장음표시 사용
51쪽
ΙΙ. Ossa cranii moveri, ullive prementi cedere nequeunt, eorumque foramina prorsus omnino ab arteriis, venis, aut nervis transeuntibus implentur; idenque pressus aeris circumfusi undique a cerebro HIcetur. III. Experimento cognitum est, cerebrum haud posse comprimi, vel certe i ullam vim quae ab ipso corpore humano adhibeatur, ad tale quid essiciendum valere .
IV. Aer denique circumfusus et simul vicinae
partes adeo arterias caput ingredientes, vena Lque indidem exeuntes premunt, ut tantum humoris,' Hocce experimentum a Monro factum suit. Ille enim collocavit cerebrum in vase aqua impleto, cujus aquae superficiem pressui aeris sere ad mocli sui pristini climidium densati, id est, pressui aeris circumfusi iare duplicato. objecit; denique tamen aqua nihil descenderat, quam quidem desceri disse erat necesse, si cerebrum pressui cessis
52쪽
moris, circumacti scilicet pulsu cordis, necnon vi contrahendi aut propollendi quae inest ipsis vasis, sustentetur, quod eadem satis plene distendere lassiciat. Illud autem praeter aeris circumis fusi pressum accedere debet, quod multis ex vasorum flexibus magna pars eorum, quae conti-
'entur, gravitate ipsa detineri possit. Nunc vero eX supra comprehensis illa colligere licet :Ι. Primo, nimietatem humoris in cerebri vasa non adigi posse, nisi, id quod, ut jam dictum
est, fieri nequit, calvariae ossa cedant, ipsumve cerebrum comprimatur; ideoque plethoram hujus partis nequire existere: . Secundo, numerum humorum, qui intra caput circumaguntur, haud posse imminui vel numero caeterorum imminuto; quippe quod tantummodo accidere potesso aut ex pressu aeris circumfusi
53쪽
circumfusi superficiei cerebri illato, ut ex vasis hujus continentibus copiam humorum' ea majorem, quam pressus aeris, partiumque vicinarum, sustentare queant: IlΙ. Tertio, congestionem humoris in quibusdam capitis vasis comitari necessario pari alio-
rum eXinanitione; namque si cerebrum aliqua in parte deprimatur, aliae partes aeque attolluatur, ideoque harum vasa aut comprimi, aut exinaniri necesse est :
IV. Postremo, numerum sanguinis in capite sepa per fere in secunda aut adversa valetudine, per vitam aut post mortem, esse eundem; nisi si quando aqua aliquidve materiae fuerit effusum secretumve ex vasis sanguinem vehentibus ; nam, si tale quid acciderit, profecto tantum sanguinis ex calvaria exprimetur . Enimvero ' Nem . Syst. C. I. P. S.
54쪽
Enimvero ratiocinatio hujusmodi non solum' ex principiis, quae nullam controversiam recipiant, ordinari videtur, sed etiam confirmari ab iis quae deprehenduntur in cadaveribus illorum, qui hydrocephalo perierunt, siquidem plerumque omnia vasa sanguinem vehentia sunt flaccida, et, si permultum aquae fuerit congestum, cerebrum ipsum adeo absorbetur, ut interdum vix ulla pars ejusdem cerni possit. Naturae vero consilium, ut congestio sanguinis in capite arceatur, ex modo patet quo arteriae venaeque disponuntur; namque hic, id quod aliis in partibus contra fit, haud simul procedunt, sed transeunt per diversa calvariae foramina, unde arteriae ex suo pulsu nihil venas comprimunt, atque ideo quantum sanguinis illae ad caput vehunt, tantundem hae indidem revehunt '. Caeterum sv Nerv. Syst.
55쪽
Caeterum, quando haec, modo memorata, nunquam rite fuerunt animadversa, manifestum
est, haud multum fidei do beri narrationibus de incisis corporibus eorum quos apoplexia sustulit. Namque illud admodum credibile est, quod, cadaveribus nempe curiosius inspectis, nonnulla duntaxat, haud pleraque vasa cerebri sanguinem vehentia, saepenumero certe, si non semper, turgida deprehensa fuissent. Fac vero pleraque horum Vasorum nunquam non, ut multo pluribus placet, distendi; hinc tamen neutiquam coingere licebit, cerebrum posse continere majorem humorum copiam hoc, quam alio tempore et Etenim, si unquam tale quid acciderit, tum profecto vasa serosa pro rata portione eXinaniantur necesse erit. Quod quidem Van Swiet en significasse visus est, ubi dicit: U Cranium semper planissimum est, sanguis ruber tantum in pia matre observatur, et in arteriis rubris majo- ribus per medullarem encephali substantiam dispersis, et medullam oblongatam ambienti-M bus ;
56쪽
hus ; in corpore cerebri naturaliter nunquam sanguis ruber invenitur : Hinc distentis vasis rubrum sanguinem vehentibus, cum dura cranii ossa cedere nequeant, comprimuntur reliqua vasa corticis et medullae, Ac Et in alio loco,- dum ergo omnia vasa sangui-
nea in plethoricis nimio sanguine distenta turgent, dilatabuntur et haec piae matris) vasa : Verum cranii cavum exactissime reple- tur contento encephalo, et ossa cranii in ad uti tis cedere nequeunt; adeoque repletis plus solito vasis sanguineis, reliqua vasa, tenuio
ερ res humores ferentia, debebunt angustari et comprimi l.VZulianus denique casum memorat, ubi vasa capitis sanguinem ferentia inveniebantur multum distenta: Contra vero,'' ait ille, cerebri ventriculi neque, ut solent, humescebant, sed
57쪽
arentes omnino inveniebantur, neque potuit in toto cerebro quidquam aquae reperiri. Caeterum ex illis casibus, ubi non solum pleraque vasa sanguinem vehentia turgida, sed lympha quoque effusa intra ventriculos, et in cerebri superficiem deprehensa sunt, colligere necesse est, quo nempe talis humorum congestio Prae- . ter naturam credibilior fiat, partem scilicet cere.
bri ipsius, id quod nonnunquam in hydrocephalo accidit, absorptam fuisse.
C A P. IV. De prognos ac ratione medendi.
Enimvero a poplexia sanguinea, propter singularem scilicet conformationem, atque CXimias actiones partis ipsius quam occupat, nun
quam non periculosissima haberi debet. G Interdum
58쪽
Interdum vero hoc malum medicamentis ex
toto vincitur; ast saepius mortem aut heini ple-
giam infert. Quinetiam, si quando vi num fuerit, plerumque repetit, atque semper fere se-
rius ocius modo dicto arcessit '.
Saepe intra paucas horas praecipitat; interdum diutius, ast nunquam ultra duos tresve dies trahit.
Satis constat, nihil in futurum praesagiri pos-
se, nisi signa, aetas, habitus corporis, praedis ponentia atque excitantia quam diligentissime perpensa fuerint. Saepe autem propria natura isti Us vis quae cerebrum premat, ad quam Omne consilium curantis dirigi debet, vix aut ne vix
quidem comprehendi potest. Si paululum duntaxat sanguinis congeritur in quibusdam capitis vasis sine horum diruptio
59쪽
SIne, aut effusione ab exhalantibus adaucta, periis culi minus est. Si vero vasa ipsa dirumpantur, aut effusio ab exhalantibus magna fit, ut causa pressus tolli nequit, ita nihil spei superest. Enimvero hoc malum, si quando provideri potest, arcere facilius est , quam istud praesens
Praecavendi autem causa, omnia certe supra comprehensa quae saepius soleant excitare morisbum, cane pejus et angui vitanda sunt; necnon et isti, quod proclivitatem augeat, ex nimia scilicet plethora plerumque orienti, mature occurrendum est. Quae quidem hocce posterius consitum impleant cadeo sunt nota) referre ea nihil necesse est . Enimvero regimen praecipue omnium hane ad rem pertinet ; atque illud ipsum aci ho inis
60쪽
aetatem, habitum corporis, genusque vitae pris. tinum, quam curiolissime accommodari debet. At quando instantis mali signa sunt, itum Ualidissimis auxiliis utendum est, detractione.nimirum sanguinis alvique dejectione; quippe
quae plenitudinem generalem citius imminuan atque ita, vi motus sanguinis caput versus fracta,
Imo etiam, morbo jam urgente, eadem ipsa in primis adhiberi convenit. Cum vero detractio sanguinis, incisa vena, maxime aut fortasse tantummodo juvat plethoram minuendo, nihil est, quamobrem jugularis vena citius quam alia quaevis ferienda sit: Quin potius curatio illa est periculosa. Namque inter eam profecto jugularis aliaeque colli venae ita premuntur, ut cerebrum ipsum, libero nempe sanguinis