Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

141쪽

ligiose scriptum est, Vultu quoque laedi pietatem 3 Etiam interdum

muta libertar, atque oris contumaΚhabitus atrociorem injuriam infit git,& acerbius offendit, quam Vocis intemperantia & procacitas.Tantus enim est in Magistratu splendor, tanta dignitas ac prope diVinitas, Ut qui eum violare aggreditur, ipsium Patriae parentem aggredi Videatur. Atque adeo , ut in libera civitate liberam vocem eloquar , & in genue vobis ac simpliciter animi mei sensum aperiam : ego adduetus exemplis virorum , quibus eX-ceptio nulla potest opponi, & oraculo sacraeScriptur cuius est aeterna authoritas,semper illud habui pro fixa & immota veritate, nullam esse justam aut legitimam causam arma sumendi contra Principes , quos

Deus,

142쪽

Do M. BAUDI ORAT. Deus, natura, fas & jura nobis assignarunt, nisi vis vltima, quae legem omnem frangit infirmatque, Viris sortibus ac miseris eam necessitatem imponat, ut falutem & incolumitatem sitam praesidioMartis,& bellica manu tueri cogantur. Reddenda sunt quae sunt Caesaris,Caesari: quae sunt Dei, Deo. Si terrores ingruant, si suppliciorum metus intentetur, aut cervices sortiter praebendae sunt, dc extrema quaeque perserenda, aut fugere iubemur de civitate in civitatem. Apostoli quum aPraefeetis populi, & e concilio sacerdotum Velarentur an nunciare doctrinam Eua-

gelii, Deo potius quam hominibus

obtemperandum esse declarabant, sed non ideo vel ipsi insurrexerunt,uvel plebe leditiosis concionibus instigarunt adversiis dominantes imo

quum .

143쪽

AD STUDIO S. LEIDENS. II

quum essent virgis caesi gaudebant, de sibi gratulabantur, quod tali ho

nore dignati essent, ut pro nomine Iesu ignomina afficerentur. Paulus etiam Romanos graviter adhortatur ut subiecti sint supremis potestatibus, qua tempestate infandum istud caput Nero, matricida, fratricida, cinaedus & citharoedus,auriga, histrio & incendiarius rem Romanam miseris modis divexabat.Religio aute cogi non potest,nec incivilius defenditur quam per civiles tu bas atque discordias. Colendi sunt Imperatores, Reges ac Principes, Ut homines a Deo secundi, ut unico Deo minores. Parendum dominis non solum lenibus & humanis, V rum etiam asperis & immitibus. Boni & moderati votis opiadi sunt, serendi autem aequo animo qualeDcunque

144쪽

O6Do M. BAUDI ORAT.cunque obtigerunt. Sed de hac gravissimi ponderis quis ione non est nunc ditarendi locus: illud ex his

quae retuli fatis exploratum est, vos gravi animadversione dignos videiari , quod tam insolenter Magistratum despexeritis. Tot ac tantorum dedecorum convicti, quae palam dc in oculis omnium defixa sunt, tameaudetis queri de nimia severitate, &immodico rigore,quod exemplum in tres quatuo ve stitutum sit , quum fere communis omniu culpa fuerit , & paucissimi a contagione sint immunes Tam enim eX-ploierunt, qui pro foribus Academiae contemplabantur cum irrisione vultus ingredientium,& armato- Tu cohorte, qua qui velut dato signo irruerunt in auditorium: si non pedibus , MKctu saltem, & votis fave -

145쪽

bant petulatiae commilitonu. Corporibus aberant, animis praesentes erant, & conspi rabant in eandem voluntatem, quae solet in talibus a tendi , & facti crimen habet, ut qui cu telo ambulat hominis occidendi causa , tenetur lege Cornelia de sicarijs. Non absurde Cicero concludit IuliumCaesarem ab omnibus

interfectum videri qui conjuratorum facinus approbarunt,& eius interitu laetati sunt. Neque enim inter facti authorem dc approbatorem in magnis exemplis multum interest, Sc contagio quaedam sceleris existimatur in judicio laesia Maiestatis, si quis eum audeat defendere quem perduellionis reum esse fateatur. Multa vero ex ijs quae patrastis in ea causa sunt , nisi vos aetatis calor, dc ignorantiae praetextus absolvat Agnos-

146쪽

ret 8 Do M. BAvDI ORAT. Agnoscite potius lenitatem & moderationem Iudicum, qui ex instituto veteri militaris diseiplinae effecerunt, Vt metus ad plures, ad paucos pinna perveniret.Nec inflictum est vulnus ea mente, ne spes ulla sit-peresset restitutionis in integrum, ted hac fine potius, ut morbum tandem nosse inciperetis excusso st pore, qui velut Circaeo poculo metes vobis fascinavit, utque protinus ad Aram Clementiae confugeretis,

Quam miseris resacram.

Miseri enim estis, & eo miseriores , quod miseriae vestrae sensiimperdidistis. M enim aequum fuit impunitate prosequi tantam oblivionem officii,tanta parendi dedignatione, tot petulantias & lascivias, tantam omnis disciplinae subversionem tot probra, tot dedecora, Quia bul

147쪽

AD STUDIO S. LEIDENS. I 29

bus haud scio an quidquam perturbatius, & inordinatius admissum sit ab incunabilis, & prima fundatione florentis hujus Academim Quid

quod etiam fama vagatur, compi res vestrum ex compacto statuisse, non profiteri nomen apud Rectorem, quum ad recensionem erit v niendum Z Praeclara fine conjura tio, qua hoc agitur, ut excidatis honore & privilegio studiosorum: atque ut lignorum desertores depre

hendamini , quod genus flagitij a

Romanis fustuario plectebatur. Olim qui in delectu subterfugiebant militiam , & citati ad nomina non respondebant, vinclis verberibusque castigabantur,eXtatque memoratu dignum severitatis exemplum a Manio Curio,viro antiqua Virtute

ac fide , qui detrectatorem sacra I menti

148쪽

I o Do M. BAVD ORAT.mcnti adolescentem, no solum bonis , sed & lcibertate privavit addito elogio , Non esse opus 'Reipub. eo civeq ι pa ere nesciret: Vendiditque tenebrionem ita enim eum appellat Varro. Dicetis mihi,vetera sunt ista,& adeo ob leta, ut non solum in moribus nostris, sed vix iam in historiis, atque annalibus reperiantur. Mutatae sunt rerum vices, & huic horridae severitati pares non sumus. Attamen istiusmodi viris, & moribus stetit Romana res. Sed Vt omnia vestrae libidini condonentur, Ut caetera vestro nutu & arbitratu fiant, quid cause potestis adferre, Cuod schema, quem colorem praeteXere, cur Academiae membra deputentur quibus despectui est supremus Academia: moderator Z cur dignatione scholasticorum aut studio -

- . rum,

149쪽

Αn ST V D i os. LE ID ENS. I 2IIum , cur non potius neglectae plebis , dc platterorum quota portio censeanturi qui ibietinem, de antea semper usurpatum profitendi nominis morem adeo in blenter adspernantur Θ Cato Censorius non iei passus filium tuum ab Imperatore Paulo AE milio dimissum rema nere in exercitu nisi secundo militie

sacramento obligaretur, quia priore solutus cum lio licibus pugnare non poterat. Olim C. Iulius Caesar unica voce seditionem exercitus compescuisse memoratur, Quirites appellado, qui jurisiurandi religionem. &oblequii reverentia eXuerant, effecitque ut statim concordi assensii responderint se milites este,& pei omnia dicto audientes fore. Quod igitur nomen his male consuli is juve

nibus dabo , qui se tali pactione

150쪽

r 3 et Do M. BAUDI ORAT. devinxerunt Num studiosos appellem p sane sed turbarum dc seditionum. num scholasticos Z qui leges in quarum Verba jurarunt, eas habet ludibrio, qui Rectoris authoritatem contemnunr, qui ordinem omnem Academicum sunditus co- turbant Z Quam porro felix & auspicatus erit vester in patriam advetust Quam laeto vultu scilicet,quam hilari fronte vos excipiet parentum& affinium exspectatio, redeuntes domum ut solent milites ignomimiose missi, & expuncti e manipulis 1 Sed absit ut tam sinistre de vobis opinari velim,quasi consilio,ilc certo peccandi decreto superiores cul

pas, & parum sani pectoris lascivias

conciveritis: melius ominatur animus. Temeritas juvenilis suit, sese VO impetus,dulcedo quaedam vi

dictae, h

SEARCH

MENU NAVIGATION