장음표시 사용
21쪽
rit desquaminatio. Hoc tempore, in istis sub hac morbi
forma multo numerosioribus exemplis, ubi scarlatina haud infeliciter finitur, protinus sensimque mitigatur pyrexia. Nunc quoque, nimirum die septimo seriusve, arteriae tardius micant, modici sudores erumpunt, fauces a suo vitio levantur, somnum redit, et ciborum appetentia, saluteque sua pristina, fruitur aeger. Complures tamen eorum, qui ita convalescunt graviter-qVe non aegrotabant, Prima, secunda, vel hebdomada adissipata scarlatina tertia, hydrope corripiuntur. Nimis frequens haec scarlatinae sequela quibusdam patescit indiciis, notatu maxime dignis, quippe quae morbum, ne rite amotus sit, admodum Perniciosum secuturum esse, praemonent. Valescentes, primo artuum lassitudines et de jectionem virium paulatim ingraVescenteS, queruntur, animum abjectum habent, noctes degunt insomnes, et urinam subrubram, immo, saepe sanguinolentam ', et sedimentum furfureum deponentem, Parca quantitate, cumque ardoris sensu, reddunt. Cutis semper sicca. Sitis Perpetuo Vexat, et escae appetitus multum diminuitur.
t Navier comment. de rebus, &c. pari. I. VOl. q. p. 338. et Plen- cir tract. parall. vii.
22쪽
Hydrops tandem supervenit, et ab aliquo iaciei, vel circa
pedum maleolos, tumore nasci consuevit. Brevi crescit, nunc que unam nunc alteram corporis partem magis occupat. Anasarcae species frequentissima; ascites autem et Itydrothorax interdum offenduntur. Cerebrum per-
raro hydrops petit; sed, ubi incidit, coma-vigil, delirium, et caecitas exinde sequuntur ' Opportunum si asseratur auxilium, minῖme lethalis hydrops post scarlatinam adoriens est, et facile cedit. Ast, aliquibus medicinam facientibus, longe plures rapientem, quam ipsa scarlatina, contigit vidisse. De illo clar. Plen-
ciet, sua ex experientia neque parva, conclusiones quasdam breviter narrat, et quas non abs re erit referre. Notavit1mo, Quod iste leucophlegmaticus status superveniat po-ς tissimum illis, qui copiosis aut malignis scarlatinae exan- thematis assiciuntur. Vidi tamen benignissimae scarla- tinae ingentem totius corporis tumorem advenisse. 2do, ς Quod illi, qui maiorem cutis decorticationem eXperiun- tur, soleant etiam magis tumere, quam alii. Interimo observavi valde magnum tumorem in aliquibus, qui nullam experiebantur decorticationem. 3tio, Quod in-ς fantes facilius, et magis tumeant, quam illi, qui sunt
23쪽
13 aetate provectiores. Ato, Quod aegri magis tumeant in hyeme quam in aestate ; item illi magis, qui tempo-ε rius libero se exponunt aeri, quam qui in debita tran- spiratione degunt. Tandem, sto, Quod iste hydropi- cus status periculosior sit, et plures exinde moriantur, quam ex primo scarlatinae statu '. Materiam purulentam diu effundentes, aliquando iovariis corporis partibus, post scarlatinam, abscessus subnascuntur. Sunt et aliae affectiones anomalae, quandoque cum scarlatina conjunctae, aut illam excipientes, quartam mentionem fecerunt auctores, sed eas, utpote levioris momenti, rariusve observantur, praeteTeO.
Morbi est supra descripta species frequentissima. At, in multis exemplis, symptomatis longe gravioribus scar- latina stipatur, et in unaquaque re cynanchen malignam tam plurimum refert, ut internosci haec ab illa non posi
sit t. Quam ob causam, et quoniam eo plus periculi scarlatinae inest, quo magis symptomata cynanche malignae communia semet ostendunt, ea breviter memorabo. B Scarlatinam
24쪽
Scarlatinam itaque malignam praenunciare solent se quentia, vigor, nempe, et calor sibi invicem succedentes, donec hic constantior et solito intensior evaserit; ingens anxietas, nausea, cui brevi accedit vomitio, et dejestiones crebrae. Vultus, qui aliquando rubescit, saepius pallescit, et aegri, Propter rejectiones nimis violentas, syncope periclitantur. Fertur etiam, lenem cephalalgiam, et totius corporis molestiam, quae paulatim increscit, aegros quandoque Prius vexare, quam alia accesserint. Affectus
gutturis, quod perpaucis horis postquam prima apparuere indicia, lugent aegrotantes, hic valde premit. Nihilominus, deglutiendi facultas tam laesi haud fieri solet, ut ex faucium conditione, quam docet inspectio, suspicari fas sit, et ea potius a musculorum deglutitionis imbecillitate,
quam a dolore pendere videtur. Crustae partes inflammatas obsidentes, quae sunt coloris cineritii vel lividi, rapide crescunt, et abscedentes, ulcera Patefaciunt, ex quibus emanat sanies acer, foetidus. Ulcerum est circumscriptioni, quae sub initio coccinea, citus pallor; nunc quoque, humor tenuis et olidus ex naribus et ore eluit, adeoque acer, ut non modo nares ipsiusque aegrotantis
labia corrodat, sed etiam digitos, brachia, partesque omnes quas tangit inservientium. Receptus idem in ventriculum humor, quod saepius, potissimum junioribus, incidit,
25쪽
qui haud sedulo excreant, admodum ciere valet Vomitiones, tormina, tenesmum, et frequentes dejectiones, quaa
Vires magnopere frangunt. Quinetiam, si eum vasa lymphatica absorbeant, intumescunt et tactu dolent; horumque tumor, et ille ingens oedematosus totius colli, ad pectus usque pertingens, quod gravi morbo saepe fit, Periculum suffocationis non parum adaugent. Iam spiritus celer et perdifficilis evadit, nonnunquam et stridet, quasilex toto impediretur, et foetorem pellimum emittit, adstantibus vix tolerandum. Ea est vocis, si ulla adhuc Perstet, raucedo, qualis in affectionibus faucium gutturisque Venereis observatur. Tandem videntur, si inspicias, quam maxime inflammatae omnes fauces, et gangraena assci. Eodem sere tempore, grumi materiae subui grae nonnunquam expuuntur, solidis putridis factis et solutis valde similes. Supra, in hoc morbo saepe respirationem admodum laborare, edictum fuit, et vero simile est, ex inspiratione strepente, voce rauca et tussi clangosa, laryngem et tracheam parem infammationem interdum participare f. Equidem in cynanche maligna auctorum, quamvis non adhuc, quantum discere potui, in hac scarlatinae specie, quod talia,
26쪽
talia, quae utrique communia sunt, symptomata suadent, fida cadaucrum inspectio comprobavit f. Vtut vero resse habeat, experientia, permultos extimnos suisse infantes repentina suffocatione, satis edocuit, signis cynanchestrachealis simul apparentibus.
Primo, secundo, rarius die tertio, essiorescunt, qualeaiam definivi, in cute maculae. In paucis erysipelatosae, in exemplis aliis pustulosae, reperiuntur. Quae in hac quam in altera specie magis irregularis, sive initium, sive tempus durationis respicias, eruptio, facilius etiam a frigore, vel ab alia quavis causa, evanescit; suntque inde gutturis laesio et febris pejores. Insuper, in aliquibus nulla per totum morbum adest eruptio, et in aliis cutis assedito solum innotescit insigni pruritu, calore, et cuticula de
Uammata.-Pyrexi a neutiquam refringitur, eruptione sacta ; sed circiter hoc tempus di arrhoea, et vomitus, praesertim in adultis, si non penitus cessent, lenius saltem vexant. Pyrexia hanc conditionem comitans, debilitate universa maxima, pulsu sub initium parvo, duro, frequenti, et plerumquot Conser Withering dissertat. inaugur. de cynanche gangraenosas p. 8. Lieutaud precis de la medicine, edit. a. Par. p. 5 I9. &e. A
27쪽
rumque irregulari, exacerbationibus quam constanter venpertinis et remissionibus matutinis, designatur. AEgresertur in hoc statu laborantibus sanguinis detractio, et repetita, licet parca, saepius succumbere facit. Sanguis primo missus interdum crusta coreacea obtegitur; Progrediente tamen morbo, crassamentum ejus laxum, totaque massa quasi solutior, invenitur. Haec morbi species vere exitiosa nullum tenet constitutum cursum. Namque plurimi gravate aegrotantium, secundo tertiove die, dum alii quocunque alio ad octavum usque, exanimati sunt. Phthisi pulmonali lacessiti, diuque pedetentim recedentes, nonnulli ad plures migrant. Quibusdam, antequam diem obeunt supremum, facies, quae pallida est, et collum intumescunt, summa sputum ejiciendi impotentia simul adest, exindeque respiratus pene impeditus. Porro, alii ab inopinata haemoptyli aut epistaxi e medio tolluntur. Si ita fauste, insolenter licet raroque eveniat, ut aeger reValescat, symptomata eodem ac in benigno morbo ordine decedunt; rubor nempe cutis in fuscum convertitur, riteque consequitur decorticatio ; modici prorumpunt sudores ; calor Parum sentitur; arteriae, quae antea crebro, exiliter et inaequaliter, aliquanto tardius, firmius, et aequalius moveat; tu
28쪽
mor faciei et colli externus minor fit; crustae saucium abscedunt, et exulcerationes sanescunt; respiratio liberius Peragitur ; acies oculorum, antea hebescentium, pristina restituitur ; vesci appetitus et somnus redeunt, aegrotumque summopere reficiunt.
Morbus, vel a propriis indiciis, vel a proprio eorum, quae licet ei ac aliis communia sint, concursu dignoscitur. Quamvis huic optime inserviunt libri de No logia Methodica conscripti, quorum omnibus perspicuitate et elegantia Synopsis Cullen longe praestat; tamen hic, quibus rebus morbus de quo agitur, ab aliis eum reserentibus internoscatur, separatius et plenius quam solus faciat character, Percurrere, non superVacaneum censeo. Quoniam igitur, quatenus guttur assicitur, nonnulli morbi, scarlatinae similes, uti cynanche tonsiliaris, &c. notae quaedam ad discrimen commemorari debent.
Primi incursus comitibus, signis aliquibus incertis et utrique communibus, scarlatina non facile a cynanchetonsillari
29쪽
tonsillari distinguitur. Illa autem a contagione semper ;haec nunquam, sed plerumque, a frigore corpori applicato, ducit originem. Morbum non perpessi sunt contagioni illius obnoxii soli, et debilitas undecunque oriatur priori
morbo viam sternit; huic vero opportunitatem dat consuetudo, et aliquem saepe adoritur in vitae curriculo. Somnolentia, et febrilia, quam in cynanche tonsillari, saeviora symptomata, primam accessionem scarlatinae comitantur. In plerisque adest illius exemplis, cum pulsationis sensu, dolor pungens, et totius corporis laesio, e gutture videtur oriri; at, qui hac assiicii, dolorem cum calore Urente obtusum persentiunt, et molestia ab initio universa. Faucium tumor in illa magnus, cum inflammatione phlegmonodea concolor, citius crescit quam in hac, crustis, sub quibus latent plerumque ulcera serpentia, nec non faucium irregulari et rubicundo tumore, notata. Sed,
eruptione prodeunte, ut in specie morbi frequentissima prope tertium diem sere semper accidit, de genere ejus, nunc satis manifesto, amplius dubitari nequit. Parum quidem incommodi sub utrovis laboranti, si venam ejus
secare, Vel procrastinares, donec certior de morbo factus fueris, vel ex toto omitteres. Nam vix necessarium in cynanche tonsillari generalem sanguinis detractionem, usus aliquorum abunde testatur, et emetica in utriusque initio remedia
30쪽
remedia praestantissima esse. Quum demum est scarlatina inimicior, et cynanches malignae imaginem reddit, pulsus arteriarum parvi, frequentes, saepe irregulares, prostratio virium insignis, anxietas, vomitus, et diarrhoea, quicquid dubii de morbi natura prorsus dirimunt.
Aphtha infantum sese prodit escharis albidis, ad linguae
margines primum comparantibus, et labia, gingivos, totumque os interuum, demum occupantibus ; atqui linguam in scarlatina crustae ne unquam tenentes, amygda-Ias, velum pendulum Palati, et UVulam, Primum obsident. Pyrexia aphthae rarissime comes est, eisque exemplis, quibus adsit, oris affectui superveniens, non contagiosa ; ista vero scarlatinae admodum contagiosa ab initio vexat, et, quae brevi patescunt in cute, exanthematis certius dignoscitur. Plura, si iis sit opus, restant discrimina; sed prolata sussiciant. Cum adhuc in dubio animus est, utrum scarlat na cynanchica ullo modo, nisi gradu solo, a cynanche maligna differt, cumque in nonnullis exemplis morbus huic omnino similis, nimirum, cum ulceribus faucium serpentibus et febre typhode, modumque curationis eundem poscens, ex eodem contagionis sonte profluit, utique necessarium