Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

211쪽

DE INDUCIIS. Is 3 tam ab omni foedere aversiis, tam ab ipsi natura degener, quem bella discordiaeque civium sua sponte de- lectent qui non malit ad tranquillitatis portum appellere, quam con tinuis turbarum pugnarumque flu- ctibus inquietari Z Sed incidunt aliquando nec istates & angustiae rerum huiusmodi , ut viri fortes non possint aliter vitam & salutem suam ab iniuriis & intolerabili Levitia propugnare, quam si in Martium,l ut sic dicam, hunc campum descendant, non ut praeturas aut consulatus ambiant, sed ut sanguinem suti, Ut coniuges ac liberos tueantur, &quidquid apud gentes sanctum habetur. Talis cogitatio apud benignos rerum humanarum arbitros aut Veniam nobis, aut etiam aliquam

generosae indolis ac sortitudinis lau-

212쪽

I p Do M. BAUDI DI SsER. dem assignabit. Neque enim ulla magis legitima causa est arma capiendi, quam servitutis depulsio, quam vitae & incolumitatis tutela contra Vim & immoderatam dominationem potentiorum. Sed faustis potius & secundis ominibus prosequi convenit exspectationem

beati status qui jam in limine praedi

sto esse speratur, quam obductra cicatrices refricare dicendo: quanquagrata solet esse, & solatium adfert gravia passis secura commemoratio

praeteritarum calamitatum.

- ct qua perferre molesume Antinuit meminisse juvat, postquam ad finem mala pervenerunt. Vt enim ijs qui ex gravi morbo recreati sunt jucundior est fructus, & acrior sensus restitutae in in tegrum valetudini, quam si nunquam

213쪽

D E INDUCIIS. I93 quam aegri fuissent ata nemo melius

bona sua novit quam ij quos saevi labores,& ambigui casus plurimum

exercuerunt. Intelligamus igitur scelicitatem nostram,& eam gratiS animis interpretemur, sepolitis malignis suspicionibus quae tamdiu hoc beatae pacis negotium prorogaVerunt. Libens assentior iis qui providam & sapientem dissidentia opinantur esse firmissimum adversus fraudes & insidias munimentum: securitatem contra patere ad ictus, nec quenquam facilius opprimi quam qui nihil metuat, ac si in alterutram partem peccandum sit,satius esse vanis moveri, & omnia tuta timere , quam inani credulitate velut hamo inescari. Sed habeat haec diligens cautio locum, ut quae provide ri humano consilio postunt ante

214쪽

Iss D. BAUDI DISSERT. Ommentemur,& animo praecipia mus , ne Veniendum sit ad inconsiderantiae excusationem NON PUTARAM, quam scopulo pejus for midare debent ij quibus populi salus concreditur. In hac parte no pos sumus esse nimium timidi, minusque proni ad bene sperandum: heicdecet unumquemque pro comminni bono, ut cum Latino Rege Loquar,

Confitere,atque omnes metuentem e pendere casus.

At vero sequestranda est intempestiva morositas, & nimia sollicitudo, si futura sit impedimento quo

minus res maxime utiles ac salutares ad optatum & se licem exitum perducantur.Facerem temere,& pri' vati hominis modum ac modestiam excederem, si curiosius inqui-

215쪽

DE INDUCII s. Isrrere auderem in actiones eorum qui

sedent ad clavum imperij, & quorum curae ac vigilantiae permittitur Vt videant ne quid respublica detrimenti capiat. Nefas sit dubitare, quin tanto quisque impensius libertati cautum voluerit, quanto scrupulosior est in evolvenda conceptione verborum, quibus absq; omni cavillo & circuitu planum & perspicuum fiat nos esse populum ute tem nostris legibus, omni nexu fi delitatis aut clientelae, omnique jure alieno solutum. Sed ubi subscripta dc obsignata fuerint omnia quae aversutissimis ingeniis ad tollendas

Omnes eXceptionum ambages eX-

cogitari pollunt,quid erunt illa prς-tet vocabula artis ξ praeter altiones mularum 8 praeter literas & Vo

216쪽

1 8 D. BAUDI DISSERT.vincula, nec idonei obsides diutur nitatis , nisi magnates ultro sibi legem dicant, ne ulla spe vel ingentis

commodi, neve ullo praeteXtu recedere velint a promissis. Nihil est in hominum societate fide sanctius, nihil in rebus divinis jurejurando Sed si quis, ut ait Tragicus, lingua. juret mentem injuratam gerat, prae sertim regni gratia,quo pretio Iulius Caesar jus violandum esse dicebat,& reipsa violavit: iam nihil erit ad decipiendos simplices effcatius re ligione sacramenti. Nonne magna pars eorum qui in summo dignitatis fastigio versantur erum esse co-

probant id quod a Lysindro dici

solitum accepimus, pueros ludere astragalis, Principes penuriisZ NUn- quam o erit hominibus ad fraude paratis color, aut effugium ne pacto

217쪽

DE INDUCII s. I99cto stetur cujus eos poeniteat, idque nullis foederum aut conventionum formulis vitari potest. Idcirco etiam potentissimorum Regum ac Principum Legati dominorum suorum authoritatem in hanc causam obligare parati sunt ut securitati nostr consulatur. Porro conditiones & leges pene dicam horrendi carminis, quae pollulatur a principibus in altissimo rerum humanarum fastigio

constitutis, cum nullam contineant evidentem utilitate , nec aliud quae Tant praeter contumeliam sceptrigerorum monarcharum , non Videntur proponi animo impetrandi,sed ut aliquo justi colore negotiuomne pacis aut Induciarum conturbetur. Ajunt juris conditores non

esse hominum malitiis indulgendum , idque satis superque dictat N 4 com

218쪽

communis sensus. Quid porro minus ingenuo & candido pectori convenit quam id postulare, quod nec tibi prosit,& ossciat alterit Sunt

qui contemptim traducunt, & ser monibus extenuant vim illius sive agnitionis, sive declarationis, qua status noster tanquam resp. liberae gentis ab adversa parte nominatur. Sane nihil inde fit accipietatium, nec ad nos quidquam redit, nisi quarurerum possessionem sanguine ac sudore per annos plurimos velut usi capione partam habemus o & qui dem ita ut maxima pars Christiana rum gentium persuasium habeat causim nostram optima lege sun-- dari. Sed si spectetur majestas & immensa magnitudo Regis Hi spania-- rum, Vix timida Votorum nuncupatione quidquam majus a Deo

219쪽

DE INDUCII S. 2OI

immortali sperare poteramus. Quis enim unauam credidisset post tam diuturna b lla per populum olim subditum gesta cum tam potenti

regnatore, futurum ut avito patri monio defeetus, no tantum reconciliationis spem & praeteritorum oblivionem ostenderet, Verum etiasua quodammodo confessione, nos legitimo jure subnixos esse pronuntiaret 8 Id nobis & ad famam honorificentius ad spem stabilitatis fomitis, & ad existimationem vicinorum speciosius videri debet, quam si disertioribus verbis significarent adversarii se nobis in perpetuum cedere & resignare omnia jura, nomina & obsequia, quibus antea Austriacae domui devincti ' eramus. Nam hoc pacto libertatis nostrae titulus originem suam caperet ab N 3 eorum

220쪽

eto et D. BAUDI DISSERT. eorum beneficio, nec ad retrogesta vim sitam extenderet. Nos autem publico jure & sacratarum legum authoritate causam nostram muni tam esse dicimus, nec pendere ab alieno concessu. Non enim infinita potestatem permissam esse principibus in Belgas, ut iis qui bello vietis leges pro arbitatu imponunt; sed adstringi certis privilegiorum

ac rituum formulis, a quibus si recedant , nec moniti meliora sequatur, tunc ordinum sit providere ut resp. bene administretur. Hoc fundamento niti libertatem nostram asserimus, nec sine nota praevaricationis alium titulum ambire debemus : alioqui multum decedet de

causis publicae dignitate, si fiduciam jus ad hoc usque tempus habuisse censeamur. Quid quod communi

SEARCH

MENU NAVIGATION