, quam qui hodie eodem clamore aures nostras obstrepunt; neque enim, cum medicamina ille opponeret morbis, Illae contrarium malum sanis parare pollerent, id sibi voluit sua sententia noster, ut inquirenda censeret remedia, quae ipsi morbo similem Corporis statum movere valerent δ), postulavit contra, ut singularem quandam atque vitalem affinitatem et ad partem assectam, et ad peculiarem morbi speciem haberent medicamen ta , cum bene intelligeret: neque in animae. naturae eorundem comparandaS ESSe actiones, nec, quod praecipue animadvertendum eSt, unquam res prorsus inter se diversas in se invicem agere posse, necessarium po-fius esse ad movendaS rerum actiones, ut communis at quatenus sis natura eorum, quae aliquid inter se habeant rei. - Νe id quidem, quo magis etiam augetur nostra erga Vii Um magnum admiratio, omnino su gisse videtur Paracelsum, quod, quae sub altiore ratione una sint et aequalia, in ipsius communitatis sinibus disserant atque sibi opponantur, oporteat, si quis inde exspectandus sit Vitalis motus. Quae enim summa lex omnes animantium, inanimaeque, quam Vocant, na

SEARCH

MENU NAVIGATION