Epistolae Gerberti primo Remorum, deid Rauennatum archiepiscopi, postea Romani pontificis Siluestri secundi. Quibus accessit Decretum electionis eius, ... Epistolae Ioannis Sersberiensis, episcopi Carnotensis, ... Epistolae Stephani, ... S. Genouefae

발행: 1611년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Apostolici consequi potueris, adquiescet: sin autem, hon staminterius causam, si ad Dominum Papam proficisci dispoianis,amici tui formabunt, quos rerum qualitaS & causae calculus visibili specie plenius edocebunt. Ego quoque in quo poΩsum tibi non deero, litteras quas ex parto mea Domino Papae trades, accipies a latore praesentium , tibi & statribus Domini Praecentoris bonum optantes, & utinam obtinentes Si aik- 'ctum effectus non sequitur, animum Veteris amici non argues, sed tortunam Cessensi Abbati E P I s T. C X V. OCcasionem scribendi vobis gratanter arripui, cum apud nos viderem hominem, quem ad vos credobam reuersiarum. Nuntio igitur salutaticinis vcstrs benigne suscepto, cum eo de referenda vobis salutatione contrari, sub accepta cautione, quia persona mihi erat incognita. Quae itaque circa me sunt, eri parte describo, & possem utinam scribere laetiora lPostquam ab Ecclesia Ro. reuersus sum, tantae acerbitatis suae molestias in me fortuna congcssit, ut fere. nihil aduersitati existimem me animam praetulisse. Miramini forsitan, fleobstupescitis, quid me tantopere potuerit perturbare. Hscinaure vcstra paucis aperiam. Serenissimi Domini , potentissi-ini Domini Regis, inuictissimi Principis nostri tota in me i canduit indignatio. Si causam quaeritis, ei forte plus iusto faui promotioni suae ultra quam oportuerit institi, ad hoc toto de- 1iderio cordis suspirans, ut quem fortunae inuidia credebam exultantem, miscratione diuina regnantem cernerem in patrum solio, de iura dictantem in populis & nationibus. Sicia te decreuit Dominus punire in poenitentiaan desiderium mei Quicquid enim impatietitar appetitur,&fuga & accessu doloris importat aculeos. Huius ramcn culpae non arguor, sed quod vires meas omnino transcendit , dc paruitatem meant: magnitudine fili poterit excusare , in innocentiam .meam.

impingitur. Solus in regno Regiam dicur minuας, Majestatem. Cum admissi mei factum diligentius optimuiu , hisci in caput meum intorquent. Quod quis nomen Romanum.

272쪽

apud nos inuocat,mihi imponunt. Quod in electionibus celebrandis,in causis Ecclesiasticis examinandis,&umbram libertatis audet sibi Anglorum Ecclesia vendicare, mihi imputatur. Ac si Dominum Cantuariensem,& alios Episcopos, quid facere oporteat solus instruam. His dc causis totus concutior, quibus etiam urgentibus mihi creditur exilium imminere. Ego illud propter iustitiam, si oportuerit, non modo aequanimiter, sed etiam cum gaudio tolerabo. Vnde insta Calendas Ianuarias me opinor ah Anglia exiturum , & quidem hisbito consilio vestro , & moraturum in Galliis , &inde ad Romanam Ecclesiam transiturum. Interim quantas possum bonitati vestrae gratias ago pro honore & liberalitate, quam in Dalrcni meum exercuistis , 5 ut vice mea Abbati Ual- Iecurtensi de visitatione fiatris mei gratias referatis cxoro ; Post quam Prior de Cantu merulae litteras istas secreto inspex crit, ne ad oculos & aures plurium transeant prouidete.

Thomae Praeposito Cellensi. E p I s T. C X VI. IN spectis litteris quas Domino Cellensi transmitto, statum

meum pro arte coniicere poterit prudentia vestra. Quod autem specialiter ad vos spectat, amicum vestrum P. sanum esse sciatis, & incolumem, &in magna prosperitate versari. Illum vero quem vestris precibus Domino Cancellario Regis commisimus, ego, & Thesauratius Eboracensis, nuper si num in bono statu vidimus, licet ab exactionibus Regis non omnino possit esse immunis. Domino Padia Alexandro. EpIs T. CXVII.

CAusa quae vertitur inter Suanum & Baldeoinum. Sacerdotes, super Ecclesia de Chitelius. ab auditorio venerabilis Datris nostri Richardi Lond. Episcopi, appellationis auxilio ad vestram tracta est audientiam .. Agebat itaque memoratus S. vi iam dicta sibi restitu cretur Ecclesia,

273쪽

ra se querebatur esie iniustere sine iussicio destitutum. Baliaeuvinus adhaec dilatoria exceptione opposita de superme morata Ecclesia de iure conueniri non posse iscina citra restiti itionem bonorum eiusdem Ecclesiae, quae sibivi & fraude praefati S. dicebat ablata: paratus tamen de principali negotis respondere si S. innocentiam suam delato sibi iuramento i purgaret. S. vero nec subire voluit iuramenti discrimen, nee referre, afferens iudicio Domini Lond. intentionem sitam non posse alicuius exceptionis obstaculo submoueri r quod cum pars fateretur aduersa , dicens se ideo appellasse , quia una die ab eodem Lond. cum isto alia duo peruersa iudicia. reportauit, S. ad praesentiam appellauit vestram, praefigenso uas Apostolorum , cum tamen utrique parati essemus omnem iustitiam exhibere. Domino Papae Alixandro. E P I s T. C XVI II.. CHaritatis staternae compassio nos admonet, pro Uen rabili fratre nostro Vuillelmo Noroic. Episcopo vestrae Majestati supplicare, ut vexationibus quas et Uvaesitanus A chidiacomis incessanter continuat, unem debitum imponi praecipiatis. Quod quam decesse sit, vestrae sinceritati innotescere procurauimus, iniquiuatis odis & abominatione sea dati potius, quam aliquo personarum intuitu. Factum est siquidem Lond.nupcr cum Conuentum celebrare S, erigentibus quibusdam necessitatibus, tamdictus Episcopus ven rabilem fratrem nostrum Lond. Episcopum, Cui videlicet,&Vvigornensi Episcopo cognitionem accusationis , qua Uvachel. impetitur, delegastis, miserabili admodum supplicatione conuenis, ut saltem ea die, quae estunc tertia su rat peremptoria constiti' post multas, & bonorum virorum multorum vexationes eius admitteret probmones , quod

iamdicto Archid. iuxta mandati vestri formam lata restituisset, & iustitiam exhibuisset nisiin omnibus per ipsum i vachel. stet . Produxitque in medium copiam virorum reli ribrum, Abbatum, Archidiaconorum, Priorum,& Clericorum, eorum testimonio , quos allegauerat,

274쪽

probaturus. Processerunt & alij quamplures illaesae opinionis viri, qui amore justitiae, re ad confusionem iniquitatis dicebant se paratos esse probare, quod saepedictum Archidiaconum audierant, Offerente Episcopo, remssionem omnium restitutionum quas reposcebat, &insuperat proprio ix. nia cas argenti, ea conditione ut ei absolutionem criminum suo

tum idem Episcopus impetraret, & Episcopum repudiasse, partim quia non poterat, partim ne Videri posset pro tant

rum criminum redemptione marcas recepisse, in quibus cum uniuersi tam Clerici quam Laici,supra modum scandaliarentur.Dissimulare nonpotuit nec voluit Dominus Lond. praedictas probationes tum tertio productas filisse, sed V vachel. nulIa trium Citationum peremptoriarum apparuisse: & adj ecit,

quod sine Urigornensi Episcopo, cui cpn lagata erat cause cognitio, & non apparebat, die condicto nihil decernere poterat, & debebat. Sit itaque vestra discretionis breui, si pla. cet, saepedicti Archidiaconi subterfugijs , in quibus confidit, obviare, & vexationibus tamdiu afflicti Episcopi, pacis rem dio subuenire. MDomino Papa Alixamlo. E v I s T. C XIX.

ADuersus inbertum Presbyterum super Ecclesia de ΤΗ-

chestana, Iord. Prior Acrectae instituit controuersam, dicens eum praetatam Ecclesiam possidere, quam sine Prioris ascensu,& alterius Advocati, citra Memnem ordinem juris,®ni consuetudincm inuitis & reclamantibus Parochianis ingressus fuerat. Ad haec Osbertus se in eandem Ecclesiam canonicum ingressim habuisse respondit, Advocato Comite Uvaren. ipsum pretsentante,& Vuillelmo Archid. Norvvic. vice Ebrardi bonae memoriae NOroic. Episcopi,introducente , re es cum omni jure suo jamdictam Ecclesiam concedente.. Adjecit etiam hoc legitimorum testium asseritone in praesentia venerabilis fratris nostri Vuillelmi Nore vici Episcopi se probasse, quod & Episcopus destinatis ad nos litteris tostabatur. Se tamen minime cogendum esse dicebat , ut possessionis suae gaudaret authorem, aut titulum diceret, cum reus &si ni- hil praestet, obtineat, authore non probante, quod intendit

275쪽

Cum ergo venerabilis frater noster EpiscopusCicessi instaret, ut Prior, si in causa vellet procedere, suam fundaret intentio nem , praefatus Presbyter ad vestram audientiam appellauir, diem praefiniens Dominicam qua Cantabitur, Laetare me in rusalem. . Domino Papa Alexandro. E p I s T. C X X.

V Enerabilis frater noster Rodb. Batton. Episcopus dile cto filio nostro, fideli vestro Vuillelmo Cummi Ecclesiam de Cerda restituit, juxta mandatum misericordiae vestrae, quo pr ceperatis eandem sibi appellationc remota restitui, si ipsum Dunetinensi Ecclesii plene satisfecisse constaret. Dicitur autem Clericus quidam nomine A. vi hoc bcneficium cI mentiae vestrs infirmet ad sedem Apostolicam proficisci. Nos itaque quas possumus Maiestati vestrς pro Uv. preces porrigimus sumcientes, ut quod ei misericorditer conferre dignata estbonitas vestra,fideliter conseruare dignetur, & ut ipsum in petitionibus justis clementer audiatis. o Domino Papa Alexandro. Epis T. CXXI.

IN omitibusquς gessit bonitas vestra, nihil Domino Regi Anglorum gratius est beneficio quod V villelmo Cuminisdeli vestro misericorditer impendistis. Hoc autem nititur euacuare frater quidam nomine A. de Cerda, utinam melioris viis &integrioris famael &Maiestatem vestram leuitati dein consitantis, quod absit, submitti desiderat. Rectius, Pater,

fuerat, Omnino non audire clamantem, quam gratis destit

rercstitutum,&absque culpa deij cere legitime possidenten . Placeat ergo dignationi vestrae juste conseruare quod miseri, corditer cotulistis, & ipsum in petitionibus justis clemeter auditet De teto Episcopus L cκouiesis malleus iniquitatis est ad

conterendam Ecclesiam Dei, hic in me pauperem tantam Regis coaceruauit indignationem, ut Domino Cantuariensi &Cancellario suo Rex ipse denuntiauerit, me Maiestatena Rs, .giana minuisse ,&ob hoc amicorum & fidelium numero e

clusendum, Auditis etiam biteris,quibus innocentiam meam

276쪽

vestra benignitas excusauit, mendosus ille & mendax dicere ausus est , Dominus Papa scripsit quod Oluidi, ego Domino Regi res ro, quod Perum noui. Provideat igitur mihi pictas vestra Rc-gis gratiam studeat reformare. Domιns Papae. EpIs T. CXXII.

Lericus quidam de familia Uvillelmi bonae memoriae

Eboracensis Archiepiscopi, nomine Symphorianus, in praesentia Regis,Τhe.&Episcoporum,& Baronum Angliae,ire quodam Conuentu celebri Osbertum Eboracensem Archidiaconum Impetiuit super crimine veneficii, quo praedictum Archiepiscopum dicebat extinctum,veneno stibi per Archidiaconum in mensa Domini propinato , promittens constanter se hoc ferri candentis,aut aquς feruentis,aut monomachis,aut alio judicio probaturum. O. vero constantissime crimen inficiatus, priuilegio dignitatis & ordinis se non laicorum , sed Ecclesiastico tantum judicio subjacere, di Icillipei omnia paratum stare respondit. Datis ergo ab utrisque fideiussoribus de lite exequenda juxta consuetudinem gentis nostrae in manu Regis , qui nobis & fratribus nostris reclamantibus & renitentibus , causam hanc propter atrocitatem criminis, & quia copraesente initiata erat, ad forum suum pertinere diccoat, in Octauas Epiphaniae dilata est controuersia. Interea Regi S. sc- renissimus Dominus noster Rex Henricus succcssit, de cuius manibus, vix cum summa disti cullialc, ita manu valida, cum. indignatione Regis, & omnium procerum , jamdictam causam ad examen Ecclesiasticum reuocanimus. Cum ergo interuentcntibus multis dilationibus quaestio ex necessitate protia esset,&actor, S scilicet secundum subtilitatem legum S Caluinum accusationem non posset implere, inspectis sacris Canonibus de consilio venerabilium fratrum nostrorum

Ric. Lond. Hil. Cicest. Iosel. Rar. Rodb. Exon. Episcopo-xum,& aliorum sapientum qui aderant, quia verbum istud pcr totam Insulam diuulgabatur,jamdictq Archidiacseno pur ἡ .gation em indiximus in manu Archidiacianorum, adhibitis sc- cum asis quatum,Diaconis diem praestandae purgationis praefinietes,qua imminente accessit ad nos memoratus Archidia

277쪽

Conus, dicens se malle innocentiam suam demonstrare in s cie Ecclesiae Romanae, ad quam verbum forte peruenerat, se Sc omnia sua vestrae protessioni subij ciens, autnoritate Apostolica inhibens, ne in laesionem eius quippiam ab aliquo statueretur.Adjecit etiam quod in octau .Epiphaniae se nostro c5- pectui praesentabit. Nos ergo,ut oportuit,Apostolic Majestati deferentes definitionem negoth vestrae reseruauimus Sanctitati. Domino Npa Alexandra. EpIs T. CXXIII.

AD hoc Ecclesiam vestram capiti omnium Ecclesiarum dispositio diuina prsfecit,ut exterminatis viiijs de domo

Domini virtus jucundum capiat incrementum, & ut imperfe- ωim totius humanitatis, vestrae Maiestatis seppleat consummata Persectio. Causa quae vertitur inter dilectos nosti os Rad. Dunelmensem re Monachos Cantuar. Ecclesis, appellationis auxilio nuper ad examen Apostolicum a nostris manibus euolauit,ea eu huiusmodi. Memoratus R. reditus x. Abra. quos in Ecclesia Dourensi habuerat, ossicio nostro sibi restia tui postulabat, aut aliorum reddituum squam recompensationem sibi reponderari; dicens eos ad haec teneri ex juramento, quod Abr.Cancellarius nomine ex mandato Conuentus prnstitit, quando Rad. cessit, ut in Ecclesiam Dourae Monachi ingrederentur. Hoc quoque se te timis testibus promisit probaturum.Prior vero de Monachi hanc eius petitionem inanem

esse dicebant, eo quod sibi semper praedicta pactione in assignato redditu fuerit satisfactum: adij cientes se paratos esse ad calculi rationem accedere, ut suppleant pro arbitrio boni viri, si quid ei ulterius competierit. Ad haec R. se citra audicntiam vestram minime silper haec litigaturum respondit , inuitans Priorem specialiter, & Hug. fratrem eius seper contemptu

vestro,eo quod in parrochia illius protectionis vestrae praesidio

gaudentis, me inuito contra juris reuerentiam Capellam construxerint, praefixit que terminuin Dominicam in Ramis PM-

Domino

278쪽

Domino Alexandro. E p r s T. C X XIIII. IN seipsum, teste Anania' prouocat sententiam mortis, qui

Spiritum sanctum, merito virtutum successionis grati prorogatiua S edis habitantemin vobis, aliquo mendach fuco ci cumuenire praesumit, praesertim cum in dispendium iuris, lealterius laesionem mendax precatorinuigilet. Porro lator pra sentium Nicolaus a venerabili fiatre nostro Dunelmensi Episcopo, Archidiaconatu , quem Canonice habebat, Contra

omnem reuerentiam iuris absens spoliatus , inauditus, non Conuentus, occasione litterarum quas quidam Iord. forte vobis incognitus, falsis precibus, non sine admiratione totius Ecclesiae Anglorum a vestra clementia impetrauit. Hic est pater optime, hic est ille publice periurus, homicidij ex precedenti insimulatione publica respersus insemia , quem ob crimen falli in Apostolicis apicibus commissi , sanctus decessor vester Eugenius ossicio &benefic*o Ecclesiastico condemnauit: quaille prostratus sententia, exquisitis ignotarum gentium ansulis latuit, donec praedictum Patrem rebus humanis cognouit exemptum. Supplicamus itaque Majestati vestrae, quatenus latoris praesentium inspecta iustitia 6c miserabili paupertate, quod in eum enormiter famam est, misericordia ter corrigatis , & eo restitutό causam iubeatis per legitimos tramites suo marte discutere , si tamen decessoris vestri sententiam euacuandam esse decernitis, & homini iam damnato actionem potius deberi quam poenam. Domino Papa Alexandro. EpIs T. CXXV.C Vm omnes fideles sanctae Romanae Ecclesiae prassidio

gaudeant, ad sinum misericordiae eius fiducialius innecessitate confugiunt, quorum desideriis iustitia QMagatur,

qvi cinctae conuersationis incitamento virtutes promouent

proximorum. Tales esse Dares qui apud Theochemiam Domino deuotissime funulantur , publico praeconantis fame

279쪽

Cocesimo Rega. Epis T. CXIII. INter multiplices,&graues in me ciuientis fortuns iniurias, nihil eo molestius fero, quod amicorum solatio destitutus

neminem curarum socium, aut participem mentis inuenio.In quo calculo sors mea versetur, citra mes conquestionis iudicium, ex his quae videtis & auditis, & qus longo didicistis experimento facile poteritis intelligere. Vt tamen qui sit paucis

aperiam. Ex quo socij nostri a vobis redierunt, communem Dominum, me sere excuso, nisi cum onera fucitat subeunda, suum promissis & rumoribus effecerunt.

Mon eqvidem inuideo, miror magis.

Si quid ergo potest apud Excellentiam vestram paruitatis mes deuotio, si qua est antiquae familiaritatis memoria, si spectatae amicitiae fidem, fortunae impetus non subuertit, id agite, quo Serenissimi Domini nostri Regis gratis in me concepta

indignatio mitigetur, ut pro arbitrio cius excusem innocentiam meam, aut si maligne gratiam eius demerui, satisfactione Congrua eandem mihi liceat promereri, & exinde honestius& liberius, ει gratia litterarum, vel occupatione alterius stu-

dij , tanti sollicitudini, laboribus, suspicionibus & periculis me ipsum subtrahere potero. Nunc enim, si quid recte fiat,alij; si quid male mihi adscribitur. Non est malum in ciuitate quod

ego non faciam, me forte excusabit commodissime absentia mea, ut eius animum facilius possitis inclinare. Litteras D mini Paps pro me facientes dilectioni vestrae transmitto, quas si placet, mihi restitui faciatis: cas mihi sine rescripto non ro- gatus attulit nuntius Domini Elicnsis. Hanc D omini Paps p rationem Dominus Cantuariensis litteris suis prosequitur.

De caetero rerum vestrarum nos curam habere praecepistis: libens parco, etiam nunC proficit cura mea. Dominus noster

propriarum Ecclesiarum vobis subtrahi praecepit auxilium. Resistentibus mihi aliis, frustra contra torrentem direxi brachia mea. Vos autem super haec ei rescribite. De statu Insulae, de Curiae familiaribus vobis plura scribere vereor, cum per invia diam fortunae, litterarum mearum aliae incidant in latrones, alis naufragium patiantur, aliae meo dispendiose impudente Principum

280쪽

Prineipum oculis itinerant. In his tamen, ει aliis . quid me

oporteat facere,restridetis. Mathao Praeentari Senonensi. EPIs T. CXIIII.

MIror, amice, &doleo,si Dominus Papa indulgentiae sitae

beneficium reuocauit,& te illorum prs cepit subire iudicium qui tibi merito possint esse s.specti, & absque suprema &fere inuincibili dissicultate non poterunt conueniri. Mihi quidem, licet paulisper haeream, persuaderi non potest, quod par tis aduersi sinistra aduersus dexteram Romani Pontificis prς- ualuerit. Leui tamen gestamine intWritatem virginis oppressam Maj estatis verbis, fraudulenta Senonum irruptione fore

stabuersam memini. Debuit at Roma Senones Ecdona ferentes habere suspectos. Sed Cubicularij de Asietares Principis,& faeri Palath crgaestores diligentissimi, sub imagineiuris Pre.

sidentis forte religionem circumuenerunt, de Gallo, , dum emungerentur,censuerunt admitti.Non equidem inuideo sue cessibus corum, sed tuae Domini Praecentoris laesiona compatior, tanto magis,quanto minus his malis mederi potam. Fa- . 'Cies namque rerumquς apud vos sunt mihi ignota est, negotii . vires cx absentia mea plena non possum inquisi tione discutere, incidentes articulos citra partium assertiones examinare non 'valeo, & ob hoc in re incerta tibi non possiim certi consilij facere copiam: hoc tibi, authore Domino, innata & exquisita prudentia, amicorum fida sedulitas,sapientum affectata instruetio longe commodius pristabit, veruntamen sine consilii praeiudiso, interuentu Domini, Altis dorensis Episcopi, ut preces Domino Papae pro te porrectas admittat, studiosius sollicitabit, & per eundem, & alios ministerium consilij partis aduersae diligenter inquires, ut ex eo causam tuam seculius&felicius ponis instruere. Si preces contempserit, eum quasi inuitus trahes ad iudices , maxime si litteris Apostolicis aliorum iudicio stare non coegeris. N eque enim in

hac parte aduersariorum vocibus credes, nisi Principis apices praesentaverint. Si iussicibus tuis executioncm mandati .

SEARCH

MENU NAVIGATION