Dissertatio medica inauguralis, de apoplexia, eaque praecipue quae sanguinea appellatur : quod, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus ac

발행: 1795년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE A POPLEX IAE. 23

was employed, Mon after Whicli his counte- nance became relaxed and dilated, and he died in a few hours. Mors hujus aegri dicitur facta fuisse ex irritatione a vescatoriis tum excitata, quando nimirum cerebrosum genus erat vitiatum : Sit ita sane; neutiquam vero sequitur, hanc vitiositatem primitus adfuisse. Enimvero tempus, quo morbus incidit, notae ipsae exhibitae, necnon auxilium a purgantibus adlatum testari videntur, hanc fuisse veram apoplexiam sanguineam; proXimumque vero est, eandem, quippe quae statim post: cibum pleniorem occupavit, Ortam fuisse ex distento ventriculo aortam descendentem praegravante, unde nimium sanguinis ad caput versum adactum fuit. Denique, ratione Κirkland perpensa, nequaquam temere atque imprudenter, meo saltem judicio, sanguinea et serosa apoplexia existere dicuntur.

32쪽

DE A POPLEXI A.

cuntur. Neque etiam accesserim ipsi opinanti, apoplex iam, de qua Cullenus aliique agunt, nihil aliud, nisi caron aut coma ; haec etenim potius leviores illius species esse videantur. Vulgari igitur divisione in apoplexiam sanguineam, serosam, nerveamque servata, de prima in capite sequente dicendum est .

' C A P. ΙΙ. De Ignis Apoplexiae fanguineae communibus, ej demque Diagnos. Hippocrates quidem ipse, medicinae conditor, dixit, id quod experientia usque adhuc comis probavit) hunc morbum plerumque invadere

homines aetate provectos, eosque praecipue ultra quinquagesimum aut sexagesi inum annum. Certis

33쪽

DE A POPLEXI A.

Certis anni temporibus saepius incidit. Sub vernum scilicet atque autumnale aequinoctia,

ubi vicissitudines tempestatum ex frigore in calorem ac retro sunt magnae subitaeque.

Interdum nulla fere signa, nisi forte capitis subitus acutusque dolor, praecurrunt.

d entationes autem hujusmodi semper fere fiunt, quando circuitus sanguinis, praecipue autem cursus ejusdem ad caput versus, immodica nimirum exercitatione, ira, inclinatione capitis, ebriositate, nimio externo calore, sternutamento aut tu sis frequente et magna, emeticis fortioribus, multa spiritus in tubis inflandis, aut alvo

deponenda, aut vociferando contentione, ad augeatur.

Homo ex improviso concidit, sensu motuque voluntario privatus , sopore, saepe ne acerrimis quidem stimulis cedente, sepultus videtur ; in-

terdum

34쪽

DE A POPLEXI A.

terdum ex facili spirat, interdum stertit; arteriarum pulsus est plenus et validus; facies rubet;

oculorum et temporum Venae tument; caput summopere calet ; oculi semiaperti et veluti vitrei ferine rigent, haerent, prominentque lingua turgescit et ex ore aperto spumae non-

nunquam mOVentur ; sensu S motusque saepe magis in uno quam altero latere imminuuntur, sub quo casu minus ita affectum interdum nervorum distentione veXatur. Morbo augescente, pulsus fit languidus, lentior, et rarior ; respiratio paulatim minuitur ; et cum validissima est apoplexia, subeunt ronchi gravissimi, stridor dentium, convulsivi motus, tandem mors.

Et si interdum nulla fere signa praecedunt, attamen sequentia frequenter mali instantis sunt. Crebri capitis dolores et vertigo exercent; tu ida, coloribus variantia. praeter Oculos trans currunt, et saepe visus ipse deficit ; oculi interdum

35쪽

DE A POPLEXI A.

dum dictiorquentur, tunica albuginea rubet, lach hebescit; somnus in promptu est, atque idem per somnia tumultuosus ; incubus infestat; ali. pCr membrorum nunc hujus, nunc illius lateris ; quaedam resolutiones ; aliquando frigus in quibusdam partibus sentitur. At quibus in- stat terribilis hic morbus imprimis stomacho saepe laborant intestinisque, et saepe de nau- sea conqueruntur, de borborygmis desidendi- que conatu, licet indigestionis abfuerint cau-

sae, aliusque colluviei absint indicia

Illud autem fere plerique omnes medicorum notarunt, quod morbus hic homines maxime corripit, quibus brevia sunt colla, magna capita,

habitus plenior, quique sunt inexercitati, inrymaeque sponte profluunt; aures tintinant, atque aliquantisper obsurdescunt; tactus it n-itur ; lingua tiitubat; mens tota quod an O quis perbrevis stupor in extremis partibus; tor-

acerrima Zulian. Comment. de Apop. C. et . de Apop. San

36쪽

DE A POPLEXI A.

Rcerrima atque attentissima cogitatione versati ;cibo copioso atq ae immodicis liquorum fortio. rum potionibus at sueti. Idem quoque saepe eXcitatur a suppressis pro . fluviis, veluti mensitum, epist axis, haemorrhoidum, sanguinis ex incisa vena, &c.

Satis quidem constat eorum pleraque homines huic malo opportuniores reddere, utpote quae corpuῖ impleant. Caetera vero de hoc genere, eaque haud minora, adeo sunt multa et varia, ut loquacem fi delassare Fabium valeant. Nunc igitur dicere sat est, omnia esse hujusmodi, quae vim sanguinis in capitis arteriis auget, reditum per venas ad cor, transitum per pulmones, superiorem venam Cauam, aOrtam descendentem, &c. tardent prohibeantque. Enimvero

37쪽

DE A POPLEXI A.

Ω9Enimvero singula eorum, libero nimirum sanguinis cursu impedito, nimium cerebro pressum aut ex iniqua congestione in quibusdam vasis, aut est ussione, aut vi denique ipsius renixus inferre possint.

Etsi pervetus opinio est, eaque fere omnium

medicorum, qui deinceps de hac re disieruerunt, firmata coniensu, breve scilicet collum homines a poplexiae sanguis eae Obnotatos reddere ; at Κirkland tamen eam . quassi Vanam, qUodest, neque ratione, neque eXperientia approba

tam, inficias ivit. At vero experientiam haud repugnare jure forsitan ex ipsa diuturnitate, qua stabilis permansit, cogi potest ; et quanquarii nequit quidem confirmari illa ratione, quae OmneS apOplexiae species ad quoddam nervosi generis Vitium refert, veruntamen facile, meo saltem judicio, potest confirmari per illam, quae pressum, in

38쪽

so DL A POPLEXI A.

in cerebrum versantem, eX Vasculoso nempe genere factum, inter causas hujus morbi comprehendit. Satis enimvero constat, quo minus spatii est inter caput et cpr, eo majore vi sanguinem necessario ab hoc ad illud deferri. Talis quoque conformatio corporis potest impedire liberum sanguinis reditum a capite, unde pressus, ut supra dictum est, cerebro inferri

queatur.

Hic autem praeceptum Fothergili mihi in mentem Venit. Ipse quidem homines talis formae hoc monet, nunquam diutius aliquid oculis cervice reflexa intueantur. Namque eXperimento probat, latera brevis tubuli, tortu nimirum dato, multo propius, quam longi, sibi ipsis admoveri. Jugulares itaque venae, in istiusmodi positu, minus aptae sanguini provehendo fiant; quin etiam, si collum sit perquam breve, omnino imperviae evadere queant. Periculum quoque,

39쪽

DE A POPLEXI A.

quoque, eodem auctore, ex tali positu, eo fit majus, quod, cum reditus sanguinis a capite impeditur, cursus hujus in Carotidibus manet peneidem ; siquidem hae arteriae, utpote motus centro propiores, haud tortus tantum, Ut Venae, patiuntur.

Ιdem denique narrat casum subitae apoplexiae, quae ex hujusmodi tortu orta esse videatur .

Jam illud porro dissicilius dictu erit, quomo

do aliae quaedam causae supra comprehensae, studium nempe, cura, atque animi anxietas homines huic malo opportuniores essiciant. Hic quidem memorantur, quia in medicorum monumentis exstant, neutiquam quia in iis me certius aliquid adlaturum credo. Potest enimvero fieri, ut assiduum et vehemens literarum studium corpus quodammodo impleat,

' Lond. Med. Observ. et In l. v Ol. 6.

40쪽

sa DE A POPLEXI A.

impleat, eo quod minus exercitationis adhibe . tur ; ast quomodo cura anxietasue animi isthuc spectent tendantque, nullus video. Nimiam fortasse irritabilitatem indu eunt, unde, corpore ipso antea procliviore, causae, eΣ-citantes quas Vocant, Valentiores evadunt. Sed vis talium rerum ad summam certe est exiguae, atque istis potius, unde nervea apopleXia excitatur, anumerari debent. Nunc vero signis et causis, quae modo dicta sunt, rite animadversis, apopleXiam sanguineatri

ceteris fere omnibus malis dignoscere haud perdissicile erit.

Nihil certe est negotii eam a Syncope, Paralys, atque Epilepsit a distinguere. In prima enim facies pallet; spiritus fere omnino intercluditur;

arteriarum pulsus cessat ; atque extremae part CS frigent. In altera sensus motusque voluntarii nonnulli

SEARCH

MENU NAVIGATION