Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

181쪽

, Et certe sibimet iratus, ac dignitati suae fuisset injurius, si cum tam dis pari antagonis a nullam ad rem, quam ad maledicendum idoneo contendere sustinuisset, impar congressus Achilles in eo certamine, in quo victoria est penes eum qui sponte cedit, & vinci 1ese gloriat tur. Tum autem, quanquam Vivimus in effoeto virtutum seculo, &feracissimo calumniarum , tamen non tam male & sinistre opinatus est de suis temporibus, ut crederet fore qui tam portentosis & immanibus mendaciis animum atque au TeS adVerterent, praeter eos qui simili morbo vel nefandi sceleris, vel insanabilis dementiae conflictarentur.

Sed nimis diu versor in infami argumeto, dum tot Verba perdo cotrabipedum nequissimu,qui no existi-

182쪽

164 Do M. BAUDI ORAT.mavit probari posse sui similibus se esse juratum virtutis & honoris hostem,nisi principem ingenii,doctrinae ac sapientiae maledictis incesse ret: quem quidem satis ulciscuntur mores sui, nam frustra sim, dccum ratione insaniam, si id genus animal oratione vel sanare, vel lauciare postulem ut rubore suffundatur canis,cuius frons serrea & exsanguis depudere didicit, atque Omnem humanitatis sensum a se penitus abdicavit. Olim artibus ingenuis, & homine libero dignis mentes masuescere, mores expoliri credebantur,nunc ex hominibus in s ras agrestes degenerant, & naturam ipsam exuunt qui se literas amare gloriantur. Cur enim tam ferociter insurgerent, tam intemperanter deinbIccharentur lymphatici homines in

183쪽

IN OB. Ios. S C A LI G. Is in eum quem omnes consentiunt

probi primarium saeculi fuisse virum, & Principem Senatus literatorum Hoc nemo in dubium vocat nisi sacrilegus & intestabilis, nec ullus de generis origine vel ipsi, vel 'optimo parenti litem unquam mo-Vit, quanqua multorum oculis ob servabatur omnes eorum actionebnec effugisset curiosam malignitatis

diligentiam si qua sinisterior suspi

cio animis hominum insedisset. Nunc exorti sunt fraterculi gigantuqui id attentarent quod omniu reformidaverat audacia. Sed non est mirum si canes latratu, porci coeno ac sordibus delectatur. Interi m manet aeternumque manebit immotaveritas,nec loco cedet Scaligera nobilitas , quamvis exuta sit patrimonio maiorum, & extetminata sedi

184쪽

166 Do M. BAUDI ORAT.bus avitis per iniuriam potentiorum magno cum feculi pudore. Non effecit tame fortuna quod voluit. Ea enim tantum eripuit quae dare solet. Scientiam rerum plurimarum, sapientiam, animum inte, ligentem divini humanique juris, constantiam in adversis, moderationem in prosperis, aliasque heroi

cas virtutes non amisit.Talia munera nec dono dantur, nec adimi cuiquam possunt. Omnia sua secum portat magnanimus Bias quum Vrbe & arce capta se solo beatus patria relinquit , probamque pauperiem sine dote quaerit. Sed ex omni censu bonorum,quibus noster heros admiraculum usque suspiciendus fuit, nullam laudem reor esse compar da cupietate, &religioso Numinis cultu. Quae Virtus tanto clarior ha

185쪽

IN o B. Ios. SCALIG. I beri debet,quo rarius in eruditis hominibus deprehenditur. Dica enim

justa cum indignatione id quod res est: plerique scientiae typho sic insolescunt ut Deum vereri ac Venerari dedignentur, quasi doctrina dux esse debeat ad induendos ritus Cyclopum, & exuendam Numinis re- Verentiam , in quo simi omnes thesauri scientiae ac sapientiae reconditi. Noster autem immane quantum a Mezentiis Divum contemptoribus abhorrcbat. Nullum genus

hominum si homines dicendi sunt&non potius brutae pecudes) tam inexpiabili odio aversabatur, & di

ris atque exsecrationibus devovebat, quam atheos: nec facile adduci poterat, Vt crederet, quenquam ita destiscere a naturali lege & ratione ut Deum aut non adoraret, aut non

186쪽

168 Do M. BAVDI ORAT. putaret. Permultos quidem reperiri qui sic vitam instituerent quasi nullus esset in coelo rerum humanarum arbiter ac moderator, qui quae nos gerimus audiret & contemplaretur , Vindex scelerum, munerator recte factorum. Sed tamen ubi suam quisque conscientiam interrogat,

neminem se iudice absolvi posse quin sub domestico tortore saevius Vapulet quam si saxo saliat. has esse

taedas ardentes, has furiarum faces quibus improborum menteS inquietantur, ut quidquid meruerunt semper exspectent, & ultricem Nemesin accinctam flagello ante oculos versari arbitrentur, contra nihil

securius posse dici animo sibi recte

conscio, hic murus aheneus esse Miconscii resibi. Si fractus Agabatur orbIs, impa- Humferient ruinae. Porro cum studio

187쪽

IN OB. Ios. SCALIG. ID dio verae pietatis, quam ante omnia coluit noster venerabilis senex, adjunxit amorem Veritatis, quam & a patre didicerat ,& prorsus in animuinducebat , essie basim ac fundamentum omnium Virtutum. Simulationem ac dissimulationem resu-giebat cane pejus & angui,tanquam hollem ingenuitatis, & quq magnanimu pectus minime deceret. Placuit illi generosa vox Achillis apud

Homerum Iliad. I.

of ssique ac poreas inferorum eos qui aliud ore promunt, aliis coxia condunt. Hunc

ille cursum vitae peregit usque ad extremum spiritum. Solon qui &unus fuit e septem Graeciae sapientibus, & solus inter eos legum condi-L 3 tor,

188쪽

I7o Do M. BAUDI ORAT.tor, dicere solitus erat neminem esse numero beatorum adseribendu priusquam ad fatalem metam de venerit, & vltimum vitae aetum expleverit. hic est ille decretorius dies qui de omnibus anteactis sententiam fert. Nam et oces tum demumpectore ab imo Eliciuntur, se eripiturpersona, ma-

.netres.

Nullum tunc fingendi tempus est, nullus mimo locus. Optime constat vitae totius ratio ijs qui sortiter mori didicerunt. Videamus igitur quantum heic constantis animi specimen noster ediderit. Iam primum simulatque se morbo correptum sensit, continuo mens praescia suturi augurata est istare sibi viti-Daum aevi terminum : idque ser

mone

189쪽

IN OB. I OS. SCALIG. IIImone & vultu ad firmitatem erecto denunciavit amicis . cumque familiares aliquam spem recupera dae valetudinis osten Jerent,nec animum esse despondendum, ille contra de morbi sui genere coram summis Medicis tam perite & accurate disseruit ut rationibus ejus haud

gravate assentirentur. Tanta vero cum tranquillitate mentis certam sibi mortem impendere asseVera bat, ut si in alieno foro versiaretur, nec ea res quidquam ad se pertineret. Mox supremae VoluntatiS curas ordinavit, ne moreretur intestatuS. Toto autem tempore quo domi desedit, aut lecto afixus fuit,sermones meram pietatem spirantes tanquam ex adytis effudit de misericordia Dei, de redemptione generis

humani, de justificatione per fidem

190쪽

in Christum , de restirrectione comporum & animarum immortalitate, alijsque praecipuis religionis articulis: adeo ut jam tum coelestis gloriae primitias disserendo degustare videretur. Interdum vicem suam dolebat,quod ob imbecillitatem vi riti solemnibus studijs, & vitae muneribus incumbere vltra no liceret. Nempe animus priscae nobilitatis,& divinae memor originis cogitabat Imperatorem stantem mori oportere. Nam si infimo generi gladiatorum curae fuit ut honeste decumberent, quanto magis decet viros tum in humanarum rerum despicientia, tum in studio pietatis exemcitatos hoc agere, Ut constanter ac fortiter fati sui legem excipiant Z ne velut inertes Poetae in extremo actu corruisse arguantiit. Hunc casum

SEARCH

MENU NAVIGATION