Dissertatio medica inauguralis, de scarlatina cynanchica : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobili

발행: 1783년

분량: 74페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

DE SCARLATINA CYNANCHICA.

amasi os tenacious naucus would qui te choah them f.' Non, nisi ut deliquium animi praevertatur, cantharides admoveres. Exhaurit plurimum sudatio, sed lenis juvat diaphoresis. Ad hanc conciliandam, adque aegrotum simul sustinendum, serpentaria, contrayerva, et medicamina leniter stimulantia, cum fructu usurpata fuerunt In quorum operatione, jure summam collocamus fiduciam, sunt remedia, vel conjunctim vel separatim data, cortex Peruvianus et vinum. Si quorundam pathologorum opiniones credas, optimum illud medicamentum primum in humores vi anti septica agit. Quum autem cortex effectus post ejus in ventriculum injectionem tam repentinos praestat, prius certe, quam ipse massam finguinis ingressus fuerit, ideo illos nequaquam ex operatione in humores esse repetendos, sed ab aetione tonica, vel leniter stimulante, in nervos ventriculi edi, et ab his in uni versum systema nervosum propagari, nobis colligere licitum est. Omnibus diuque cortex communis multum laudatus fuit, donec ira flatus a Saunders de cortice rubro nuper prodibat. Ex experimentis ab eo institutis conflat, hunc validiorem et usui accommodatiorem esse, et in morbis

62쪽

ue' DE SCARLATINA CYNANCHICA.

his omnibus, quibus linc medicamentum necessarium venit, illi antehaberi. Pulvis corticis, prae sormis vel soluti vel decocti, quae imbecillae sunt, assumendus; nihilominus, quavis sub forma detur. Cum extracto glycyrrhi Zae forma lineti a junioribus satis expedite deglutitur. Nimis libere vix dari potest, et ab initio ad finem morbi usque in usu perstet aeger '. Cortex, si constanter rejiciatur, aut si in quantitate debita non assimatur, quod ob deglutitionis dolorem ac dissicultatem in scarlatina saepe fit, sub forma clysmatum miniistretur oportebit; et hoc modo adhibitus, eundem ac si per Os assumptus suisset, exerit ς effectum '.' Vinum, caeteris omnibus stimulantibus, quoniam palato et ventriculo gratum est, et aqua adeo potest moderari, ut dosibus aptis dari queat, anteferendum. Quod velit aeger, id vinum habeat. Si illi non optio sit, vina rubra, ut Lusitanicum, vel id quod apud Britannos claret nomen sibi nactum est, quae maxime astringunt, aliis anteponenda. Vinum vel per se vel in potu communi sumatur. Medicamen hoc, et alia id genus, ob suam vim in ventriculum stimulantem, cito pulsus arteriarum frequentiami First Lines, parag. cccxiv. t Pleiaciet, parag LI.

63쪽

quentiam compescunt, et vim simul augent, perspirationem movent, sustentant, calorem minuunt, et a Putre dine aegro praecavent. Quocirca, ubi debilitas universa urget, ad delirium arcendam, adque vires instaurandas,

quam plurimum conducunt. Rubor oculorum, calor corporis, pulsusque celer, qui in hoc morbo saepe observantur, ab usu vini deterrere Videntur ; sed ingens virium prostratio, et parvus, debilis, saepeque pulsus irregularis, usum ejus et necessitatem clare indicant '. Cortex igitur et vinum, sub hac scarlatinae pessima specie, semper in tantum adhiberi debent, quantum aegri constitutio ferre potest, et morbi indicia poscunt. Frigus, licet plerumque enumeratum sit, inter optimatonica, tamen ob statum cutis nonnihil obsit. Cubiculum aegrotantis amplum, perflabile, potiusque calidum quam

frigidum sit. Quoniam munditia semper grata est, stragula et indusa permutari expedit. Victus aegri debet esse ex sago, panado, jusculo in quo Vel pullus vel caro bubula decoeta sunt, et ex cibo animali, si, quod saepe est i ,

eum appetat aeger: Potus ex cerevisia tenui aut sorti,

64쪽

ue DE SCAR LATINA CYNANCHICA.

seu vino in aqua. Antequam Vero degluttit aeger vel cibos vel medicamenta, ut Os et fauces rite gargarismis abluantur, CAVendum.. 2. In hac specie, quam in caeteris, sunt morbi numerosiora symptomata, nec non gravioris momenti. Eorum ne ullum periculosius quam est diarrhoea. Contra hanc calor lecti multum opitulatur. Calor enim temperatus corpus haudquaquam enervat, reficit potius, et ad superficiem eliciendo humores, exanthemata accumulat, cynanchen nonnihil levat, et aegrotum a torminibus, tenesmo, et dejeetionibus frequentibus, tuetur. Caeterum posthac, si hoc dysenteriae symptomata calori adhuc obsistunt, consectio Japonica et opinia adhibenda. Cum tussis, si a sanie ulcerum irritatione oriatur, vex-

ut, mucit ago gummi Arabici aut infusio seminis lini, cum aliquot laudini liquidi guttulis, subinde assumpta,

multum valent; si verum a dyspnoea, remedia generalia solummodo prodesse ii Venies. Ne crustae, quibus ulcera obteguntur faucium, Vi caeterna abradantur. Hoc in

caute tentatum, haemorrhagia secuta est, symptomata omnia graviora reddita, et nova altioraque ulcera facta. Gargarismi commendati sunt diversi ; sed partes aquae et lactis aequales, aut illa cum vino vel spiritu vini pauxillo, scopo

65쪽

DE SCARLATINA CYNANCHICA. sue

scopo optime satisfaciunt. Complures eorum, qui sub titulo anti septicorum prodeunt, veluti camphora, aceto soluta, tinctura myrrhae, aloes, Scc. usurpantur ; sed adeo ingrati sunt, ut aegrotos faciant talia remedia prorsus fastidire. Repetitam gargarismorum per stringem ias auces injectionem, cel. Pringle et Fothergili maximi fecerunt, et pleno collaudarunt ore f. Aer fixus, variis modis exhibitus, laudibus est ornatus ; sed quomodo Proluit, ignoro. Fallax experientia fuerit, quoniam semper validiora cum eo simul usurpantur remedia. Quanquam vianti septica pollere inveniatur, et idcirco in hoc morbo ad putredinem arcendam in pulmones trahatur, nonne tamen aer ita saturatus receptioni similis materiae a pulmonibus impar fit Z Si inopinata epistaxis superveniat, aeger in situ erecto teneri debet, turundae aceto frigido

madefactae in nares trudendae sunt, et nonnulli ad usum opii simul hortantUr.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION