Oratio paraenetica pro studiorum instauratione habita 15. kal. Febr. 1815 in regia universitate Neapolitana ab Aloysio Vincentio Cassitto ..

발행: 1815년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

3 oth duo, mortales ad magna , et a

dua impellere solent, Religionis, et Patriae amor , ea doctissimi et amplissimi Prosessores ; Viri quotquot adestis, ornatiS- Simi obversari oculis hodierna die video,

in qua munus iterum mihi Conlatum est, ut adolescentes nostros ignita quadam dicendi vi ad scientiarum studia inflammem, quorum Sane cultura Patria et praesidium sibi perenne, et nobilissimum Comparat ornamentum. Eo Milicet male-seriatorum hominum artisicia devenisse novimuS , ut Calumniam atrocissimam Patrum nostrorum Religioni inurere non formidarint , qua ipsam veluti scientiis adversam traduCunt. An ergo Mahumedis impuram , stultissimamque sectam Christiani profiteamur , quae bardos adsectas et invehit et facit, quo

3쪽

nemps turpitndo, et salsitas tam ridicuib, tamque aperta minime deprehendatur 7 An ergo veritas lucem formidabit' Et tamen iuvenes incautos νidere est, qui palumniustam putidae miserrime adquiescentes Rpli gioni valedicunt, quod existiment eam cum scientiis non posse consistere, illudque viro Philosopho , et erudito indignum , si praeiudiciis, quae Nocant , Religionis irretitus appareat, nec Philosophus quis salutari possit, nisi Religionis praefracta fronto inimicum se profiteatur. Pessimo quidem eiusmodi inito consilio , quidquid usquam Religionis est, nihili facientes , praecipites, et esseaenes in mala prorumpunt ; Atheismus mirifice extollitur 3 ad ilescentes vitiis obruti contabescunt 3 Scientias , vIx summis labiis delibant ; parentes, patriam , quas spes omnes in ipsis collo' caverat suas, destituunt; uno Verbo dicam, Auditores: Ex quo impiorum in Religionem Calumnia percrebuit. Patriae vel uti

viscera discerpuntur. Quid 2 Tacebimus '

4쪽

Tam exsitioso morbo, inquam, in dῖes maGgis magisque desaevienti non occurremus' Τantam Nos malorum ColluViem , aut Siccis videbimus oculis , aut in angulo tacite gementes , Nos , inquam, ' qui Iuventutis Patres constituti sumus, Nos quibus Patria iuvenes concredidit, ut ipsius bc noet studiis scientiarum , et optimis moribus excolantur Videtis non hoc tempora , non hoc ossicia poscere , ut taceamUS. Qua -

PrOPter muneri meo saCro , quo nac IpSain studiorum Universitate langor, me Non

fecisse satis, Vos ipsi pro ea, qu eslis Prudenti iudicaretis , si aliud orationi meae argumentum delegissem, ubi illud maxime occurrit, Scientiarum, inquam , cum Religione connexio. Hac enim semel expositi , calumniae in Religionem diluuntur , moeror lugentis Patriae detergitur , scientiis rite excolendis efficacissimum iuventuti adiicitur incitamentum. Benignas ita Ius mihi aures praebete, et hominem non denusis , sed de gravissimis rebus pro Virili

5쪽

dissorentem benevoli excipite. Ornamenta, et lenocinia respuit tantis rebus intenta mens , et oratio dicentis. Nihil heic sententiarum calamistris , nihil verborum, ut ille aiebat , sesamo condietur. Res ipsa perso doceri contenta, satis utilitate animos adlicit , nec suco aliunde quaesito , et pigmentariis rethorum arculis indigemus , dum Vi ros doctissimos, neque imperitos adloquimur adolescentes. Audite igitur omnes ,

et favete.

Quum Christiana Religio duobus quasi tibicini hus sulciatur , quorum alter est Dei

O. M. cultus, alter udro in universum genus humanum essu sus , omnique labe Purus ConStantissimus amor; quumque illa etiam duo in aperto sint, et nos scilicet per scientias ad supremi Numinis pulcria tu dinom , et maiestatem contemplandam adsurgere , necnon et sCientiarum , artiumque studia viam quodammodo ad solicitatem nobis sternere 3 iam sponte Sua Con-

equitur , Religionem cum scientiis arcto

6쪽

1pso foedere sociari , quo finis , quaequoad sinom nos ducunt omnia , Coniungu tur. Quod quidem tam constans s et certum fuit sapisntum opinione, ut aetatum

omnium qui clarissimi iudicio , et prudentos habiti sunt, nihil potius decere , niti Itam rationi convenire existima erint , quam ut Religio cum insigni scientia necteretur. Per scientias enim , ut ait Diodorus Sicu

lus de Aegyptiis, qui post Chaldaeos di-

Seiplinas pertractasse seruntur, veteres illi existimabant Deos maxime coli, et in eos pietatem so veri ; hinc prudentiam adquiri Reipubl. cohonestandag, ac tuendae maxime necessariam. Cuius rei altiorem quamdam rationem Pythagoras prodidit : aiebat enim solum Deum sapientem esse, Om nisque boni auctorcm , ut qui ctim illo haberent, manuducente veluti Religione , commercium , aadiis quodammodo ipsius divinae scientiae, et bonitatis illustrati, et Deum prohe nossent, et optime de Republ. merer*ntur. Iam hoc proxime intuin

7쪽

himur, scientiaS esse, quae hominem ad Religionem ducant, Religionem Vero, quae

hominibus scientias toto Conatu exCOlendas commendet, ut bono , et ornamento Reip. Consulant. 3Αtque ut a Philosophia sit principium , non me plane latet, vel a primis Religi

Dis nostrae incunabulis , ipsam ut Veritatis hostem habitam fuisse ; nam si lubet Vetera monumenta perscrutari, Sic inveniemus ab iis , qui se Philosophos venditabant acriter, fuisse divexatam Religionem, tantosque ab illis in hominum perniciem fluctus excitatos , ut, Cum clariSSimi, et doctissimi Viri conspicerent in eo studiorum genere Syrtes ubique ad naufragia Parari, tamquam ex alto monerent esse ab eo periculo cavendum, nisi quis sciens volensque decerneret certissimo exitio demergi. Hinc Nagiangenus Gregorius ace rimo Vir iudicio , et omnigena Eruditione praeclarissimus deplorat aetate Sua, tamquam Aegyptiacas plagas nescio quos si

8쪽

xus , et captiones Sophistarum irrepsisse. Hinc Hieronymus aiebat, Religionis hosteS , ut locustas inter Aristotelis , et Chrusippi spineta latitare , unde ad Pietatis storem infringendum evolarent. Neque alia de Philosophia , nisi de ea , qtia ad Religionem labefactandam impii homines abutebantur, Paullus pronunciavit: D I idete , ne quis vos decipiat, vel ut Ambrosius recitat depraedetur per Philosophiam , et inanem sallaciam M . Recte hostes veritatis , qui se Philosophos esse pallio tantum, et supercilio profitebantur, PraedoneS, et Piratas nequissimos dixit , quod impio , et nefario latrocinio pretio SiSSima quaeque sanctae Religionis diripiebant. Antiquam quippe Aegyptiorum Sapientiam , immo et Graecorum , et Latii pudendis ubique foeditatibus inquinatas I e-nu Sinus noster miro , ut solet , iudicio insanientem sapientiam nuncupavit. Tunc

denique , quum Christianae Philosophiae thesauros palliati illi piratae compilaverunt,

9쪽

16 sabulisque suis plumbeis gemmas nostrorum dogmatum inseruerunt , Si non reCte tandem Sapere Coepere, at Sallem ineptire, et insanire desiisse' videntur. Atque haec si de artibus Philosophorum , qui Religionem iam tunc exorientem oblatrabant sa- teri debetis , iniqui profecto iudicii nutam non vitabitis , nisi ui a damnabitis sententia et hos urbanos homines, atque i gantiSsimos temporum nostrorum, qui Deum Opt. Max. de caelo deturbare , hominesque in bruta vertere animantia Circaeis poculis adnituntur. Philoso hos ipsi se Salutant , et optivo nomine CresCunt. Apage piratas i Apage praedones t Atqui nos Veram , nee simulatam Philosophiam illam dicimus, quas homines ad Deum Contemplandum , admirandumque perducito Haec scilicet illa Philosophia est, quam ad pul- Cherrimum vitae ornamentum e Caelo delapsam scripsit NaZiangonus , ut Cum redeunte ipsa ut nos nisu in caelum solicissimo subvolemus. Si enim Logica ratio-

10쪽

Itiem a salsis opinionibus, si Metaphysica Intellectum a sensuum errore, si Ethica voIuntatem a pravis assectionibus liberat, si Geometria ingenii errores cohibet , aptior per haec homo fit, quo mente res Divinas , sublimesque adsequatur. Audivistis , me nunc loquente , Io: But: Vici , divini hominis verba , quae ille ex hoc ipso olim loco de Mente Heroica nobilissime disserens, pronunciavit. Et ut illuc redeam , unde diverteram , quid do

Physica dicari, quae mirum quantum nos excitet ad Numen contemplandum , atque adsequendum Z Quo stupore animus non tangitur, dum Naturae rimatur penetralia Neque inde caussas essectorum Soepe i veniens , ad ultimam illam caussarum Caussam denique perveniat oportet, quae veluti quorumdam velamento latebrarum celare se voluit, ut ineptos ConatnS mortalium salleret, superbiam retunderet. Merito Verulamius De augment. Scientiar. L. I P. m. 6 censet certissimum ene,

SEARCH

MENU NAVIGATION