장음표시 사용
61쪽
pauca quidem ejus copia ptyalismum aliquando cieat, laxativum pro eo substituere magis e re esset, CHUS operatio minus debilitans et refrigerantior evaderet, uti tartari crystalli, aliique sales neutrales. Talis praeparatio firmioribus et magis plethoricis Convenit; sed, in infirmioribus tenuioribus Ue, alia tractatio requiritur. Iis diaeta generosior, vinique Usus moderatUs, prout
res poscit, concedi potest Noctu opii exhibitio, durante praeparatione, in Utroque casu, ad morbum mitigandum conferre possit. Opium enim, quod notum est, irritabilitatem
' Vide Dinisdate on Inoculation
62쪽
sensibilitatemque minuit; ideoque Verissimile est, hoc remedium utile fore adactionem contagionis variolosae frangendam, corpus ejus effectibus minus obnoxium reddendo. Insitio facta inter menses mulierum
nihil nocet '. Sin autem possit insitio differri, melius est, quum inter menses fieri minime iis gratum sit. V. Quae materia sit seligenda, et quo pacto adhibenda sit. Medici olim arbitrantur esse maximi
momenti materiam insitioni rite accommodatam' Vide Diindale, P.
63쪽
modatam seligere ; infectionem variolosam opinantes et alios morbos Corpori ejus, cui materia detracta est, inhaerentes posse communicare. EXperientia docti, hanc opinionem esse falsam reperimus, materiamque, aegris aliis morbis laborantibus detractam, solas variolas ' communicasse, materiamque quoque, de Variolis malignis detractam, speciem mitem edidisse. Prudentis tamen est, materiam ei detrahere omni exceptione majori ; quanquam ex iis quae diximus videtur, nihil opus esse, rebus urgentibus, attentione ad modum scrupulosa. Neque multum refert
. Vide Κirhpatrick's Analysis, p. I72. et Μonrosenior, Account of inoculation in Scottand, p. 44.i UrkpatricUs Analysiis, &c. p. I 67. et seq.
64쪽
lari materiae Variolosae maturitas, quum vel humor maXime exiguus de pustuli detractus ad morbum Communicandum satis Valeat. Idem quoque dicendum est de hoc, an materia aegro variolis naturalibus an insitivis paretur, locus ubi inserta fuit materia omni alio a nonnullis praeponitUr. Materia adhuc recens Certius quidem agit; attamen, etsi scalpello aliquantum servatum, halituque vel aquae calidae vaporibus ante madefactum, quam adhibeatur, variolas pariter Ciet.
65쪽
Quod ad ipsam operationem attinet, quae a Barone Dimaeale descripta sit, ea optima videtur Sagax ille medicus incisionem tenuem scalpello, cujus punctum materia variolosa imbuitur, in parte brachii carnosa, ita ut cutem tantiam Veram attingat, faciendum Vult, parvique deinde vulneris labia aperienda, materiamque variolosam ibi deponendam, scalpellum super orificium abstergendo. Incisiones similes fieri possunt una alterave parte brachiorum amboriam, ad majorem securitatem. Vulnera thinc sine ulla curatione relinquenda sunt '. L VI.
Vide Dimsdale's present Method of Inoculation, P. 24.l Idem, et Baker's Inquiry, p. 9.
66쪽
VI. Quae, durante infectione, tractatio esse debet. Simul ac infectio incipit, eadem fere symptomata occUrrant, quae in Variolis naturalibus, quaeque antea descripta sunt. Mitiorem tamen prae se ferunt faciem ac ut plurimum discreta sunt. At- tarnen insitionem variolae consilientes, qUanqUam raro, interdiam eXcipiunt, quod ad majorem systematis proclivitatem in putredinem ruendi fortassis referendum es Quae hic obveniunt symptomata, eadem quoque sunt, ac in variolis via naturali allatis. Pos: insitionem factam, Ut omnis Calor aegro longe absit oportet. Atque
67쪽
ut qUam maxime regimine antiphlogistico utatur. Quod ad infirmos tamen debilesque attinet, iis magis, prout res postulat, indulgendum est. Non nisi die secundo post factam insitionem infect io apparet et tUm, Ope
tamen lendis, contradito videtur cutis circumcingentis, maculaque flava circa incisionem. Hoc morbi tempore mercurii dulcis praeparationem sub quavis forma, exhibere in usu ' fuit. Eadem autem objici possunt mercurio hic adhibito, ac antea in praeparationibus. Immo et magis periculosus hic usus ejus est, quippe qui praVos essectus edere
68쪽
possit, os nempe frigori expositum laedendo, dum mercurius operetur. Ea tamen frigoris commoda sunt, uti refrigeratio interpellata non facile compensaretur ullo commodo ex mercurio dulci quaerendo; praesertim qUUm opinari liceat, remedium istud eo maxime prodesse, quod vi sit praedita purgativa. At, pro eo remedia alia, aeque essicacia, sales nempe neutrale8, sennam, mannam, jalapam, &c. substituere possu-
Die ' quarto vel quinto post variolas insertas, pruritus quidam ab aegro sentitur
Quae de progressu infectionis narrantur, exauctoritate Dims date praecipue scripsimius. Vide DimMale on Inoculation, p. 3O. et seq.
69쪽
sentitur ea in parte qua fiebat insitio, quae inflammata videtur, duraque taC- tu est. Simul parvula pustula, fluidum lucidum continens, est videnda. Diem circiter sextum dolor quidam et rigiditas in axilla sentitur, quod plerumque pro bono felicique omine habetur; quia symptomata erUptiVa Cito advenire hinc colligitur, morbique lenitatem in futurum tunc licet alagurari. Die septimo, vel, quod saepius, die octavo, symptomata febrilia eruptionem antecedentia, levis scilicet capitis dolor dorsique etiam dolor se invicem
excipientes, rigores quoqUC et calores alternantes, aPParent. HOC etiam tempore, sapor ingratus halitusque foetidus
interdum notantur. Diem circiter de-
70쪽
cimum vel undecimum, emorescentia quaedam circularis, mole majore Vel minore, partem incisionis externam circumambiens, plerumqUe invenitUr, qua Vise, symptomata cuncta molesta magna ex parte, CVanesCUnt. Hunc CUrsum tenet morbus insitivus apud aegros plerosque, quo tempore symptomata adeo mitia lant, ut ViX operam medicinae postulent, nisi quod tenui diaeta opus sit, purgatioqUe,
quum C re Videatur, exhibita, una cum
aquae frigidae usu libero, aegro sitienti, utque aere frigidiusculo Corpus eXponatur Quod ad hocce remedium, frigus