Tentamen medicum inaugurale, de variolis inserendis

발행: 1786년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

deret mirantem, laetantem, tacentem. didenim rudi mea ac incondita voce opus es, inter tot gentium concentum, ac plauden e ΙΒΙ orbe terrarum I 2 8 tamen hoc mihi vel omnium gratissmum, et in quo semper gloriabor, quod, Munere ac Benescio TUO, has tenues

22쪽

meas TIBI, SANCTISSIMA PRINCEPS, sudiorum primitias

vovere licuerit. Sera in coelum redeas,

diuque apud populum T inu υerfris, gentis Rusicae stati confulens, gloriam ejus famamque tuens, atque felix denique regnans inter felices I meo DEUM II

23쪽

catur

SACRAE TUAE IMPERATORIAE MAIESTATIS,

Sube tus devotisimus, Humili inque, GEORGIUS BACEMETIER

25쪽

T EN TAMEN MEDICUM

INAUGURALE, D E

VARIOLIS INSERENDIS.

ILLA quam medicina erroribus λ est scientia magis obnoXia, neque ulla in alia error adeo nocet. Aliis enim rebus studentium animos falsa pariter ac Vera sententia delectat, locum forsan praebitura opinionibus ingeniosis fingendis, quae, dum a Vero aberrent, neque ordinem tamen causa-

26쪽

DE VARIOLIS

turbare valent. Variae hinc philosophorum sectae ab antiquissimis usque temporibus floruerunt, quarum aliae alias sibi disciplinas instituendas, suisque commendandas, CUTarUnt.

Nullum vero ex hac doctrinarum silccessione, dum sibi quaeque invicem in suos arrogabat imperium, respublica humana detrimentum capiebat. At in medicina longe aliter res se habet. Hic enim quae falsis nititur rationibus curatio vitam ipsam tollit. Haecce ad errorem proclivitas magna Certe ex parte variae isti multiplicique machinae, qua in studenda ars nostra

versatur,

27쪽

INSERENDIS.

versatur, tribuenda est. Mihi vero liceat et aliam quoque erroris hujusce rationem afferre, ex eo nempe quod novis saepe remediis novisque curandi consiliis, utcunque salutaribus, adeo pertinaciter et stolide resistatur. Qua autem de causa novis istis remediis methodisque quorum vis et essicacia recenti quoque CXperimento confirmantur, adeo resistitur, non facile dictu est. An quod quae labore qUaeruntur inviti relinquimus Z An quod quas dudum jam fovemus Opinionibus haecce remedia methodique adversantur PCavendum quidem est, ne nOVATUm rerum cupidi ea amplectamur quae nocitura sunt. Quid autem Z An ex hisce solummodo quas rationes allegaVimus, optimis

28쪽

optimis istis remediis, Opio, nempe,

Mercurio, Corticique PeruViano, adeo olim resistebatur ξ An ratio ex his solis reddenda est, cur Sydenhamo sagaci variolis tam feliciter medenti sui temporis medici adeo violenter obstabant ΘQuis vero non dolet, viros alias eXcellentissimos bellissimae isti maximeque salutari insitionis inventioni, de qua nobis hic agendum est, tam fortiter adVersatos esse; quum nulla sit felicior medendi via ab hominibus unquam excogitata ξ Quae ad inventum hocce praestantissimum pertinent in Unum colligere, ac pro Viribus illustrare, summos artis medicae honores, secundum almae nostrae academiae instituta, ambiens, mecum decreVi. Ante

29쪽

Ante vero quam modum morbi communirendi artificialem attingam, brevem ipsius morbi historiam contexam Oportet, quippe quae ad insitionem quoque explicandam haud parum con

ferat.

Variolae, quod plerisque ' nunc videtur, non multis abhinc seculis innotuerUnt, qUUm apud antiquos, quibus nulli accuratiores in morbis suorum temporum describendis, nulla hujusce

morbi descriptio ' extet. Apud AB Dos

Boerhamio, Van SWieten, Mead, et fere omnibus de hac re hodiernis scriptoribus. ' Vide Van Swieten Comment. in Boerhaavii Aphor. Tom. V. p. 2.

30쪽

6DE VARIOLIS

fros praesertim vero in AEthiopia, originem suam cepisse dicitur, annis fere ' sexcentis post natum Christum ;atque Asia in Europam Una CUm profligatis fidelium turbis, qui bello sacro

merebant, migras.. In variis deinceps Europae regionibus vel mitius vel saevius hicce morbus invaluit; paucos aUtem impune demittens quos semel adortUs est. Duplicem quandam variolarum divisionem

SEARCH

MENU NAVIGATION