Tentamen medicum inaugurale, de variolis inserendis

발행: 1786년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

frigus nempe, pertinet, quae exinde beneficia derivanda sunt a viris illusi trissimis ' adeo comprobata sunt, ut nihil amplius a me ad esiacaciam ejus stabiliendam possit asserri. Per totum morbi cursum, corporis frigori expositio multum prodest; sed praecipue huc confugere oportet ante symptomata Cruptiva, quae saepe symptomata tantum mitigat, ut, nisi ex pustulis postea, morbus vix ab aegro sentiatur. Aeger nunquam in lectum relegandus est, sed, quam maxime fieri potest, absque fatigatione, aeri semper aperto credendus. Sic aegri plerumqUe recreantur, membra somno refoventur, cibique appetentia

η Μonro senior, Cullen, Dimsidale, Baher, et alii.

72쪽

48 DE VARIOLIS

tentia excitatur. De corporibus tamen tenellis, tempestate praesertim saeviente, sedulo cavendum est. Si frigore laedantur, potionibus cardiacis aegri refovendi sunt. Post eruptionem Completam, diaeta fortior adhiberi licet, donec gradatim ad pristinum victitandi morem aeger denique restituatur. Haec sufficiunt ad generalem CVΓandi methodum in aegris plerisque, quae plurimum ad morbum mitigandum Va

leta

Exempla tamen quaedam sunt morbi, vel ex ipsa aegri constitutione corporis, vel ex aliis rebus quibusdam non vitandis, in pejus indies ruentis. Acmorbi

73쪽

morbi futuri naturam constituere nonnulli conati sunt, ex signis quae pars ista cui insitio fit, exhibere solet Pravam variolarum speciem exinde augu-TantUr, quUm mutatio ea in parte tarda sit, quumque incisio, pro rubro et inflammato colore, pallescit, marginesque ejus plani sint, neque molestus quicunque sensus adsit. Haec morbi facies interdum ad usque diem quintum vel seXtum permanet, adeo ut dubium sitan insitio successerit necne. Inflammatio his in casibus liberiore purgationis usu augetur ; quae tamen non sine discrimine adhibenda est; animum enim

N sedulo

74쪽

3o DE VARI OLIS

sedulo ad febris naturam, corpori VCrobur, advertendum est. Quando morbus insitivus morbum naturalem refert, eadem curandi methodus, quae morbo naturali convenit,

instituenda est. Si inflammatio multa sit, eVacuantium magis as 1dua exhibitio, regiminisque antiphlogistici, adhibeatUr oportet; quumque pulsus durus fiat, ac symptomata multum aUgentUr, etiam ad venaesectionem est confugiendum Emetica ' quoque multum profutura sunt; quoniam peculiaris stomachi affectio, durante morbo, ea indicare Cullen s First Lines, Vol. ii. p. I 63.1 Ibid.

75쪽

INSERENDIS.

5 Icare videatur. Convulsiones epilepticae, durante febre eruptiva, interdum Obveniunt, quae semel tantum vel bis ingruant, Vespere CrUptionem praecedente, plerumque secunda esse censentur. Sin autem saepius et plures ingruant, adVersae aestimantur, ac quam

primum repellendae sunt. Ad hoc efficiendum, nihil aptius illustrisf. Cullen ' reperit, quam optum in larga dosi administrare. Post eruptionem Completam, ad nulla fere remedia confugiendum est, nisi symptomata perstent vehementia, quod, si stat, sique inflammatio magna sit, regimen antiphlogisticum adhuc adhibendum est.

76쪽

DE VARIOLIS

Si debilitas vero plurima sit, ac fluidorum status putrescens, quales VariOlas malignas plerumque comitantur, corticis Peruviani tUnc, vinique aliquantum exhibendum est, aegroque acidis nitroque saepe ' utendum. Sunt

qui optata ' a quinto morbi die ad usque finem adhiberi, volunt EpispaLtica multum prosunt ad symptomata quaedam mitiganda, qualia sunt, faucium affectio, deglutitio difficilis, sali-

Quum estiorescentia erysipelati similis per universum pandatur, multum periculi

77쪽

periculi assert; quod ad depellendum, a

frigore nimio abhorrere, et ad rem Odia tonica confugere, aegrum ' oportet. Hunc in modum generalem morbi tractationem instituere sum aggressus. Symplomata quidem anomala quaedam non retuli; quippe quae, quum eadem iis non sit semper facies, non facile describantur, quaeque igitUr prudentiae medicorum, sicut e re vi

deatur CUrandae, commendentUr OPOrtet.

Haecce morbum applicandi methodus, applicatumqUe curandi, morbum adeo mitem lenemque efficit, uti nemo

O fere

78쪽

fere nunc hoc morbo tollatur. Neque vitam solam tuetur insitio, Verum pulchritudinem quoque formamqUe conservat. Morbus enim antea hicce saevus, si Vitae quando aegri pepercisset, foeda saepe Vulnera post se reliquit, adeo ut formosissimis antea pulcherrimisque, in quos, Ob formam Venustam, omnium oculi conversi sunt, facies turpis et deformis fieret. Ne vultus hoc

modo deturpetur, muliae sunt inventiones eXcogitatae; quum autem in vultu tegendo plerumque VCrsentur, qUod. necessario calorem ea in parte accumulat, inutiles omnino esse VidentUr, neque quicquam unquam commodi certioris exinde proVenit. Sed, Ut frigus, debito modo adhibitum, ad morbum mitiorem

79쪽

mitiorem reddendum adeo valet, haud improbabilis videtur, quod frigida subinde vultus lavatio ad faciem conser- Vandam multum conferre possit. Hisce generalibus de morbo jam persediis, necessarium fortassis videatur, quae demum sit variolarum insitivarum lenitudinis causa inquirere. Atque hic silentio praeterire non possum quam hac de re Doctor Gardinor, Collegii Regii Medicorum Edinensis nilper Praeses, sententiam protulit. Ante vero qUam eam tradiderim, liceat mihi publicam hanc Occasionem arripere meum in illum animum gratissimum, ob multa ista commoda, quae per quatuor annos, jam domo ejus utens, CX

consiliis

80쪽

36 DE VARIOLIS

consiliis amicis, praeceptisque doctis, accepi, testandi ; quod et lubentius facio, quoniam tanta est viri humanitas, modestia, tamque alta erUditio, ut ne vel adulationis suspicio esse possit. Vir hicce ingeniosus putat, contagiones omnes per salivam in stomachum recipi, primumque et ab initio in istud

Organum agere. QVae Vero ad hanc sententiam confirmandam argumenta ab illo allata sunt, ea hic referre non

possum; sed ad ipsum opus ' lectorem

remitto. Lenitudinem igitur variolarum insitivarum huc referendam esse censet, quod in Partem minoris momenti,

Vide Gardiner, Observations on the Animal Oeconomy, Ac. Εdinburgi anno I 784 edit.

SEARCH

MENU NAVIGATION