Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

171쪽

in lucem revocarint. Philologia ille quide adamavit,sed quum intervalla negotioru otio insititio dispungere voluit,& hoc exercitationis genus habuit inter laxamenta curarum. Quippe quum acer ille animus, & aemulator coeli, unde originem ducebat, non posset nihil agere, mutationem laboris instar refeetionis arbitrabatur. Cato Censorius, Ut memoriae proditum est, in originibus magnifice & sapienter scripsit, viris claris & eminentibus non minus otij, quam negotii reddendam esse rationem. Erat & apud Athenienses adversus desides & ignavos. Si nostro incomparabili viro libuisset in lucem aspectumq; proferre quidquid sub acumen stili veniebat , quum mentem gravioribus curis fessam huma

niorum

172쪽

134 Do M. BAUDI ORAT.niorum literarum solatio recrearet:

nihil forsitan stiperesset quod in

Criticis desideraremus. Longe post habenda essent aliorum seria ludicris ejus, & animi remissionibus. Quum aute inflammavit eum igneus vigor,& amavit sacer ille spiritus, ut ad Poesim accingeretur, quis cum eo paria seciliquem no longo

intervallo post se reliquit Z Quis in

Graecis viam vidit qua iretur ad car men, aut visam feliciori pede calcavitὶ Omnia captu seculi nostri superiora sunt, & ad eruditis 11mae anti quitatis gloriam adspirant. nec fuco aut lenociniis, sed inaffectata simplicitate & naturali pulcritudine assurgunt quodque argumentum est absolutissimae scriptionis , omΠes vel mediocriter literis imbuti, quia eius Poemata in manus sumunt, si

quid

173쪽

quid habent ingenuae indolis, eade1ibi in mentem venire posse Vano credulitatis errore imaginantur: sed ubi in rem praesentem, & ad experientiae specimen venitur, sudabunt plus fatis, , c, nisi sint prorsuS eXcordes, ultro imbecillitatem suam agnoscent, & suo se modulo ac pede

metiri verum arbitrabuntur. Hoc Ο-pus, hic labor est. Ego plurimum

genio meo gratulor, quod ex maximi viri consuetudine, & intima ad millione fructum hunc reportaVi, Vt quan Cuam ablum longissime a facultate condendi monumeta perfectae curae aut artis, tamen haud

omnium absurdissime forsitan declaris operibus sententiam ferre possim. Benignius enim & indulgentius patet judicandi dexteritas, quam efficiendi potestas. Caeterum

174쪽

136 oo M. BAUDI ORAT. qui ut cum Platone loctuar non pepulit fores Poeticas,is si de prael an tillimo vate judicium facere praesumpserit, nihilo plus aget, quam si

coecus de varietate colorum , surdus de concentu Vocum arbitrari voluerit. Quum autem habeant haec studia suam quandam tempestivitatem, nec serior aetas promendisMu-1arum foetibus idonea aut habilis es se videatur: illud maxime mirandum est, in nostro sene perpetuam ingenij alacritatem,& juventutis indolem emoruisse, nec ullum ex senectute deliquium mens ejus unquam sensit, sed accessionem prudentiae , & judicij maturitatem reportavit. Veneres & festivitates comitatae sunt eum usque ad extremum aevi decursum. Sed ut pietitiae lucem nihil tam commendat quam

i ia

175쪽

ΙN OB. Ios. SCALIG. I 37 umbra sic non melius quam obtrectationi & invidiae creditur qualis quantusque sit Ios EPH vs SCA LIGER magni patris magna progenies , Credo equidem, nec mana sides genus esse deorum. Quid enim illi objectare possunt homines omni pudore diruti praeter virtutem cui bellum indixerunt Z quid imperitos male urit praeter infinitam eruditionem cujus radios noctuae non serunt Zquid flagitiosos & scelerum sibi co-scios quiescere non patitur praeter integritatem morum,& vitae sanctimoniam a qua longe sunt aversi quid animas humiles, & egenas V rat laudis offendi nisi

Multa miri imus aximo, multurique recusans

Ventis bonos, i iquarum rerum fulgore perstringun-

176쪽

138 Do M. BAUDI ORAΥ. tur ξ Sed impenetrabiles sunt hero roum filii morsibus calumniarum, nec infame genus bubonu ossicere potest luminibus Phoebi. An quid quam decedit magno Catoni quod Strumae sedent in sella curulliquod que se praeterito Vatinius judicio foecis Romulorum ad praeturam est: evectus Virtus repulse asias idiutaminatis fulget honoribus.

Νresumit aut ponissecures . LArbitriopopularis aura. Vt arbores altius radice terram coprehendunt quo saevius Ventorum furijs exagitantur : ita clarius illustratur,& purius enitescit dignitas licamplitudo praestantium Virorum, quo magis obnoxii sunt telis maligniorum , qui simultatem eo

rum affectant quorum similitudine assequi -

177쪽

assequi vel propter improbitatem

nolunt, Vel propter ignaviam desperant. Ipse Iove progenitus Hercules diram qiai contudit briam, qui omni genere monstrorum terras liberavit, & quem fama beneficiorum memor adscripsit numero Di-Vorum , non prius invidiam debellare valuit, illam individuam virtutis labem, quam e rebus humanis eXemptus esset. Noster etiam dum interfuit mortalium coetibus , ita sitblimitate mentis eminebat stiprafatalem hanc luem , Ut eiuS Omnem impetum eluderet, tanquam a scopulo fluctuum assultus fran

gi solent. Nisi quis jejupe male

volus putet florem dignitatis, aut honorem illustrissimae propaginis, Vnde reges,& late terrarum domini prodierunt, quidquam detrimenticapere

178쪽

1 o Do M. BAVDI ORAT. capere ex foetidis scurrarum convitiis, quorum ne nomina quidem sine piaculo pronunciari debet. Quis unquam erupit in auras immanior& horribilior liber quam est S CALIGER hypobolimaeus 3 nisi ipso

furore satis cruciaretur editor infan-' i di operis, delegandus est et caruifici. neque enim alia manu sanari potesti tam Vehemens morbus. Sed quid aliud quam detestabile & abominandum pareret. Vespillonis atque exoleti scorti progenies, plagiarius, fur,delator,crucis candidatus, & es ca patibuli: monstrum in ultimas terrarum oras deportandum , & ex ipsis humanae naturae finibus exterminandum 8 Is omni colluvione sceleriam ac flagitiorum execrabilis ausus est in sanctissimum senem,cui haud ita pridem tanquam deo lit

tera

179쪽

terarum assurgebat, quem laudibus extollebat ultra quam fas est spera re mortali, in eum ausius est furcifertam tetra, tam abominanda convitia jaculari, ut nihil impurius ex A verni faucibus tota suriarum cohors exhalare possit. Scilicet haec nitedula sordes suas affricare studuit homini inculpatissimo , cujuS con scientia maior,aut intacta vitiis tantum abest ut se feriri senserit, Vt potius inde collegerit segetem & materiem verae gloriae, sibique impendio placere debuerit,quum displicet

talibus vomicis & carcinomatis , quae vivunt in opprobrium seculi,& in detestationem generis humani. Sed nunquam assequetur impurissimus scurra, perditae profligatae que turpitudinis,& morum immanitatis , Ut vel bonoru viroru innΟ-L centiam

180쪽

162 Do M. BAvDI ORAT.centiam laedere , vel clarorum sa-mam imminuere,vel fortium & generosiorum indignationem mereri possit. Itaque noster heros fastidioso contemptu, & constanti silentio vindicabat se ab hujusmodi nebulone, ne luto manum inquinaret, aut voti compotem efficeret infamis famae cupidum adversarium, si irsci dignatus es siet. hoc enim propositi habuit ut gloriosis inimicitiis inclaresceret, & per ruinam alienae existimationis ad famam grassaretur. Sed

aquila non captat muscaS, nec unquam fando auditum est bubonem obscoenum perijssie Paeanis arcu. Nos auriti testes stimus quam suaviter interdum jocos & dicteria j,

ceret in ejusce notae VerberoneS, quos non tam oderat ob improbitate, quam contemnebat ob stultitia.

SEARCH

MENU NAVIGATION