Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

191쪽

IN o B. IOS. SCALIG. I73. pulcre vitaVit noster primarius seculi vir. Nam cu antea semper aequabilem sui modum retinuisset , tum in novissimo certamine, quo etiam

fili j deorum percelli solent, & de

statu mentis exturbari, tanto robore animi, tantaque constantia munitupectus habuit, ut nullo mortis metu sese perrumpi pateretur. Quin & ardentibus votis eXoptabat cumApostolo, mature liberari corporis ergastulo, & est e cum CHRISTO. Nihil aliud preces eius spirabant Prae- ter fastidium huius infelicis vitae, &certam fiduciam immortalitatis. Quin & uberibus lacrymis deplo-

rabat nimiam vivacitatem suam, quod ad ea usque tempora durasset . , quibus in dubium vocaretur meri tum & satisfactio Servatoris nostrit Esu CHRLsΤΙ, quem se propediem

192쪽

i74 Do M. BAUDI ORAT. diem visurum esse confidebat sedetem ad dextram Patris omnipotentis. In hac spe & plenistima persuasione animam placide exhalavit, ut mors somno simillima videretur,&ad coelestem patriam commigraVit, unde dono Dei tam ingens pignus ac depositum in terras transmissum erat. Ita nobis occidit magnus heros, cuius quidem occasum non ignavo luctu prosequi decet, sed me moriam pie inviolateque Venerari.

Corpus, hospitium illius illustris a

nimae, quae terraS omneS nomine

suo implevit, hesterna die coposituest tumulo,ubi exspectat resiurrectionem quia aeternus aeterni Dei filius veniet jura fatorum daturus vivis ac mortuis. Potior autem ejus pars caelo recepta est ubi sempiterno aevo fruitur, & eam vitam agit quae nec

193쪽

IN OB. IOSEPHI SCALIG. IF temporum metis,nec felicitatis modo circumscribitur quam non oculis vidit, non auris audijt, non VOX eloqui, nec humana mes capere potest. Qua propter etsi non solum haec Academ ia,verumetiam Universa resp. literaria gravi damno ac Vulnere afflicta est ex tanti viri amissione, tamen illius beatitati potius gratulari nos oportet, qua infirmo desiderio & muliebribus lamentis lugere ademptum, ne magis ob nostram jactura dolere, quam ob ejus commodum laetari videamur. Erigamus igitur animum, & fortibus solatiis leniamus aegritudine: quod fiet si mentem componamus ad eius exemplum atque imitationem. Tot praeclara sui pignora nobis reliquit , quorum decus nulla posteritas silebit, memoriam nulla unquam

194쪽

1 6 Do M. BAUDI ORAT. unquam obliterabit oblivio. In iis contemplari licet ingentis viri eff-giem melius expressam quam penicillis Apellis,aut coelo Lysippi. Haec nobis ad aemulandu propolita sunto. Nam si sumosae majorum ima gines quae nihil intuendum exhibent praeter eXternam corporis figuram, ardorem honestis mentibus addunt, ut eoru laudes vita & factis repraesentare contenda quanto magis animos nostros inflammari oportet 'ad gloriam & verum decus, quum diurna nocturnaque manu Versabimus monumenta praestatis

simi virorum 3 Vos 5 flos & soboles ingenuae juventutis , qui huc a parentibus missi estis ut inde tanquam

a mercatu domum redeatis aucti bonarum artium proVentu , quirbus patriae usui, vobis honori, ami-

- - . .

195쪽

IN OB. Ιos. SCALIG. I 77cis auxilio esse possitis,capessite precor & amplectamini tam pulchram& praeclaram occasionem. Non possunt omnes esseCatones aut Socrates. gratulandum est saeculo nostro, quod Leida primario, & singularis exempli viro tamdiu potita sit. Pulchrum & gloriosum est ijs qui ad summa contendunt si in secundis aut tert ijs consistere possint. Nos ut captus est mediocrium, non deerimus tueri dignitatem literarum , nec deseremus honorifica stationem in qua nos bonorum suffragatio, & nonnulla doctrinae opinio collocavit. Ad me quod attinet, polliceor ex animo profiteorque me nullo unquam tempore vestris utilitatibus & commodis destitu Iu , qua publice qua privatim semper curae & cogitationes meae stu-M dio

196쪽

1 8 D o M. B A V D I ORAT.diosorum iuvenum teporibus de vovebuntur.Extremum hoc erit, Vt quod & mos & officii ratio praescribit , huic ornatissimo consessui gratias agam, quod tanta celebritate ac frequentia cohonestare dign ali sitis hoc nostrum non ingenis aut eloquentiae specimen, sed supremum pietatis munus atque humanitatis, deuotum piis manibus principis omnium aetatum viri in omni genere literarum atque eruditionis.

Habita es in auditorio Theologico

fridie eius diei quo defuncti corpus sipu

tura montum fuit. Do M.

197쪽

ORATIO

Ad serenisiimam Principem

ELITA BETHAM

Anglia I ginam. Augusta Heroina,NVlla gens unquam maiore Observant ia Principem suum coluit , quam natio Persarum. Erat apud eos vel legibus sancitum, vel moribus institutum ne quisRegiam Maiestatem adire auderet sine aliquo munere, quemadmodum ne-sts est accedere ad altare sine donario: Recte & religiose secisse videntur, quod eos qui in terris erga genus humanum divina quodam-M et modo

198쪽

I8o Do M. BAVDI ORAT. modo vice funguntur, divino quoque ritu & honore communicarint. Si quis unquam inde ab Vltima vetustate dignus exstitit omni cultu ac Veneratione, Vostra Maiestas consentiente gentium fama in hoc or

dine principem locum iure sibi

vindica cuius heroicae VirtuteS non

solum invidiam vicerunt, sed &mortale fastigium supergressae sunt:

atque adeo no modo populus tuus, Verum etiam exterae nationes noni aliter maiestatem tuam obserVant , admirantur, ac suspiciunt,quam be-l neficum & falutare qiuoddam sidus e coelo in terras demissum , ut sedulo everso succederes, & rebus assiil etis mederi posses. Quod quide ipraeclarissimum munus tibi a Numine delegatum constanter administras tam aequabili iustitia ac sa

199쪽

pientia, Vt propemodum minima de laudibus tuis censenda sit illa suprema regni potestas, ad quam te Deus, tuum ius, & publica felicitas ieVeXerunt. Ego inter cultores tuos gradu & censu plurimis impar, animo &affectu vix cuiquam secundus, nullum maius ac melius donarium pulvinari tuo inferre possum, quam simplex votum,quo Vno VΟ- ita universa bonorum omnium, sa

lus & securitas imperii, spes & opes j

siubditorum tuorum cumulate continentur. Igitur Deum Optimum Maximum , regum ac regnorum

presidem & custodem ex intimis ssensibus veneror atque obtestor, Ut te qua diutissime mortalium coetibus interesse patiatur. Faveant pro pitia fata beneficio quod dederunt, tantoque muneri addant perenni- M 3 tatem.

200쪽

I 8 et Do M. BAUDI ORAT.tatem. QVanquam enim ingratus

orbis non intelligit bona sua, nec terra capere potest ingentem Eligabethain, cuius sublimis indoles nihil humile, nihil humanum sperat spiratque: tamen sera sit, & nepotii bus nostris demum nota dies illati quae tam illustre depositum natali, coelo redonabit. Saepe te omni gloria florentem, ac beate regnantem

aspiciat fausta & festa lux quae te generi humano commodaVit, quaque suscepisti imperium vi servareS,ser vasti dum susciperes Maneat in azVudubia & anceps palma pulcherrimae conspirationis , utrum impensioripietate cives tui te , an tu ciVeS tuos

salvos & incolumes esse malis. Non evagabor licentius. in hoc immenso laudum campo, nec longiori sermone clementiam tuam morabor,

SEARCH

MENU NAVIGATION