Dissertatio medica inauguralis, de apoplexia, eaque praecipue quae sanguinea appellatur : quod, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus ac

발행: 1795년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE A POPLETI A. 33

nonnulli tantummodo imminuuntur. In tertia

denique spiratio nihil interpellatur ; musculo rum plerorumque voluntarii motus est convulissio; facies semper fere distorquetur, atque eNore spumae moventur.

Caeterum dissicile sane est hanc semper ab iis, quae serosa et nervea audiunt, discernere. Hujusmodi autem in casu non solum signa, quae adlint, sed causas quoque, et remotas et eXcitantes, quae ante praecesserint, quam curiosissime aestimari necesse est.

42쪽

3ι DE A POPLEXI A.

De tensa cerebri plethora, tanquam Ap plexiae causa. Generalis ejus plethora, licet pro casu frequentiore habita, nunquam re quidem vera

fieri potes.

Et hactenus de notis causisque apoplexiae sanguineae. Licet jam dicere, has causas preia sum nimium cerebro inferre, utpote quae vel vasa ejus nonnulla solito magis distendant, vel profluvium ex iisdem faciant, vel etiam eiiusionem ab exhalantibus adaugeant. Opinio quidem apud summos auctores legitur, hoc malum a venosa nempe cerebri plet hora frequentissime proficisci. Atqui haecce opinio, ut cl. Monro jure contendit, ex fabrica ipsius partis parum perspecta uata esse videatur. Hinc

43쪽

Hinc nunc illam excutere convenit; ideoque pauca prius de capitis vasis, cursuque sanguinis in iisdem dicenda sunt. Cerebrum certe est pars adeo pernecessariatum ad vitam, tum ad sanitatem humanae coin-

PagiS, ut natura, provida solersque, ejus saluti per incredi nilem fabricam quam Optime cor su-luiise videatur. Quod quidem satis constat exsanguinis copia ad id delati, ex arteriarum iu

lum vehentium, venarumque eundem revehemtium dispositione.

Auctor, modo laudatus, ostendit, numerum sanguinis ad cerebrum delati aequare decimam duodecimam ve portionem totius vis, quae Percorpus circumagitur ; quanquam cerebrum i p. sum haud amplius quadragesimam hujus partem pendeat. Ille autem sic rem persecutus et t. Duas internas carotides arteriasque vertebrales

. ' similibuu

44쪽

16 DE A POPLEXI A.

similibus cum ramulis, qui ab aorta emittuntur, quod scilicet ad modum pertinet, comparavit; atque ita coarguit eorum errorem, qui, prioribus nempe vasis cum descendentis aOrtae trunco consulte ac temere collatis, numerum sanguinis per caput circumacti multo majorem eo, qui supra memoratur, putarunt. Jam vero ne cerebrum aliquid noxae accipiat, vel eX sanguinis Impetu, Vel ex proprio ejusdem numero Per arterias aliquatenus obstructas imminuto, apparet, quod hae arteriae multos post flexus introeunt caput; dividuntur in complures ramusculos, qui alius in alium eXeunt;

nec non plus spatii continent, quam ipsi trunci

Talem sane conformationem non modo impetum sanguinis inhibere, sed etiam arcere injurias, quae eX vasis nonnullis eum vehentibus, occlusis scilicet aliterve vitiatis, oriturae sint, experimento,

45쪽

DE A POPLEXI A. 37

experimento. alio quidem consilio olim facto, deprehensum fuit. Galenus enim, eos nimirum refellens, qui contendebant, vim cerebri omnino eX corde pendere, tradidit, se frequenter, idque sine ulla noxa, carotidas animalium conis strinxisse '. Quod quidem experimentum saepius ab .iliis eodem exitu factum fuit; unde facile colligitur, cerebrum suam propriam sanguinis portionem per arteria S vertebra leS accipere. Caeterum Galenus, utpote hujus rei nescius, neutiquam cernere potuit, eXperimentum hujus modi nihil ad argumentum suum pertinuisse. Eadem quoque cautio et provisio ex Venarum

forma ac distributione, quae sanguinem a capi-

te revehunt, agnoscitur Exiguae enimvero cerebri venae, in quibus sanguis circuit, exeunt in sinus a dura matre tectos, per quam propriatque eorum tunicas Ob

livi es

46쪽

18 DE A POPLEXI A.

lique. ac saepe contra illius motum in his peris meant. Hinc plane periculum diruptionis praecavetur, cui parvae tenuesque cerebri venae patent, sit forte quadam refusio sangum is in jugularibus internis, quod est, in lateralibus finibus continuatis, accidat. Quam quidem ad rem illud certe pertinet, quod paululum modo humo .ris cujussi bet, in sinus injecti, exiguas cerebri cerebellique venas ingreditur.

Denique, vertebrales venae non ita magnae sunt, atque ideo totus fere sanguis, intra caput circumactus, per sinus revertitur ; qui quidem cum arteriis, quae ad cerebrum pertinent, collati, haud rata pro portione vicentur majores truncis, itidem scilicet spectatis, quod est . suis cum arteriis collatis, venarum, quae ab aliis partibus, ut puta renibus, splene, &c. sanguinem

revehunt.

Postremo, illud memoratu dignum est, quod

47쪽

hi ipsi sinus adeo cum calvariae ossibus, durae matre, falce, et tentorio conjunguntur, ut neuintiquam dilatari queant

quae cum ita sint. Ipsa evidentia eorum opinioni repugnare videtur, qui existimant, venosa cerebri vasa elle talia, quae motum sanguinis retardent, eundemque in sese congerant; unde, ut illis placet, si paululum aliquid rem orae acci

dat, sanguis ibidem citius congeri possit f. Sed haec quidem, ex anatome petita, hactenus. Videamus nunc annon plura, eaque fortasse haud minora, illis, qui opinantur venosam cerebri pletnoram esse praecipuam apoplexiae causam, objici queant. In confessio quidem est, venosam plethoram fieri aetate provecta, quando apopleXia frequentissime occupat , sed et haud minus verum est,

Nerv. Syst. t Cullen, F. L. NO. II O7 arteriosam

48쪽

arteriosam in juventa adesse. Quod cum ita sit,

si hoc malum ad plethoram tantummodo referZtur, nulla habita ratione mutationis, quam Cerebrum pariter, ut ceterae firmiores partes, progrediente aetate passum est, unde magis obnoXium causis excitantibus evaserit, profecto nullus video, quamobrem seniores sepius, quam juniores, corripiant Ur. Hoc autem eo magis valet, quia eadem ipsa, quae venosae pleihorae imputantur, quatenus saltem motus sanguinis spectatur, possunt- vel ex arteriosa progigni. Enimvero, Utrum congestio sanguinis in venis obstiterit cursui in arteria S, an, ea absente, major numerus per has . fuerit adactus, nihil omnino interest; si quidem eadem subsequentur, quod est, vel effusio ab exhalantibus augebitur, vel tenera eXtrema ipsarum arteriarum rumpentur : Ideoque nil obstat, cur non haemorrhagia cerebri, seu apo

plexia, de qua Hogmanus disierit, tam ob arte-riosa

49쪽

riosa plethora, quam venosa, eXoriatur. Cullenus tamen posteriorem esse hujus mali causani existimat '. Caeterum ex supra positis colligere licet, venosam plet horam haud esse praecipuam excitantem causam apoplexiae, sed contra arteriosam ;quippe quae saepius subito sit ex sanguinis, ad caput delati, cursu quacunque causa adaucto.

Si veto probari potest, id quod mox tentabitur, generalem cerebri plethoram ne fieri qui . dem posse, aliud argumentum ponetur, unde apparebit, quo plus sanguinis in venis inest, eo minus in arteriis esse ; atque ideo actionem illarum in has, ex renixu nempe Orientem, quo quidem modo effusio ac haemorrhagia explicanutur) rata pro parte imminui ; nec non arterias ipsas, haud scilicet admodum distentas, eam tutius sustinere posse.

I Nunc

50쪽

a DE A POPLEXI A.

Nunc vero quaerere convenit, anne generalis cerebri plet hora re quidem vera fiat ; seu potius ' anne quantita8 humorum, qui intra caput circumaguntur, unquam adaugeatur imminuaturve : Namque in animo est, non solum ostendere Plethoram generalem neutiquam existere posse, sed quoque numerum humorum, qui in

calvaria versantur, non posse imminui ; aut certe eundem nunquam adeo hoc illo ve modo variari, ut ratiocinatio hujusmodi magna ex parte labefactetur . Ι. Inter omnes anatomicos satis constat, cavum calvariae ab encephalo omnino occupari. II.

Hie autem illud animadverti oportet, quod ponitur encephalon scilicet ossaque cranii naturaliter sese habere. Pomo dignum omnino, quod adnotetur, primum cl. Monro h κncce rationem excogitasse, quem quidem, tum suis in praelectionibus, tum in optimo libro de genere nervoso dilucide ex pneumaticis hydrostaticisque principiis

confirmat.

SEARCH

MENU NAVIGATION