장음표시 사용
31쪽
mihi videtur, susius a morbis ei aliquando vicinis illam internoscere.-Huiusmodi exemplum imprimis habeo gasti itidem erysipelatosam. Namque eam inter pessimamque, praesertim sub ejus initio, scarlatinae speciem discrimen facere, est admodum dissicile ; quippe quibus tam
multa sunt, uti debilitas magna, anorexia, nausea, Vomitus, quocum aliquando consociantur dejectiones frequeu-tes, anxietas, sitis, deglutitio et spiratio dissiciles, rubor faucium erysipelatosus, pulsus Parvus, frequens, et nonnunquam irregularis, cum aliis pyrexiae signis, communia f. Pro veris istis acceptis, probe tamen alium ab alio discriminare commodum erit. Nam ad venaesectionem in gas ritide erysipelatosa aliquando decurrendum est i Verum perniciose ageres sanguinem in istis scarlatinae exemplis, qualia refert gastritis, detrahere. Quodam vero tenus inflammationem ventriculi erysipelatosam, per epiga strii ardorem et dolorem, qui, utpote non tam acUtus ac in phlegmodea, medici est, ne pro anxietate sola
habeatur, cavere ; per vomitionem aliaque ventriculum laborare ostendentia, ante comparentia quam ea faucium ;perque causae naturam, qUae morbum effecerit, utrum
i Vici. Cullen. de gastritide erysipelatosa, First Lines, par. cccxiit id par. cccxcii.
32쪽
nempe ac re quodlibet in ventriculo sumptum fuerit, vel contagioni scarlatinae non patuerit aeger, agnitum iri confido. Quinetiam, contra, infaustissima scarlatinae species, a primo suo insultu, somnolentia, indiciis catarrhi, ut coryZa et epiphora, et generali quadam cervicis aegritudine, de qua gutturisque vittio magis conqueritur aeger, quam de ventriculo, stipatur, et a contagione orta publice grasi
Insuper, raro evenit, sub hac scarlatinae specie, instrumenta respirationis prorsus illaesa manere. Et constat enim, tam signis externis quam cadaverum sectionibus, ad Iaryngem et tracheam ipsam pertingere, in nonnullis conditionibus, a propria sua sede inflammationem. Quod cum factum fuerit, respiratio, quae aliter saepius in hoc morbo satis commoda est, dissicilis fit, et sub inspiratione strepit; voxque adest rauca, et tussis clangosa. Vitium, tamen, faucium istas cynanches trachealis notas praecedit, et comitatur. In cynanche etiam vere tracheali, pyrexia est synocha, et non contagiosa; at in hoc scarlatinae statu, typhus est, et pessima debilitatis nota, putredine nempe, stipata. Dα
33쪽
De istis signis, quibus morbum, de quo differimus, ab
alio quovis fauces itidem adoriente, secernere possumus, satis ut spero scriptum est ; deinceps de discrimine a morbis potius summum corpus, quam alias ejus partes obsidentibus, dicatur. Cl. Mortonus, qui scarlatinae mentionem fecit, seque in ea guttur interdum inflammatum et gangraena assici ', vidisse memoravit, pro nihilo magis quam specve quadam rubeolae habuit. Verum, licet ambo simul grassari observentur i, tamen, qui sub uno laboravit, minime igitur ab altero liber constitutus est. Morbi etiam specie eruptio vis in cute nonnihil distant. In rubeola enim sunt interstitia angulosa, quibus in pectore potissimum separantur Papulae exiguae, consertae ; his in scarlatina numerosi xibus, illa desunt, et propterea passim in cute est rubor floridus, et istiusmodi quali cutis vino rubro perfusa foret.
Tussis porro, praeludiumque catarrhale cito in rubeola semet ostendunt; non autem omnino in scarlatina, nisi in
pessima ejus forma, quae, ubi incidit, certius distinguitiac Pyrexi a
f Mortoni oper. tom. 3. P. 44. et 34.: Tom. citat. p. 43. η4. ubi utriuslibct stre omnia atrique communia esse, asseruit Morlonus.
34쪽
Pyrexi a typhode, et exanthematis, die secundo apparent bus. Huc quoque accedit, quod minimus est in morbillis gutturis assectus, et quod non adsunt in faucibus crustae. Denique, in plerisque exemplis, natura epidemici, et utrum aeger ab alterutro antea correptus fuerit, si nosci queant, una cum rebus jam traditis, haud dubium dabunt discrimen. Miliaria, licet aliquis sua dubia iure moveret, utrum morbus sit idiopathicus necne i , facile tamen a leni sc latina disi epitur. Namque eruptionem illius praecedunt anxietas, suspirium frequens, punctio cutis insueta, sudor olidus, ex quo solo forte gignitur eruptio. Papulae in miliaria faciem non occupantes, sunt rubrae, discretae, et earum apices, post Unum alterumve diem, pustulas minimas, albidas, brevi manentes, ostendunt. Guttur etiam incolume est. Pustulae milii semen referentes interdum cum scarlatina maligna conjunguntur; sed cynanche simul gravius premit. Praeterea, sertur, miliariam a contagione non procreari, et idcirco Publice nunquam per-
l Constat at lector Cullen Synop. tom. 2. P. I 41. 142. et First Lines, para g. DcXcV. et seq.
35쪽
etyLenissima scarlatinae species, qualem vidit et descripsit Sydentiamus, aliique, quoniam vitio saucium saepe caret, et quousque cutis assicitur, variolam confluentem simulet. Haec autem cum pyrexia insigni, anxietate, et vomitione aggreditur, eoque ab illa facile secernitur. In fere aliis omnibus nostri morbi conditionibus, de cynanche imprimis conqueritur aeger ; sed in Variola, non prius formantur pustulae, quam tumor faucium, cum salivatione, supervenerit.
Circumscripta sedes, natura in plurimis exemplis non contagiosa, guttur semper illibatum relinquens, cum Perpetua seri tenuis e parte inflammata exsudatione, quippe quae erysipelati propria sivit, eam a scarlatina clare disjungunt.
C ' si quis inter cynanchen malignam et scarlatinam anginosam distinguere velit, his foriam nostram qua amborum indicia conscribuntur, perscrutetur. Quum autem medici omnes quos orantes audivi, et nonnulli, quorum scripta relegi, cynanchen malignam cum scarlatina simul pertractaverint, et quum Cullen de hac differens ad illam relegaverit, ita verba de utroque facere, meum esti duxi.
Dividuntur in praedisponentes et occasionaleS, seu excitanteS.
36쪽
DE sCARLATINA CYNANCHICA CAUSAE PRAEDISPONENTES.
Infantes, quam adulti et aetate proVectiores, sexus muliebre, quam virile, et utriusque sexi debiles, quam inte-gxi, ad scarlatinam procliviores sere semper fuerunt existimati. Et credo quidem, juniores contagioni hujus pariter ac aliorum eXanthematum quam maxime patere. Utrum vero necne, major eorum numerus, liberior et frequentior mutua inter eoς communicatio, qua contagio facilius ab aegrotante ad sanum transfertur, dissicultas iis medicamenta exhibendi, et adulti morbum se an in sua pueritia jam passi, fecerunt, ut pueri Plus quam adulti
consilio medentis egerint, sicque originem dederint opinioni, quae, et antehac et nunc, inveteravit de illorum proclivitate, non dicere ausim. Qui semper notaverant mulierum, qUam Virorum, majorem numerum sub scarlatina laborare, medici fere omnes antiquiores confestim illas, quam hos quodammodo corporis habitu opportuniores fieri, in sententias iverunt. Marem vero ac foeminam aequaliter obnoxium esse, ex observatu nupero et accuratiore procul dubio compertum
37쪽
27 est, tum etiam, ob officium, nempe aegrotis astandi et ministrandi, has saepius corripi. Quod enim Withering lpro coniectura posuit, id Clarh ex experientia stabilivit t.
Hicce sedulus observator invenit, numerum eorum utriusque sexus aegrotantium, quorum aetas nondum eXcesserit viginti annos, pene eundem esse ; quod plane pro bat eandem esse opportunitatem, etiamsi distet multum, ob memoratam causam, foeminarum numerus et marium, ultra hoc vitae temPUS.
Luculenter exposuit experientia, squaliscunque sit contagii in mortales prima potestas,) saepius, quam bene valentes, infausto morbo irritabiles atque imbecillos tentari. Hinc, si opinari liceat ea, quae actioni contagionis receptae inserviunt, etiam primae receptioni inservire, item jus foret, tales homines pro praedispositis habere. Ex hac morbosa ac irritabili corporis constitutione forsitan est, quod si infantes vexet dentitio, si in menstruis sint foeminae, si a morbo convalescat aliquis, vel adhuc eo laborat, novus morbus saevior evadit. Quinetiam, quibusdam traditur scarlatinam, cum frequentissime.
38쪽
quentissime tum gravissime in plebiculam saevire Huju'sunt causa multae Variaeque res, inter quales multitudo plebeiorum, commercium inter eos valde liberum, quibus contagium facile propagatur, domus parvae immundae minimeque perflatae quas habitant, diaeta parca et tenuis qua utuntur, prava morbi curatio, censentur ; hae enim corpus haud dubie infirmant, itaque faciunt, ut benignus in malignum convertatur morbuS. Nonnihil scarlatinae malignitatem temperies coeli, et anni nimis calida tempestas adaugent Calor enim
nimius vel diu corpori applicatus, homines vi qua pollet stimulantes Clark, p. 263. Dc.: Id. p. 216. et Hahen disieri. inatig. de Febre Scarlatina i78r, Gottingae, p. I9. ubi, circa scarlatinam malignam Herbipoli, ann. 1766 grassantem, traditur, quo diebus canicularibus vicinior morbus, eo peior.'Hic annotare vellem, quod solummodo, de meo sensu, cum morbus cum diat laesi asthenica cons ciatur, qualem plerumque clar. Clarhtractasse contigit, tum calida noceat tempestas. Namque, constitutionephlogistica comitante, frigus potissimum laedit, ut legenti pateat exHuxham observat. de Aere, &c. p. 96. et I 'elug, Hamiae chirurgi, observ. qui retulit, aerem frigidum et siccum huic morbo favere ;'Haken dissert. p. 29.
39쪽
stimulante irritabiliores reddit, vires eorum tandem e haurit, eoque dat proclivitatem ad diriorem morbum. Hae sunt quae de opportunitate, eamque essicientibus, ab auctoribus accepi. In omni parte hanc doctrinam minime absolutam scio esse, atque utrum debiles an validi, cuivis contagioni magis obnoxii sint, me nunquam posse ex proprio, Parvo quidem observatu, dicere fateor.
Ut de caeteris fere omnibus epidemice grassantibus morbis dicas, ita definita contagio scarlatinae causa unica est. Hoc adeo innotescit, ut vix egeat probatione. Morbo, ubicunque apparuerit, semper gradatim pervagante qui aliis atque aliis regionibus insident, diversisque escis et potionibus vescuntur, homines infestante; eis tamen solum, qui contagioni obvii fuerint, eisque igitur catervatim, uti plebeiis et pueris, quibus, cum caeteris sui ordinis ae aetatis, tam sanitate quam morbo substante, summum parumque idoneum intercedit commercium, invadente; scarlatinam per contagionem propagare, et Peream solam, ita manifestum fit, ut nihil magis : Etiamsi in aliquibus rationibus, cum primum adoritur, Unde Pro-
40쪽
gressa fuerit, nequeat Ostendi. Hujus ac omnis contagii multo caliginis natura obducta est, seu quo pacto agit, et ab ea symptomata edita. Hoc nihil melius probare potest, quam paucas ex multis quas de hac re auctores protulerunt, opinioneS referre.
De hoc morbo, quem vix ducebat contagiosum, ita locutus est Sydentiamus, Hic morbus nihil aliud mihi videtur, quam mediocris sanguinis effervescentia a pro- gressae aesitatis calore, aut alio aliquo modo excitata l. Mortonus' de scarlatina et morbillis asseruit, quod abc eadem causa evidenti, scit. ambientis aeris injuriis, sives frigore in poros cutis admisso, sive mi asmate contagioso in eosdem poros invadente, uterque effectus originem c suam trahit t.' Causa continens seu immediata esto venenum spiritus inquinans, quod non tantum in primo ς morbi stadio malignitate sua spiritus obruit, sed masi un sanguinis agitando eam in colluviem acrem, prae caete- ris omnibus fermentis colliquefacit; unde ii, Scc -M-vier, qui morbum I 733 Catalauni vidit, ex morbo pecorum epidemico hanc febrem per contagium ortam esse arbitratur,