Tentamen medicum inaugurale, de variolis inserendis

발행: 1786년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

INSERENDIS.

sionem medici ' instituerunt, in variolas nempe discretas cossuentesque. Variolae ' discretae cum rigore quodam et horrore incipiunt, quae magno deinceps calore, capitis et dorsi dolore vehementi, vomitione, inque adultis ad sudandum proclivitate, ac in regione quoque epigastrica, simul ac pressa sit, doloris quodam senla, eX-cipienda sunt. Eruptio, diem circiter quartum post morbum inceptum, aliquando

η Sydentiamus, aliique. 1 In tradendis variolarum signis, auctoritatem Sy-denhanai, qui de medicis, propter suam admodum luculentam hujusce morbi descriptionem, optime meretur, secuti sumus. Vide ejus opera universa, Lugd. Batav. anno I74I edita, p. 13a. et alibi.

32쪽

8 DE VARIOLIS

quando strius, rarissime autem citius, apparet. Nilnc quae CrUptionem antecedebant symptomata vel multum mitigantur vel prorsus evanesciant ;nisi quod proclivitas ad sudandum ad-hUC maneat. Macularum subrubidarum formam, aculeorum puncta referentium, erUptio primum induit; quae maculae hic et illic circa faciem, seu Cervicem, siVe pectus, atque per totUm denique corpus prodeunt. Dolor s1-mul in faucibus sentitur, qui cum pus tulis surgentibus vehementior fit. Pusitulae majorem in molem indies crescunt, inque fastigia surgunt. Cutis Vicinae lite Corporis partes rUbore et inflammatione afficiuntur. Diem circiter Octavum, a primo morbi insultu, vesicula

33쪽

vesicula quaedam, fluidum subflavum continens, supra pustulae cujusque apicem apparet. Post diem Undecimum, inflammatio minuitur, pustulaeque arescunt, deciduntque: Ac circiter diem decimum quartum, siVe quintum, Prorsus abeunt. Quum pustulae deciderint, squamulae quaedam oriuntur, λ-veas saepe post sese relinquentes. Per

totum morbi curlam alvus aegro astringitur. Sub hac potissimum facie

variolae regulares et benignae sese ostendunt. Eadem symptomata eruptionem antecedentia, multum Vero saeViora, Variolas confluentes sive malignas comitantur, nisi quod aegro non eadem ad C sudandum

34쪽

io DE VARIO LI s

su dandum proclivitas adsit, quodque diarrhoea eruptionem aliquando praecedat, ac per aliquot post dies perstet. Citius hic sit cruptio, die nempe tertio vel etiam ante, nunqUam autem serius, nisi vi symptomatis cujusdam peculiaris eruptioni obstetur. Quanto citius pustulae prodeunt, tanto magis fore inter sese uti confluant, videtur. Signa eruptionem praecedentia adhuc manent, neque quicquam mitigantur. Hic et pustularum ipsarum forma discretarum pustulis dissimilis videtur, atque alia magis eXanthemata referunt, veluti erysipelas morbillosque. Procedente morbo, Pustulae non in molem quaeque distinctam et evidentem crescunt, sed aliae in alias implicitae conglobantUr,

35쪽

INSERENDIS.

globantur, faciemque vesiculae grandioris totam partem tegentis, Colore subfusco, quaeque, proUt saevit morbus, magis nigra sit, sibi induunt. Post diem octavum, colorata magis et hirsuta cutis evadit, donec et ipsa squamulis grandioribus decidat, quod, in variolis malignis, raro ante diem vigesimum quartum accidit, forma corporis facieque pustularum cicatricibus saepe lacerata. Praeter haec, et alia duo symp- tomata sunt, Variolis confluentibus propria, salivatio scilicet in adultis, inque infantibus diarrhoea. Haecce salivatio fere simul cum eruptione conspicitur, nonnunqUam ante, aliquando post ; diemque circa Un

36쪽

DE UARIOLIS

decimum, gradatim minuitur, dum et tumor quoque Vultus decedat, manus mox invasurus. Diarrhoea non aeque cito infantes, ac piyalismus adultos adoritur ; quocunque autem tempore incipiat, morbUm per cursum reliquum

Duos hunc in modum hujusce mo bi status raptim exhibui, neque longius progredi, vel symptomata anomala ex aminando, Vel etiam quae communia sunt plenius explicando, quos mihi sines, eX operis natura, imposui, sinunt. Variolae enim naturales opus sibi proprium vindicarent. Qui igitur morbum hac sub forma dignoscere cUpiunt, Sydenhamum, aliosque scriptores prac

37쪽

INSERENDIS.

istum morbi sano corpori communicandi, quae vocatur insitio, festinandum est. De indole vero morbi pauca quae dam dicenda sunt; quippe quae cognita et ad morbum inserendo communicandum et insitum tractandum multum Conferant. Q Uanquam autem copia hic mihi detur eruditionem quandam medicam ostentandi, dum vel aliorum hypotheses proferre Vel refutare licet, ab Rhage isto, qui primus ' de hoc morbo scripsit, ad viros deinceps clarissimos, Uti

38쪽

DE VARIO LIS

uti Ho annum, Violente, Halinium, aliosque progrediens, nullam tamen hujusmodi rationem inire statui. Quos

cnim alii errores errarunt, Praesertim quUm quae eos refellant argumenta in libris inveniantur, quorum cuiqUC Copia est, et scriptorem pariter recensere piget, et lectorem perlegere. Sententiam igitur istam quae potissimum Valet, quaeque ponit materiam Variolosam in suida nostra uti fermentum agere, eaque ad naturam suam assimila re, solummodo hic referre in animo

est...

Quoniam haecce opinio, quae alias aliis temporibus facies ' induit, multis morbi

Vide sententias quas circa hujus morbi naturam

39쪽

INSERENDIS.

I5 morbi phaenominis analogiaque chemica stabiliatur, fidem sibi haud immerito conciliavit. Sunt autem quae ei objiciantur ; quorum Pauca nunc proferam. Neque enim, si variolae ex fermentatione penderent, atque fluidorum nostrorum exinde assimilatione, quicquid esset causae, cur hicce processus, simul ac inceperit, unquam desineret, quum chylus systemati perpetuo suppetat, atque in sanguinem ejus nutriendi causa

conVertatur, ac noVa semper materia

sic fermenti variolosi actioni subjicia

tur.

runt.

40쪽

Fermentationem non esse morbi causam ex aliis quoque rebus colligitur. Quum enim, quod aliquando accidit, mulieres gravidae Variolis correptae morbum cum foetu in utero non com

municent ; vel ' quum infans in lucem

editus' Talis casus narratur in epistola Boerhaavii ad Bassandum. Vide Swieten Comment. in Boerii. Aphoris. Tom. 5. p. 72. Similes quoque casus inveniuntur apud Phil. Trans. abridged, Tom. iii. p. 3o8. et Μead de Variol. et Morb. p. 63. &c.' Talis autem casus, in Comment. de Rebus in Scient. Natur. et Μedicinae Gestis Lipsiae, VOLxxiii. Pars i. ex Freid. Christ. Stolleri obsere. Medic. &c. desumptus hisce verbis refertur : ex mina, quae puerperii calamitates saepius feliciter

ε erat passa, neque tamen Variolis laboraverat, edi dit aliquando partum, mortuum quidem, Veris ta- men variolis obsessum. Post octo annos autem, ipsa variolis confluentibus est affecta.

SEARCH

MENU NAVIGATION