장음표시 사용
51쪽
cessu sit quocunque vitae tempore saepe adhibita, nulla tamen aetate felicius fieri, quam ex duobus a natu annis ad usque pubertatem medici notarunt. Ante vero quam infans sit duos annos natus, prudentis est insitionem Vitare. Praeter enim morbos Varios, quibus haec aetas est obnoxia, quique Variolas saeviores reddere possunt, conVulsiones, nempe, VariaeqUecanalis alimentarii assectiones, et quod admodum dissicile sit hujusci aetatis infantibus
Vide Schultet's Account of Inoculatio n, &c. p . 4. Dimsdale, aliique. f Vide Dimsdale's present Method of Inocul. p. 9. et Cullen's First Lines, Vol. ii. p. I 5et.
52쪽
infantibus suadere ea quae necessaria sunt per morbi cursum assumere, hoc quoque timendum est, ne qUae CX necessitate inflammatio fit tenues suos spiritus teneraqUe corpora pervellat exhalariatque, ac Variolarum speciem quandam malignam edat, quoniam hisce infantibus plures pustulae adnasi CUntUr, qUam in maturioribus fit. Attamen, si morbus adeo valeat, ut difficile sit cum via naturali ingruentem repellere, ad insitionem hic, summa tamen CUm Cura, Confugiendum est, ne infectionis naturalis periculum infans subeat. Post annum aetatis secundum elapsum, quanto citius infanti variolae
53쪽
inseruntur tanto melius, quum, et foras exire infantes tum cupiunt, et necessitas saepe fit eos huc et illuc gestandi, unde morbo naturali obnoxii evadunt. Cursus cnim morbi in infantibus plerumque adeo mitis est, ut insitio juste et sine periculo adhibeatur. Et puberes majoresque natU quoqUC Variolarum adhuc expertes insitione quamprimum uti debent; quippe quae neglecta et formae et ipsae vitae olim noceat. Neque enim quod morbum adhuc effugerint ideo Certum est, ni
hil post periculi subituros, praesertim
Quid quisque vitet, nunquam homini satis Cautum est in horas ;
54쪽
quum que insitio feliciter omni vitae tempore adhibita sit. II. Quae sit aegri cui variolae inserendae sunt constitutio. Quo quisque sanior sit, eo facilius
morbum quemcunque feret. Quibus igitur firma corporis constitutio contingit, facile iis medicus auxiliatur. Sed multi sunt quibus non eadem est felicitas, quos diligentissime curare medicum portet. De nullis tamen nisi de morbis chronicis hic nobis dicendum est; neque enim sana mente quis in animum induxerit variolas cuiVis morbo acuto laboranti inserere. Qui vero morbo chronico
55쪽
chronico laborant liberius ' tractari possitiat, quam olim existimatum est, ex argumentis forsan eorum qui insitioni obstabant, quique strophulam, aliosque morbos corpori inhaerentes variolis insitis excitos, esse ponebant. Haec autem aliaque argumenta experientia deleVit ; ac, contra, Comprabatum est, tales corporis habitus aliquando in melius esse post variolas conversos ' ; quumque strophula aliique pravi habitus cursum Variolarum mitem t exhibuerint,
56쪽
rint, hinc colligitur, eos hoc modo affectos, pro infectione communi, mitiorem qUeridam morbum subituros, dum rite ad morbum recipiendum parentur; mulieribus etiam gravidis insitio
adhibita fuit; sed, hoc nisi res ipsa sagitet, haudquaquam fieri debet. III. De anni tempestate insitioni
maxime accommodata. Ver et autumnus, Utpote anni tempestates mitissimae, caeteris tempestatibus anteponi solebant. Attamen minime hoc experientia comprobatum est; plures enim pustulae ex verna ' insitione
η Vide DimMale on Inoculation, &c. p. a I. f Vide ejusdem operis, P. I 4.
57쪽
stione quam aliis tempestatibus saepe proveniunt; autUΠmusque ob morbos varios epidemicos, qui tunc sae-Viunt, non sat tutus habendus est. Ad insitionem tamen quocunqUe anni tempore ' confugi potest, dum sedulo caveatur ne vel summus calor, vel frigus summum, adsit. IV. Quae ante insitionem debent fieri. Olim in usu fuit eos, quibU8 Variolae inserendae erant ante mensem tI circiter
58쪽
circiter quam insitio fiebat praeparare. Brevius aliquanto nunc sit, et nullum fortassis incommodum oriretur ex intervallo etiam breviore introducto.Quum enim praeparatio praecipue constet regiminis antiphlogistici usu, per dies certe novem vel decem quod commune est, constitutio corporis vel firmissima attenuetur oportet; periculumque imminet ne constitutio nimis Daista in variolas confluentes irruat '.
Casus isti pauci funesti, qui insitionis
nascentis cUlpandae ansam Praebuerunt, ad
59쪽
ad longam hanc praeparationem sunt fortassis referendi. Variolas ipse quibusdam non ante praeparatis inserui, quod et multis in aliis factum vidi, quibus omnibus morbus contingebat mitissimus '. Verum etiam ii qui firmissimi sunt, et quibUs ideo praeparatio necessaria videtur, diaeta tenuiore victitantes, atqUe Unum alterumVediem cibo a carne confecto abstinentes, prius-
Illust. Baro DimMale tamen ipse, in opere suo ultimo, cui titulus, Tracts on inoculation, &c. Londini anno 1781 edito, se variolas saepe inseruisse sine ulla praeparatione, et nihil exinde incommodi observasse refert; Vide p. I 25. et seq. Fe. lices quoque insitionis effectus sine praeparatione videre licet apud Monro senior. Account of Inoculation in Scottand, p. I 8.
60쪽
priusquam insitio fit, ab omni diathesi
inflammatorio liberabuntur. Mercurialia, praesertim mercurius 'dulcis, cum stibinis conjuncta, uti propriae praeparationes plerumque adhibitae sunt. Haecce remedia ex hoc fortassis originem suam deducunt, quod Boerhaavius ' arbitratus sit horum metallorum conjunetionem antidotum esse adversus Virus Variolosum. De hoc vero effectu peculiari dubitare licet. Neque aliter, nisi ut evacuans, mercurius dulcis agere potest. Sed, quum tormina mercurius saepe gignit, et pauca
. DimMale on Inoculation, p. 18. ; Κὰ a- trich, Baher, multique alii. 1 Vide Aphor. I 392.