Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

111쪽

D o M. B A v D I ORAT. clamo,testor,edico: nullum est pulchrius , & honoratius privilegium, nihil maiori mentis ardore, nihil impensiori curacoservandum, HV aut ad hanc optabilem metam pleno gradu contendatis. Laus est publica, gloriae stadium omnibus patet, Vir

tus in medio posita neminem fasti, di aut dedignatur,qui modo se dignum illa judicaverit. Vigilandum

est, fateor. neque enim muliebribus votis ac supplicijs beneficia deorum parantur. Labores multi subeundi sunt, non abnuo. Sed te id quod multi invideant , multique expetam , infi

tia sis postulare , tu laborem summa

cum cura esseras nisum Vos qui nobili genere nati estis, adiungite maiΟ-rum imaginibus ornamenta doctrinae. Vos quibus adsint opes & amplae facultates,parate vobis eum the- saurum

112쪽

AD STUDIO S. LEIDENS. IIsaurum, in quem casibus fortuitis,& decoctoribus ac furibus nihil licet. Vos quibus eis res angusta domi, quorum parentes genium fraudant, & unciatim subtrahunt miseride suo demenso ne desit unde stuciis &- honestis artibus insudare queatis: rependite vice tantae pietati, nolite turpi desertione per ignavia seu strari eorum spem & sollicitudinem.Nobis nihil exoptatius obtingere potest,qua Vtcu pluribus com municetur , si quid valemus ingenio,vel specie eruditionis. Ample-elamini perDeum immortalem has

rerum bene gerendarum commΟ-ditates , Urgete praeclaram occasionem,& cum omnia fabricandae fortunae instrumeta vobis quasi virgula divina suppeditentur,caVete ne tanto Numinis favori defuisse argua-

113쪽

/ monte leonem.

Quid vobis rei eli cum vigilibus 3 quid 'cum humili plebecula Z quin missi im facitis prophanum Vulgus

Divisa sunt immani intervallo Vestra & eorum munia. servetis decorum, patria vobis assignat partes Agamemnonis, cur agitis personam Thersitae 8 Lubens equidem obliquarem sinus, & mutata velificatione praeterlaberer has Syrtes, hanc periculi & infamiae plenam Charybdin. Vellem taciturnitatis velo posset obumbrari coceptus intimis sensibus dolor, sed ita alte vulnus adactum eri,ut silentio aut dissimulationi non ssit locus. Neces litas cogit probra vestra coeqo monstrari, si non aliud ob precium, saltem vemali vim & morbi magnitudinem

114쪽

s8 Do M. BAVDI OR ΑΥ- noritis, quae tanta est Ut nequeat nisi commotae mentis excusatione

defendi,vel abolitionis beneficio, S fideli in posterum resipiscentia sanari.Nam quid ego nunc vobis ob oculos proponam effigiem eius diei, quem pene ex natali fatale & cmortualem huic Academiae diem esse-cisitis Z Celebratur de more inaUguratio novi Rectoris, quae quidem

actio solet exornari maXimo conVetu cocursuque omnis generis mortalium , praecipue autem Vestri ordinis frequentia & celebritate. Aderat princeps ingenij & doctrinae, maximus ille seculi virIosephus Scaliger,cuius etiam veneranda canities hunc actum nositrum cohonestare

dignatur. Aderant splendidissimi Academiae Curatores, quorum fidei & prudentiet concreditur ingen S

115쪽

AD STUDIO S. LEIDENS. 99

depositum,salus nimirum Sc dignitas huius inclytaeVniversitatis, ne-Veres literaria capiat aliquid detrimenti. Vterque non magis colendus &observancius ob generis & familiae nobilitatem, quam ob morum honestatem, ob doctrinae praestantia, ob generosiam mentis inclinatio nem erga omnes bonos. Alter in Ordinum illustrissimorum conses

sit ius suffragii primo loco dicendi

obtinet, tanquam unus e primaria nobilitate Batavorum. Alter consilium participat fortissimi Principis nostri , & invictis 11 mi herois

MAVRITII, cuius bellica virtus, dc augustum nomen ab ortu solis ad occasum usque pervadit ac diselanditur. Possum liquido iurare, pro ea quae mihi cum Vtroque ne cessitudo intercedit, vos ambobus G et sum-

116쪽

summae curae Vehementerque caros

esse, nec quidquam priuS, aut aritiquius habent, quam ut in meditam consulere possint, & mederi rebus turbatis : gratiamque illam Sc authoritatem qua plurimum pollent, teporibus vestris impartiri. Sed vos

ipsi, Vos, inquam, ipsi quantum in

vestra manu situm est, optime animatis & sua sponte incitatis potestatem adimitis exerendae beneficae voluntatis. Vos per vestros mores essicitis, ut hebescat acies authoritatis eorum. Nemo peius consulit utilitatibus vestris quam vestra intemperies. His proxime assidebat Magistratus hujus urbis,qui in terris repraesentat imaginem quandam &similitudinem divinae potestatis. Nam ut Deus praeest legibus, leges Magistratibus e ita quoammodo Magi-

117쪽

Magistratus praesunt suis civibus, ideoque in sacris literis nomine

deorum insigniuntur. Ex altero latere apparcbat universus ordo Professorum, non obscura, nec inolo

ria nomina , nec indigna quibus aliquis honos deseratur. Nemo qui modo suae dignitatis sui que muneris rationem habuit ullam, defuit solenni officio. Sola in medio sedilia, quae tali festo tempore, de anniversario facro solebant inundare appulsu studioste juventutis, aut solitudine squallebant, aut raris ordinibus interlucebant, mi ab ignotis dc prophanis vultibus Occupabantur,Vt propemodum ipsa stamna dc subsellia miseriam sita intelligere , Sc publicum dedecus

lamentari viderentur. Quum Optimus Sc integerrimus Virorum

118쪽

io et Do M. BAUDI ORAT. Rodolplius Snellius, qui Rectoratu abibat, orationem ex consuetudine haberet, samque dicendo longe es set provectus,irruerunt in auditoriusine ulla reverentia quidam vestrum non audiendi proposito, sed ad interpellandam illius diei solennitatem. Stabant enim in ultima parte, quam supplere solet qui tardius ad- Venerunt, aut qui praeter numerum nihil adferunt. Hi inter mysteria Cereris Bacchanal agitabant. Nam partim incondito pedum i repitu loquentem interturbabant, Vt aegre sermo dicentis etiam a proximis

exaudiri posset. partim fastidiosis

execrationibus abominabantur, ta-

quam si hostilis facies, aut purgamentum aliquod apparuisset. interdum erant qui adducto Vultu,& ca-perata fronte stuporem simulabant,

119쪽

AD STUDIO S. LEIDENS. IO3 pro fium aspris meluti quisentibus anguem Pressit humi nitens trepitarique repente - refugit uolgentem iras, es caerula cosia tu

mentem.

Quin etiam ad nomen auspicatissimum Principis Auraici,cui libertatem suam Batavia debet, & ad filii

ejus magnanimi M A VRIΤII mentionem,quem tremunt armati eXercitus , quem summum belli ducem maximi Reges agnoscunt horresco reserens) pars insillso risu dinfluebant , & in cachinnos effundebantur, more sannionum aut phreneticoru, qui quu acerrime morbo afflictantur gaudiali ritu risum propitiant. Haec qualia sunt8 haec vobis joca videntur Z Seponite amabo nubem illam & caliginem erroru,

120쪽

Io Do M. BAUDI ORAT . quae nunc ingenij vobis rectique judicij aciem hebetaVit , quaeque

prospeetiam omnem Veritatis,atque integrae rationis sensibus vestris exemit. Num mentior8num onero Vos

falsis criminibus Z Vellem hercle

res ita haberet. atque Utinam Calumniae redargui possiem l sed vereor Vt potius praevaricationis insita mulari debeam, quod multa silentio sim praetervectus. Quanti enim vel illud unum csse creditis , quod ij quibu, cordi est quies & tranquillitas Academiae, qui rem literariam salvam cupiunt, non existimarunt tuto Rectorem inaugurari posse , &pedem figere in possessionem sui magistratus , nisi novo more, SceXemplo antea inaudito locus hic sua majestate, & inermi justitia sacer , militaribus praesidiis munire

SEARCH

MENU NAVIGATION