Oratio paraenetica pro studiorum instauratione habita 15. kal. Febr. 1815 in regia universitate Neapolitana ab Aloysio Vincentio Cassitto ..

발행: 1815년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ipsa temporum conditio exposcit. Nunc Plane nescio quo adverso scientiis sato , studia illa immaniora pessumdantur, aut quasi inutilia prorsus , et ridicula tradu-Cuntur. Videmus enim nonnullos , qui vix a limine sive Geometriam, sive Physicam salutarunt , ut lingua aliqua transalpina in morem psittaci loqui didicerunt, statim in Philosophos, virosque Summos si Superis placet evadere ; quicquid Latini, si'e Graeci sermonis est, quicquid ad rem Criticam , et Philologicam

spectat sannis excipientes , quasi illae nil sae merae Sint , et puerileS OCCUpationes. . Atqui non aliunde in scientiis addiscendis instrumenta quaeri possunt idonea ; nam notiones quasvis humanas signorum , Sm verborum sigura servari, excitari, atque invicem comparari fateamur opor et, ut aeque ne essaria. sit notionum scientia, et

signorum, Philosophiae scilicet, et Phil Iogiae. Fuit aliquando tempus, quum in Christiana vita quidam grati , et auctoria

22쪽

tate pollentes , sed humaniorum is terarum expertes, eas omneS veluti profanas re pudiandas esse contenderent. Viguit cum maxime talis hominum uatio fllis temporibus , quum Athenae , et Alexandria floruerunt , ubi quum omnium doctrinarum professores studio, et ingenio Celebrarentur,

qui ab illis docti suissent, et egregie ΡΟ-litioribus disciplinis. imbuti , saepe ad Ecclesiam moderandam eligebantur, lateque splendorem famae , et eruditionis dissundebant. Hinc enatus indoctorum livor liquo in animi ieiunitate , nobilissimas , florentesque artes latraba It , quasi viro Christiano indignas, quas scilicet ipsi adsequi minime potuissent. Hinc cum Basilius , eiusque frater Nyssonus , et plures quoque grinitatis et ingenii gloria poIlentes, exemplo , egregiisque monitist .ad litorarum studia omnes incenderent , reperii Sunt , qui in lividam acti rabiem dictitare ut eas doctrinas , quas ut plurimum pro sani traderent , nullum habere cum Religione com-

23쪽

, ra

mercium. ' At soope in illis morito invoc, tus est Gregorius Nagiangenus, et hominibus imperitis larvam illam deripuit, quos ait inscitian splosdido Religionis uplamento praetexere, et Christianos solos dicere , qui se indoctorum piscatorum discipulos profiterentur. Sed ego, aiehat ille , ultro mutus , et indoctus piscator eSSem , si pro sermone mirifico mihi communicata suisset in prodigiis efficiendis potentia, quam divino beneficio piscatores illi receperunt. Cum hostibus huiusmodi literarum humaniorum bellandum etiam suit Chrysostomo , qui II tantibus in Religionis negotio nihil osse Eloquentiam , Poesim , Linguarum studia, respondebat PerneceS- sarium omnino esse Religioni verborum ministerium. Eam ipsam ob Caussam pulchorrimam 'dedit Epistolam Hieronymus , conquisitisque exemplis docuit , veteres

Patres Roligionis primipilos humanis litoris politissimos exstitisse. Quod si quis ex iis inter proflaua, et Christiano homine indi-

24쪽

sa suit, quod quidam in Ecclesia ait Hi

ronymus u3se ad Damasum studiis Sa-Cris omnino posthabitis, et Evangeliis , et Prophetiis omissis , Virgilium in sinu habebant , Catullum, et Martialem terebant, in Τerentianis sabulis evolvendis omne tempus , omnemque ope am impendebant. C herum videre mihi videor Basilios , Gregorios, Chrysostomos , Hierarchas CeteroS, quorum eruditis , et Clarissimis monumentis tamquam exercitibus Religio triumphavit, Athenas ipsas Atticas certatim diripere , et reconditas MuSarum opeS , aureamque supellectilem in Religionem con-Vehere Scite enim, et argute Nyssenus hoc Christiani esse ait, ut Ethnicos Dialectica , Rhetorica , Astronomia , Geom tria , Poesi exspoliet , ac triumphalibus eluti man iis tabernaculum Dei pulcher rime' exornet. Quis autem. non viciet, quantum Poesis adtollatur, ubi ad Numinis maiestatem excolendam instituta, sa.

25쪽

26 .hulis deindo incrustata , et ad De umsictum Numen dicendum , et ad foedos fluxosque amores incitandos detorta , denique ad veram Religionem decantandam revocetur 3 Quis Poesim unquam ab ea alienam putabit, qui videat in sacris libris Dei afflatu elaboratis pangi Odas ,

hymnosque numerost , . et texturam poeticam duci , magna imaginum et suaVitate, et varietate in sublime elatam, Vatum praedictiones, et divinos cantus nunc Pindarico , nunc Alcaico pede.currere , laete in heroicam, illic in cothurnatam maiestatem adsurgentes 3 Qua de re docte Hieronymus : M Quid Psalterio Qanorius 8 Quod in morem Flacci nostri , et Pindari, nun Alcaico personat, nunc Iambo Currit, , nunc Sapphico tumet, nunc Semipede ingreditur 3 ,, . Quid vero de Eloquentia Z Praestat Aurelium. Augustinum legere, qui Libro II.

de Doctrina Christiana in eo totus PSt, ut ostendat maximam ab Eloquentia uti-

26쪽

litatem ad suas veritates propugnandas B ligionem accipere ; ait enim : γγ Quis Suadeat dicere adversus mendaeium ineemem debere consistere veritatem, ut videlicet illi , qui res salsas persuadere conantur , noverint vel benevolum , . Vel intentum , vel docilem eloquentia sacere,. et qui ritatem propugnant, non noverint 8 B Id etiam copiose disserit Chrysostomus , qui exemplo suo quantum in Beligionis negotio , robur habeat Eloquentia demonstravit. Graeca exemplaria, et Latina diurnis,

nocturnisque manibus versanda sunt his ,

- qui Demosthenes , qui Tullios' aemulari volunt. Sed in Religionis armario an non libri etiam latent hanc in rem via Dem sthenibus, vel Τulliis . ipsis omnino utili res ' Quid est, quod tota oratione Pe Iecili Miloniana Ciceronis, vel tota Demosthenis pro Corona , parum, si ingenuo dicendum sit, animus moveatur 3 Quod

miremur aHem , et tamen lentissima nobis maneant praecordia , nullo , aut leni

27쪽

28 . quodam motu vix tacta 8 Unum M vero , duos, tres Biuliorum versiculos in Prophetis , in Evangelio, in Epistolis Ap stolorum paene legimus ; et iam , velimus

nolimus, nutio suavissimo amore incale-Scimus , nunc ' terrore horremus nunc' dolore prostramur , semper intima rerum Persuasione vincamur 3 Atque utinam Rhetoricam Biblicam aliquis adornaret i Proh Deum immortalem l Quam elegans, et fructu opima haec esset ad veram Eloquentiam manuductio, si exemplis accurate collectis manus aliqua philosophica ordinem daret , et cum ordine lucem lΗaec tandem foret illa rioquentiae Philois sophia' tamdiu in desideratis Verulamii

derelicta. . . ,

Sed quum Eloquentia ipsa mirum qua tum extolli videatur, si castus, purusque sermo sit, si Hobraicae , Graecae , HIetiani vernaculae linguae veneres in orationem deriventur , iam patet a Religiono ad studia linguarum excolenda efficax etiam

28쪽

praeberi incitamentum, Praeterea, lingua Tum cognitio apprime necessaria est ad sancta Religionis monumenta intelligenda, quae hebraice , graece , latino scripta i veniuntur sive in Bibliis , sive in Patrum operibus , sive in Conciliorum sanctionishus. Virorum autem doctorum Religio , Sive , ut Paullus aiebat, Obsequium ration the maxime esse Cum deceat , Pro . sescio intactos illos Revulationis latices ex

fontis ipso capite hauriant nece se QSt. .

His , ut potuimus , expost bis , mirari iam non subit , si a Religione , quae scien tiis omnibus , bonisque literis tam inti-

me . adhaeret , scientiae ipsae aCCurato , i Studio servatae , et velati traditae nobis

exstiterint. Actum scilicet de scIentiis, iateriSque esset , si eas naufragio Religio opportune non eripuisset. Quid enim ZExisterent ne Platonis, Aristotelis , Η meri , Demosthenis, Ciceronis , aliorum, que sive Poetae ipsi fuerint , sive Historici , sive Oratores, sive qui Grame, si

29쪽

e qui Latina seripserint opera cedro dignissima , nisi Monachorum iustos enim, et gratos nos esse oportet industria accessisset 7 Fonne harbsuis cuncta diripientibus , et serro , flammaque vastantibus quas potuerunt intactas antiquitatis reliquias servarunt, exScripSerunt , Post ris tradiderunt Z An non nocte illa obscu-

rissima , qua ignorantiae tenebris cuncta miserrime involutν tenebantur . Religio fuit, quae suis 'Ministris scientiam, et laborem inculcans Sapientiae ignem veluti conditum Sanctuario servavit , suo tandem Io-CO, Ot tempore proserendum ' Universitatum , Collegiorum , Seminariorum institutio cuinam , nisi Religioni erit unice tri tinenda 3 Saeculum illud ipsum , quo actis iam ferreis, et Iutulentis renasci, et restitui omine felicissimo literae, et scieptiae visae sunt, quo nisi Leonis Decimi quasi Proprio nomine salutatur 7 . Ipse Cardinali

Carolus Borromaeus Vir sanctissimus et Pe- .

trum Victorium lavit in Latinis, Graecis

30쪽

que literis exscribendis , post quem Criticis transalpinis exigua tantum spicilegia relicta sunt 3 et Comoedias Publii Τerentii diligentissime a Faerno emendari Curavit ad membranarum fidem , sibique inscribi minime recusavit. AstronomoS Praeclarissimos adhibuit 'Gregorius XIII , qui

Kalendario restituendo incumberent. Linguae Veteres , ut Hebraica , et aliae Orie tales agnatae , tum Latina , tum Graeca , a Religione unice custoditae. SCripturarum multiplices versiones emersere , ideoque Philologia et . Critica coli coeptae, quae paullatim in profana etiam studia permearunt. Et quoniam de literarum , scientiarumque monumen is, quae Religio servavit, excurrit Sermo , recolite quaeso quantum

ab ipsa , Historia adiuvetur. Quae Clariss. Viri Pegius , Mabillonius , Martene, Mont-sauconius, Balutius , Muratorius , Mansius ad tot mediae aetatis tricas expedien- 'dM , fugandasque tenebras pretiosissima ediderunt Monumenta paene ad res Sacras

SEARCH

MENU NAVIGATION