장음표시 사용
41쪽
repta, immunis evadit, neque nisi multo post tempore hocce morbo plectatur ; in hisce casibus fermentatio vix causa esse Videtur, quoniam ex fluidis matris et foetus adeo inter se conneXis, aliisque ex aliis mutuo pendentibus, nulla ratio reddi potest, cur alter immunis evadit alterve corripiatur. Praeterea, sanguis ipse solus, si naturae contagionis assimilatus es et, morbum insitione communicare debet. Quumque hac de re dubitarem, CXperimentum instituere quo certior fierem decrevi, quod tamen exsequi non po-
42쪽
tui, variolis eo tempore hac urbe ' ex- Ulantibus, neque quenquam inveni cui volenti eas insererem. HOC autem eX-
perimentum sine successu institutum postea didici, auctoritate nisus illustriRsimi Baher'. Ac, ne plura dicam, quum nec ex hac hypothesi, neque qUaCUnque ex alia, quam scio, ratio sat probabilis reddi possit seu systematis adeo mutati, uti labem Variolosam non iterum accipiat, sive morbi ad cutem pro
pulsi ; hypothesis ideo ipsa parum suf
ficit, atque hinc falsa aestimanda est. Quoniam viros tot clarissimos hujusce morbi causa adhuc latuit, adolescenti
43쪽
I9centi certe artem suam in limine salutanti, esse dedecori nequit, et ipsum causam latere. Medici vero prudentis, morbi causam ignorantis est, ejus effectus diligenter perspicere, OperamqUC suam navare, ut saevitiam eorum mitiget cohibeatque. AC in Variolis morbum ' inflammatorium hi effectus constituere videntur, ad corporis superficiem praecipue tendentem. Diathesis
haec phlogistica ex febris natura sat apparet, quae synocha ' est; et ex effectibus
' Vide Illustriss. Cullen, First Lines, Vol. ii.
' Hujusce febris definitionem Clariss. Cullen his verbis complectitur : Calor plurimum auctus, pulsus frequens, validus, et durus 3 urina rubra ;- sensorii
44쪽
fectibus salutaribus quo S Tegimen antiphlogisticha in rite adhibitum edit. Quumque morbi omnes inflammatorii in morbo prorsus contrario. debilitate nempe, desinere pos Unt, Variolae no nunquam malignae Vel confluentes e, vadunt, in quibus febris, cui typhi 'natura est, debilitatisque signa alia marii festa, methodum aliam medendi, quam quae in statu inflammatorio ad hibebatUT,
sensorii functiones parum turbatae.' Vide ejus Synopsin Nos l. Method. Sc. Gen. iv.i- Idem. cel. vir hanc typhi desinitionem tradit: ε Morbus contagiosus ; calor parum auctus ; pulsus parvus, debilis, plerumque frequens ; urina pa- rum mutata ; sensorii functiones plurimum tur- . batae ; vires multum imminutae.' Vid Gen. v.
45쪽
hibebatur, nunc esse adhibendum indi
His igitur generaliter de morbo positis, ad insitionis naturam particularem examinandum nunc accedam.
Insitionis inventio, sicuti et multae aliae inventiones utiles, forte fortuna ', quod videtur, obvenit, quum nec in- Ventorem, neqUe quo demUm tempore sit inventa, novimus. Circassensibus ' autem haec inventio tribuitur, atque ex Graecia deinde per totam Eu-F ropam
η Vide Urhpatrich.'s Analysis of innoculation,
46쪽
ropam migrasse dicitur. Quum primum
in Europam insitio allata esset medicorum alexipharmicorum perniciosa methodus variolas tractandi apud multos adhuc Valuit, quae funestam morbi naturam adeo augebat, ut tum recte diceretur,
Quaesitaeque nocent artes ; cessere magistri, Phillyrides, Chiron, Amythaoniusque Melampus ;Saevit et in lucem Stygiis emisia tenebris Palida Tisiphone Inque dies avidum surgens caput altius effert
Nihil igitur ad strages, quas hic morbus edidit, cohibendas magis apta quam insitio videbatur. Attamen multUm ei
η Vide Virgilii Georgica, Lib. iv. l. 349.
47쪽
23 utcunque salutari resistebatur. Pravam hanc de insitione opinionem refutavit experientia, tempus Vicit, atque morem salutarem late jam pergentes propagaVit. Regiis enim exemplis insitio nunc sancitur, ex quibus nullum magis omni laude dignum quam
TRIX, ante populi sui oculos, exemplum edidit, quum, suam populi saluti salutem postponens, IPSA fere prima omnium fg AE insitioni subjiceret, eamque illustrissimi hujus exempli ope per fines imperii propagaret. Si quis putet insitionem, UtcUnqUesalutarem, adversum variolas iterum ingruentes non valere, opus Doctoris
48쪽
Baylies ' Regis Boria rum Archiatri, adeat; quod si perlegerit, quaeque a Doctoribus Archer ', Walson, et Barone Dinis date de insitione dicuntur, aliorumque ii multorum sententias, quae hic
' Vide ejus Facts and Observations relative in Inoculation in Berlin. Edin. I78 I. -'Hicce cel. vir. assirmat, in Epistola ad Doctorem Baylies scripta, quae in p. 5. operis jam citati invenienda sit, se nunquam novisse aliquem per secundum vicem, post insitionem variolis laborantem, quanquam sub cura sua in Nosocomio ad variola; curandas et insitionem eXercendam Londini insti tuto, praeter alios, Viginti sex mille aegros habuis
r Hi cl. viri longa et lata experientia edocti eandem sententiam confirmant.
li Baer, Bromtald, Monro senior, plurimique alii.
49쪽
judiciis renunciet oportet. . Sin autem nil cum eorum auctoritas moVeat, quae a me hic sint dicenda certe minime Valebunt. De insitione capitibus sequentibus disseremUS. I. Quo praesertim vitae tempore insitio fieri debet; ΙΙ. De aegri cui variolae inserendae sunt constitutione; ΙΙΙ. De anni tempestate insitioni maxime accommodata ;IV. Quae ante insitionem debent parari;
50쪽
V. Quae ad inserendum materia seligenda est ;VI. Quae, durante infectione, tractatio esse debet; QuaerendUm est. I. Quo praesertim vitae tempore insitio fieri debet. Quum, Ut ante notaVimus, contagio variolosa morbum inflammatorium cieat, qui Variolas inserunt aetatem istam seligere debent, si penes eos sit selectio, in qua scilicet inflammatio facillime vincitur. Infantiam insitioni esse maxime accommodatam pariter ipsa ratio et eXperientia demonstrant; et,