Dissertatio medica inauguralis, de apoplexia, eaque praecipue quae sanguinea appellatur : quod, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus ac

발행: 1795년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

cis obstiterint. Illud tantum in praesentia dixisse sussiciet, quod ista videntur exorta fuisse haud magis ex artis ipsius natura, ejusdemque multiplici commercio cum aliis necessario poste

rius eXtuns, quam ex natura mentis humanae,

quippe cum haec plerumque malit praepropere suis figmentis, aliorumve sententiis futilibus

commenticiisque temere assentiri, quam Veritatem, alta terra et caligine mersam, inquieta acerrima atque attentissima cogitatione perscrutari atque educere. Jam Vero quam trunca et debilis medicina est, satis superque constat ex medicorum monuia mentis, quae ratiocinationum adeo Variarum et

discrepantium scatent, ut hic jure nemini non legenti exclamare liceat, Incertior sum multo, quam dudum: Quot homines, tot senten-

tiae P Compages quidem corporis humani est adeo multiplex

12쪽

DE A POPLEXI A.

multipleae atque artificiosa, ut minime mirandum sit, perpaululum adhuc de propriis ejus viribus legibusque animadversum esse ac notatum. Quin etiam, quod sane dolendum est, hoc ipsum, quantulum id cunque est, obscuritatis multum atque erroris habet, siquidem con- , jecturali duntaxat ratiocinio absque eXperimen- ,

tis innititur. Necesse est igitur studiosum, qui, vestibulummodo artis hujus ingressus, omniumque id genus inexpertus, cogitur alios audire, tali tantaque eorum, qui de his disputarunt, discordia animo confundi, utpote plane nescientem quid sequatur aut quem. Hinc fortasse fieri potest, ut ipse quidem accingatur fortius propriis viribus quaerere verum. At vero qua tanGem fiducia sui, qua laeta spe futuri audeat deflectere, seu quid novi aut eXcogitare, aut in lucem proferre de iis, quae usque adhuc curiosissimos atque ingeniosissimos fefellerunt effugeruntque.

13쪽

DE A POPLEXI A. s

Nudi conatus, capti scilicet supra vires, quippe quod experientia, quae hic est omnium instar, deest, tantummodo essicient adauctum istius molis rudis indigestaeque, quae primum sibi ipsi, dubitatione aestuanti, valde displicuerat. Denique nihil aliud restat, in quo elaborandum est, nisi rationes superiorum excutere, Ut velut rejectione facta demum ad aliquid perveniat, quod, si nihil exquisiti aut novi habeat, certe tamen nihil omnino stultam credulitatem redolere videatur.

uaedam de Apoplexia generaliter adnotata. Etiamsi Apoplexia Sanguinea nobis est praecipuum argumentum, jam tamen quaedam dest poplexia generaliter adnotare forsitan haud

alienum erit.

14쪽

Apoplexia, ut voX ipsa sonat, oli in valebat quodlibet repentinum ac subit in corporis vitium, quo sensus motusque aut omnino intercidunt, aut quoddam ad tempus labefactantur. ρε Apoplexia dicta est, quod tanquam ex letha- li percussu repentinum facit casum. Est au- tem oppressio, saepe sine febribus, repentina, et quae sine febribus sensu privat corpus; . semper celerrima et nunquam tarda esse pro- cs batur Plerique autem antiqui medici hocce vocabulo cunctos morbos, sive repente, sive sensim in

vadentes, qui sedem in cerebro habeant, appellasse videntur. Hippocrates quidem ita nominat omnes Ner

Vorum resolutiones, tum totius corporis, tum alicujus membri. Hinc memorat απι- - π κτ V.Crus attonitum; aitque, Σν Oui

Cael. Aurel. de Morb. Acut. Lib. IV. C. S.

15쪽

DE A POPLEXI A.

Ex eo nimirum, quod hocce verbum tam late usurpatur, eXOrta est ea magna confusio, quam non solum apud antiquos, sed recentiores quoque offendimus. Etenim uno sub nominenarrantur morbi, qui, tametsi, sicut alii, ex cerebro ac nervoso genere affectis nascantur, multum tamen, quod est, secundum suas quisque causas, in signis variant; quique nunc rectius, ut par est, aliter aliterque audiunt. Opiniones certe antiquorum de hujus morbi natura perquirere curiosum potius, quam utile dixeris. Hodie etiam, tot post praeclara repertas Loquendi impotentia in convulsionibus multum' pei severans malo est. Quae vero parum durat, aut lin- guae siderationem, aut brachii, aut eorum, quae in dextra parte sunt, denunciat. Hippocrat. Coac. Pro- not.-P. 36 et 369.

16쪽

8 DE A POPLEXI A.

ta, quis potest plane et perspicue expedire visa,

quae nobis a cerebro ac nervoso genere subinde

objiciunturi Nihil igitur est, quod hallucina.

tiones veterum super hac re magnopere miremur. Horum scilicet plerique opinati sunt, apo plexiam fieri ex aliquo frigido crassoque humore, qui cerebri ventriculos oppleverit obstruxeritve. Haec quidem ratio, primum a Galeno proposita cujus ab auctoritate, ut Wepfer ait, piaculum duceretur vel latum unguem discedere) multa per secula ad Fernelii aetatem usque invaluit, qui demum commentus est, istud malum nasci ex cerebri arteriis adeo oppressis obstructisve, ut cor suis solitis spiritibus, inde nimirum transmisiis, privetur, itaque sensus motusque intercidant '. Sententia autem Hippocratis ipsius est longe dictu speciosior: quam equidem malo,'' Wep-fer loquitur, ρε verbis Prosperi Martiani, quam meis

17쪽

meis explicare ; quod eo lubentius facio, quod ipsius magnus Hippocrates cum notationibus Romae, anno I 626, primum lucem viderit, scilicet biennio ante editas exercitationes de Motu Cordis et Sanguinis cl. Har-Iaei, quae primum anno I 628 Francos urti excusae fuerint. Ita enim ille in libro secun- do de Μorb. ad paragr. 64. p. I 68. edit. RO-manae : Apoplexiae tres inυenio in Hippocratis doctrina disserentias, quarum etsi diversae sint causae antecedentes, in essentia tamen conve- munt omnes, quae in sanguinis satione con it, unde spirituum motus et actio omnis tollitur. Nam ut ipse inferius ait I dum sanguis non movetur, seri non potes, ut non etiam corpus quiescat. -- Triplicem autem ob causam sanguinis mo- tum sisti ex Hippocrate dicit. Primum, cum

humores acres sanguini in arteriis contento admiscentur, unde sanguis concrescit et sistitur. Deinde, cum ob nimiam venarum reis

pletionem, seu interuptionem, ventilatio ejus

B prohibetur,

18쪽

DE A POPLEXI A.

prohibetur, unde sanguis corrumpitur, qu 3ρῆ spiritus suffocantur, isque a motu suo cessat. - Uaec a poplexiae species subito sit cum signis plethorae. Denique sanguis motu privatur με propter affluxum humorum frigidorum ; at- que hoc non direpente fit, neque omnes in με principio actiones abolentur, et, si sanguisVM pituitam superet, eVadunt, sin minus, sanguis -- magis congelatur, et aegri moriuntur . Etiamsi in loco jam laudato mentio fit de sana guinis motu per arteria S Venasque, nemo certe, nisi nimium patiens, ne dicam stultus, veterum mirator, eX illo solo collegerit, circuitum hujus

Hippocrati satis liquido cognitum fuisse'.

. Wepfer. Exercit. de Loc. affect . in Apoplex. P. III. 132. Is 3. 4' Plurima sane antiquorum monumenta invidiosa vetustate perierunt; necnon etiam aliqua sunt mut; la et hi

antia,

19쪽

DE A POPLEXI A.

Ac de antiquis hactenus; nunc quam breviter dicendum est, quomodo recentiores huncce . in Orbum agitarunt.

antia, atque ideo vix aut sortasse ne vix quidem sine ulla dubitatione statui et judicari potest, quid olim notum omnino ignotumve fuerit. In denso velut chao nonnihil quidem lucis aliquando, sed raro admodum, Oboritur; Verum illud ipsum adeo maligne inter tot atras erroris nebulas micat, ut perdissicile sit inde discernere quatenus par est inventa aliquot, quae recentioribus tribui plerumque solent, veteribus accepta referre. Quod autem ad sanguinis circuitum pertinet, nonnulli Prosecto extant apud antiquos loci, qui paululum quiddam hac de re, obscure vero admodum, ac quali per nebulam, significare videantur. Quispiam sortasse antiquitatis nimius admirator, qui scilicet ei non veniam solum sed honorem quoque talem et praemia poscit, V si haud aliter voto potiti queat, dixerit, antiquos propter vanas rationes de corporis humani . actionibus, nec non ignorantiam commercii earunde in cum sanguinis circuitu, ab hoc rite animadvertendo pro-

hibitos fuisse; ideoque eundem tantummodo leviter in transitu

20쪽

DE A POPLEXI A.

Apoplexia, id quod inter omnes constat, videtur oriri ex aliquo cerebri affectu, unde suis propriis actionibus impar redditur. Indicia igitur, quae in hoc malo subsequantur, alia aliaque esse, prout causa modulae agendi variant, necesse est. Hinc apud Cullenum est ipsum Ge.

nus, transitu subinde attigi sie, quotiescunque nempe alia tractantes sorte quadem offendissent. Erudit. Dutens com . plures ex Hippocrate, Platone, Aristotele, aliisque longo intervallo locorum et temporum disjunctis, locos protulit, unde probare laborat, Veteres non solum rem, sed etiam quomodo ipsa fit, satis comprehendisse l. Quicunque autem talia curiosius animadvertere volet, is auctorem adeat. Nunc enim sufficiet unicum locum ex Platonis Timaeo ab eo laudatum recitasse. δὲ δή κὰ α α, es ua ῶν φλιζων, και γην Τύ-κία παύοι α ς- αι ιαὶος '--Cor Vero Venarum Originem, sontemque sanguinis per omne corpus impetu quodam circumacti. Plato in Timaeo. Edit. Ficini, Lugd. IS9o. p.

SEARCH

MENU NAVIGATION