Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

151쪽

didis, falsa strenuitatis opinio,Zelus sed non secundum scientiam,quidvis denique comminisci malo,& ipse mihi persuadere, quam ut credere velim vos deliberata nequitia & improbitate tantum flagitis ac turpitudinis commissae. Quapropter,5 linvenes animo meo carissimi, quorustudiis & commodis omnia mea tempora consecravi, per Musarum communia sacra, per omne foedus

humanitatis, per vestras spes, & pa' etentum Vestrorum , per quidquid apud cunctas gentes sanctum & inviolandu habetur, adiuro Vos atque obtestor,expergiscimini tandem, dcredite in virtutis via. sanate offensas officiis, componite mentes ad obsequium, ad modestiam,ad ver cundiam. His artibus, his machinis sese volens patietur expugnari ani- Ι3 mus

152쪽

i 34 Do M. BAvDI ORAT.mus clementismai Principis , ut sempiterna oblivione, & fideli amnestia deleatur memoria praeterito rum, quae facilius defleri quam defendi, corripi quam corrigi possimi. Stitote viros in illustri falligio collocatos , & heroica mentis indole praeditos assimulari fulminibus ,

quorum ea Vis & natura est ,Vt cede-ti materiae parcant, durissima quaeque & obstitentia perfringant atque

in pulverem convertant. Hae sunt Ronaanae artes,

Pancer abiectis di debesiam Ferbos. Turbis & tumultibus, terrore & mi nis generosa corda non labascunt, sed exasperantur. Precibus & stupplicationibus, ingenua culpam agnitione perrumpendum est invi emviri petitus , aliter cogi non potest , dc eiusmodi vis illi grata erit. Si vos

153쪽

serio poenitet admissorum, si corde Virtutem capessere , si consilia in melius referre bona fide decrevistis, 'idem' ius Sanatibus sore promitto quod Foretibus. Ego quantum studio contendere, quantum gratia e niti, quantum precibus eXorare potero , Vobis me totum devoveo: scd

hac lege, si estis facturi officium vestrum, si non estis frustraturi spem,& exspectationem parentia, qtilbUS

summa Votorum est videre VOS au

ctos proventu bonae frugis, cuius heic licet metere messem uberrima, si vestru genium propitiare Volueritis , nec laetam induItriae segetem, &speratam virtutum foecun ditatem in herba suppresseritis. Vigilando, me

ditando noctes atque dies, redie co-sulendo, agendo quae Vos decent,cosequemini bona cum pace om- , I a nium.

154쪽

a 36 Do M. BAUDI ORAT.nium, longe plura quam postulatis, ultroque privilegia non petentibus

accrescent. Nulla enim res essc

cior est ad obtinendum quod velis

a generosis & magnanimis pectoribus, quam flagrans amor, dc constans assiduitas recte faciendi. Capio singularem hodierni sermonis fru- etiam, quod in vultu vestro legere,& intueri penitus mihi videor certa

iudietia mutatae mentis, nec frustra me de probitate & benevoletia vestra secundam opinionem concepisse. Salva res est. cerno frontes ad pudorem compositas, cerno facies modestiae dc ingenuitatis colore purpuratas. Illud saltem coram immortali Deo testor ac profiteor, me nulla re alia qua magnitudine amΟ-ris de utilitatis vestrie studio impul-siam, ad dicendi partes extra ordine. acces-

155쪽

accessisse. Si secutus fuerit eventus, Quem reoti, ,eri quid mens Pω0 opto, erit unde mihi in aeternum gaude vobis ex intimo cordis affectu gratuler. Vtcunque res cadet, exstabit saltem infixum sensibus vestris m numentu honestae libertatis, & co- scientiae meae testimonium. Gratias

vobis ago quam possum amplissimas, patetim quod ingenti frequentia confluxistis ad hanc actionem, ut ipsa quodammodo Academias dibus suis excita videatur, partim quod tanta cum benignitate & atte-tione sum a vobis auditus.Tu quo que, Corneli Groti, magnifice Rector& princeps nostriSenatus,ma

nu humanitatis specimen edidisti, quod non inserius amplitudine tua duxeris intereste nostris sacris. Tibi

156쪽

138 Do M. BAUDI ORAT. supremum aevi decus, & illustre sidus literarum Ios ephe Sc aliger, infinitum me debere confiteor, lem

per prae me seram,quod posthabitis

gravioribus curis, quibus fama nominis tui cum aeternitate jungi S, augusto tuo & venerabili conspectu nos honestare sis dignatus. Vobis etiam honerandi Collegae devinctus sum memoria beneficii sempiterna, quod praesentiam vestram, & benevolas aures nobis impartiri volueritis. Spero me pro captu mediocritatis jecisse fundamenta pacatioris in posterum status. Volui quidem certe, & is scopus, ea mens fuit cogitationum mearum. vesitru erit studia nostra vel exemplo subsequi,vel suffragio comprobare.

- . . . . - . . di . .

DIXI. Do M.

157쪽

ORATIO FUNEBRIS

Dicta sonori se memoria maximi

mirorum

Ios EPHI IusTI SCALIGERI.E p A desunt rebus imm sis, nec se animus explicare potest ingenti moerore circumfusus ac debilitatus . Vtinam fas mihi foret horrore sacri silentij obsignare luctum, Qui nunc me co

quit , des mersat sub pectore fixus i ad exemptu sagacis illius pictoris, qui

quum artificio excelleret , ingenio tamen magis abundabat : is veloobumbras te dicitur quod penicillo exaequare desperabat. Sed salua pietate fieri non potest,ut hodierno die

158쪽

vox nostra obmutescat. Alterum restaret optandum ut mihi digna tali

viro contingeret oratio,cui nunc supremum humanitatis ossiciu moeror noster elargitur. sed tale votum excedit ipsam humanam sortem , nedum nostram mediocritate. ILlud tamen animum aegrum eX dolore solatur ac reficit, quod in rebus arduis ipse conatus licet infra meritum, licet impar voluntati, laudem meretur. Et finem pietas contigit sa jum Dabit igitur benignitas vestra facilem veniam sermoni indiserto, labenti sub onere admirationis. In exordio moesitistimi muneris, quod honori ac memoriae summi herois Ios EPHI SCALIGERI persolvendum habemus, usurpabo memorandam vocem Metelli Macedonici , cui cum esset nunciata

Diuitiam by Coostel

159쪽

mors Scipionis AEmiliani, cu quo

vivente civiles inimicitias exercuerat , hoc modo filios sitos amplissimis usos honoribus cohortatus esese dicitur. It iij, celebrate exsequias, nunquam maioris civis funus videbitis. Scilicet vir antiquae simplicitatis,&Romana generositate dignus detulit inimico luculentum gloriae testimonium, delevitque exanimo pristinae simultatis memoriam, Vt s lius virtutis rc cordaretur. Ide nunc licet nobis sine ambitionis metu pronunciare: nunquam vidit aetas parentum,nunquam videbunt anni consequentes virum, vel splendore dc antiquitate gentis, vel sanctitate ta& innocentia morum, vel admirabili doctrina,& exquisitissima optimarum artium cognitione,vel omni cocentu consensuque laudis prae- stantio-

160쪽

i et Do M. BAUDI ORAT. stantiore. Si patria aut familiae dignitas quidquam facit ad conciliandam justam venerationem eXceu sis mentibus,quid Galliarum regno in terris florentius t quid gente Scaligerorum honoratius dici aut ex cogitari potest Z Quanquam benigna se disserendi materies aperit, in qua facilius sit principium invenire,

quam servare modum & orationis eXitum evolVerer tamen quia noster heros centu suo dives,& propriis opibus potens, relegata fortunae ambitione a limandus est,tacitus hanc partem praeteribo , contentus sola mentione parentis, viri sine ex

emplo maximi, de quo quidquid

praeterea dixero minus erit, nisi majorem se filium genuisset. Quanqua

plerumque natura comparatum est ut sortes creentur fortibus , nec .

SEARCH

MENU NAVIGATION