Epistolae Gerberti primo Remorum, deid Rauennatum archiepiscopi, postea Romani pontificis Siluestri secundi. Quibus accessit Decretum electionis eius, ... Epistolae Ioannis Sersberiensis, episcopi Carnotensis, ... Epistolae Stephani, ... S. Genouefae

발행: 1611년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

ipse, ερ ego fidelis vester consulo, quatenus ci in hac necessitate subueniatis, ne Dominum Papam benefici, sui poeniteat,&vos pudeat & pigeat inhumanitatis vestrae in perpetuum. Annuent vobis extraneorum exempla, qui propriis usibus 5 necessitatibus subtrahunt,& labore manuum exquisita, quae usibus vestris impertiunt.

DIu est amicorum amantissime quod de statu tuo, & aliorum veterum amicorum certio rari desidero, eo quidem

ardentius quo rarius sollicitum vel de te , vel a te certio pari contingit. De te tamen aliquid interdum audio, & hoc beneficio intermeantium, sed a te nihil unquam audiui: quod unde Contingat, non plane video, nisi quod te coniicio, quoniam dies mali sunt, & tu vir prudens, ex quadam siluisse cau- rela. Ego ut infirmitatem meam fatear in auribus tuis, &insipientiam meam amico reuelem ,tanquam mihi numquam hanc potui habere cautelam, quoniam vellem amicorum Opportunitatibus cmunuhicare , re eorum pro modulo meo gerere sollicitudinem. Cum ergo:tibi saepius scripserim, & tu numquam scripseris, amplius succenti sollicitudo nequit ulterius cohiberi, quin per proprium inquirat nuntium, quis tuus vel veterum sit status amicorum, nec sic veteres dixisse arbitreris, Ut inueteratos in quibus charitas refrigescit, dictos intelligas, cum ego nec senserim,nec dixcrim eos aliquod charitatis dispendium sustinere. Quis enim ego sum,ut seruum judicem alienum, qui Domino suo stat aut cadit Stabit autem Deo auctore,& mihi utique charitas officiosa est, ignara totius mali, sortis ut mors , & sinceritatem suam multis & perennibus prodit indiciis: habet haec testimonium jugiter in jus Ioanne,quod ei perhibent tam opera quam fructus operum. Si vacas, & licet; & id curas, per latorem praesentium, . quem ad hoc misi, de statu meo & aliorum poteris Certi rari, .idEmque aperiet tibi quomodo de tuo facias certiorem. Ο - ueris autem quoniam mihi licet, & ad hoc vacuus sum,& tota deuotione sollicitus, ut tuis & tuorum, si quid peregrinanti

dignaris iniungere , mandatis libenter obediam , mihique

302쪽

Ioco magni muneris erit, si me aliquo obsequio tui, mandato tuo contigerit occupari. Aude ergo amice, aud c aliquid pctere aut praecipere amico se&sua tota affectione animi exponenti.

R. Priori Mintonae. EPIs T. CXXXIX. VBi humanum consilium deficit, ex necessitate confugitur ad diuitium, quod, ut opinior, nulla via facilius aut felicius obtinetur. quam si amici Dei illud precibus studeant obtinere, culpa patrocinio indigentium demeretur. Ego quiadem exulo & proscriptus sum,& quod ad hominem alteratus,

pene iustam Causam non video, licet apud Dominum me cerbiora meruisse conscius sum , & fortassis pcCcatis meis exigentibus euenit, ut hic flagellis acerbioribus feriar, & tamen causam percussionis ignorem. Eo autem magis timcnda iunt

judicia Dei quo de occultiori justitia & secretiori ratione proueniunt. Est autem poena duplex, cum Sc ipse sentitur, & causa ignoratur. S i tamen diuinae miserationis est, ut me pro tu stitia pati velit, gratissimum habeo, certus quoniam ita amicos beare censuerit, quia per multas tribulationes itur ad regnum. Fateor me Ecclenae Dei seruasse fidem,&Archi cpiscopo meo, ut oportuit, fideliter obedisse: nec me, Domino auctore, I quam seruatae fidei aut Ebedientiae poenitebit. Spero autem quod ει Archi iis,pusvester redis calle Patrum sequis vestigia per viam mandatorum Dei pergit ad vitam. Vnde paternitati vestrae, Sc domui, id fratribus vestris,quanta possum deuotione, sepsico,quatenus agonem nostrum Domino precibus continendetis, ut si minime sumus, reducamur ad viam,r sit ria, quod utique oecimus, proficiamus & perducamuri invitam. Nihil enim n obis aliud necessarium est,nisi ut Domino placeat causa nostra. alti ino Archidiacono Exoniensii. EpIST. CXL. LIcet multis retro temporibus dilectioni vestrae obnoxius

tenear: tamen vcstrae sinceritatis non tam frequens quam

jugis sollicitudo deuotionem meam sibi reddit in dies arctita

303쪽

obligatam. Quem enim non promereatur in aduersis infatigata&indeficiens fides, cuius pectus non succendit & infammat in inniculis &'conflatorio tentationum, charitas incorrupta, inficiosa, &supercminens Quod in vobis commendo , in me multum expertus sum , sed in fratre meo magis experior . nam sortem cius mea reputo duriorem , nisi quod mea&illius ex animo sunt communia, dc sic eadem conditio est. Grauius tamen exulat, qui domi exulat. Sicut enim in ciuitare sua florere gloriosum est, & jucundum nobilitari in patria,

ita apud suos cgcre aut vilescere Calamitosum est. linoris namque erubcscenti est apud extraneos mendicare. Nonnullus aute, imo Sc multus est usus aduersitatis huius,utique nostrum,

per quam id nos nobis,& mundus,& fidelius de familiarius innotescit. Gaudentcs enim discimus , quod a multis temporibus audieramus, dc scriptum est a seculis multis , Qui inpxos

peris amicus non apparet, in aduersis non latet inlinicus.Ergo

dilectissime in procella turbinis huius laruam quisque deposuit

quam induerat,& fallaces abstersit ilicos, de suum ostendit vultum facie reuelata. Vnde quia fidei 5c charitatis vestrae faciem

in vestra, quae vidctur , tribulatione , candem quidem Cemimus,si utique clariorem & illustriorem eam jure & merito amplius approbamus, &vt ei condigne respondcatur a nobis cre-Dris suspirijs optamus, A maximo desiderio : &quod interim respondemus affectu, Dcus autem Charitati proculdubio respondctit effectu, ut iuxta quod promisit, mensuram bonam de coagitatam, & supcremu entem refundat in sinum vestrum.In qua autem conditione versetur causa vestra, Domino Episcopo scripsi, 8c deinde quae circa nos sunt orationibus adiuuetis, ne deficiat fides nostra, aut aliquid faciamus ad turbinem huius procellae, unde Dominus offendatur, sed quod suum est faciat, Cum tentatione Sc prouentum: Ze quidem jam coepi,quia 8c deuotionem contulit pro justitia patiendi, 8c acerbitate mitigauit exiiij : leuius enim est modo quam fuerat die prima. N umquid enim aliquid defuit nobis λ nonne Patres habuimus

quomodo notos Ec familiares,&quia amorem qu cm profitcntur,ossiciorum 8c beneficiorum exhibitione declararunt3Ash-ritur cino ad amoris comprobationem tcstimonium maius Io a.

ne: opera enim qu et ipsi faciuot testimonium perhibent de eis.

304쪽

TIbi perpaucis scripsi, quia statum meu in ex litteris Domi

no Epitcopo missis, quam ex ipsa voce Iatoris agnosces Cum autem quid relatu dignum emerserit liud tibi signifieare' non differam. Tu vero interim Consilium & voluntatem Domini Episcopi &M. B. Archidiaconi diligenter cxplora,& omnium aliorum amicorum, ut ex his authore Domino aut rescribas, aut exequaris quod maxime videbitur expediare.Nec super meo mouearis exilio,sed memeto quia nihil intulimus in hunc mundum, sed nec efferemus quidem. Deus causim justificet, quoniam & ego confido justana esse, quia conditio mea non modo mihi tolerabilis est: sed jucunda , praesertim cum ad causam respicio mec dico quin amariora meruerim, sed illa mihi a persecutore non opponuntur , sed peccatum ponitur. Flagellum purgationis meae gratanter excipio, si probatur patientia,spero quia proficiet ad coronam:si sic visuperbia conteratur affligor, io quia deuota humilitas conscendit ad gloriam. Constat autem quod omne flagellum prodest patienti, quod ad contemptum mundi dc virtutum exercitia reddit animum proniorem. Si enim indurat animum acerbioris gehennae stimulus, opinio brutorum hominum est meritaex euentibus esse pentanda, cum j usti sint impiis in derisum &similitudinem improperii ; dc squissimo Dei iudicio persecutores justitiae a se inuicem colluduntur, prostcrnuntur, confringuntur & pereunt. Iustus etiam dormiens de inimicis suis tanto gloriosius, quanto innocentiuStriumphabit. Quis sperauit in Domino,&derelictus cst quaeretur ab initio temporis , sed nec in nouissimo die poterit reperiri. Diqitiros by Cooste

305쪽

Rogero desidebetia I salutem,& adoptatum benedi ictionis Ductum.Omnes aliorsum prςuolantiS,audpr edictis obstaculo & molestia feliciter praeuenire sp cro...' quia desiderium meum in hac re facile ad implebitur, nisi forte M. de Sideberia , iuuenili alacritate, diligentiae tuae praeripiat palmam. Sed si istud in mentem eius venerit , Deus ei tantam laetitiae & iucunditatis materiam tribuat, ut ei excutiat necessitas reddendi quod tibi iuueoilis temeritas praeripore molicbatur: Si tamen in hoc Sc in aliud patrem merit imitatus, quod de pertincre videatur ad culpam, nos qui prouectiores sumus aetate, dc gradu, dc similes nostri, corripiamus eum in spiritu lenitatis : considerantes nos an Scipsi quandoque tantati fuerimus. Nonne hoc puero indulgendum semel inclinatur in nocte um dc iustus in die septies cadat 3 quod si incessisset rem, quo alius non fuisset ingressus, si mater jam non mea ni-nit pressurς propter gaudium, quia natus est homo in mundum e Cur amodo sentici pater angustias parturientis Ergo hactenus puniatur, ut nostrum benedicite usque ad praefinitum diem ei proclamare non liceat, nisi venia impctrata,dum tamen fructui benedictionis communicet. De caetero, de honore dc amore, quem mihi exhibctis, dc fratri meo,vobis gratias refcro. Nam quod ci fit, mihi fieri arbitror, adeo dc ut de velleribus ovium vestrarum in ipso calefacta reputem latera

mea.

Guidoni Cat unensi Episcopo. Epis T. CXLIII. GRatias ago paternitati vestrae,quae me in oblatae collationis gratia dignata est praeuenire: dc quidem tanto me Ue stra benignitas ad obsequium suum amplius animauit, quanto liberalitas vestra non modo ex relatione amici vcstri Ab- batis Sancti Remigij, verum ipsa operis exhibitione fidelius innotescit. Esset aute laudabile apud homines,& magni meriti

306쪽

apud Deum, in ulnis misericordiae venientem excipere peregrinum : sed longe gloriosius & proculdubio remimerabilius est exulem, imo pro Domino, & libertate Ecclesiae exulantem ad bonorum participium inuitare. Quid ergo ad haec res pondebo Domino meo p Sed prosecto charitati vestrae respon debit Altissimus, qui non modo opera manuum, sed uberi retributione in eleias suis bonam remunerat voluntatem. Is, serenissime Pater, is super vos aperiet oculos misericordiae suae, quia vos in me apertos oculos habuistis. Ego vero quam cito potero expediri veniam ad vos gaudens, si mihi umquam diuia nitus collatum fuerit, ut vestrae valeam obsequi voluntati.

IE aberi de Creta. Eras T. CXLIIII. I Anto dilectioni vestrae ad pleniores gratiarum teneor

istiones, quanto sinceriori & feruentiori charitate mei compassion em habuissis exilii , aesertim cum mea non pri cesserint merita ,lices semper affuerit voluntas promerendi. Et quia ad praesens& meritis vestris respondere non possum, interim meipsum obsequiis Vestris promptissim voluntate devoveo , quandoque deuotioni promptς , authore Domino,

exhibiturus effectum. Deus autem proculdubio vestrae charitatis remunerabit officium, & licet nobis subtraxerit retribuendi facultatem, ipse Cuius manus nec inops cst,nec auara, nec impotens, benignitati ucstrae quod ipsum decet respondebit, in misericordia uberi mensuram bonam &coagitatam & supereffluentem refundens in sinum vestrum.

A Gratiarum mihi incipiendum est amone nisi& coscien- Γxtram & famam velim infratitudinis vitio deturpare. Hoc enim multipliciter promeruisti, multum quidem in per- sena mea , sed maxime in fraterculo nostro, cuius praedicaris communicare necessitatibus, de eas supportare ut tuas,qui eis communicent alios animare. Noti enim illud Apostoli

Petri, si ut Cesistianus quis patitur, non erubescat, sed

307쪽

glorificet Dominum, haec est enim gratia apud ipsum. Certus

es autem, ut arbitror, quoniam iste noster fraterculus non

patitur quasi homicida, aut fur , aut maledicus , aut appetitor, alienorum, & hoc ipsum, ut audio, per te aliis innotescit, ad Consolationem quidem nostram, sed gloriam eorum de salutem , qui ei ossicia humanitatis impendunt. Gratias itaque interim maximas tibi agit affectus meus,dum aliud non permi tit iacultas cxulantis, authore Don uno quandoque maximas exhibiturus effectu. Precor autem ut in humanitate quam incepisti ad fratrem meum laudabiliter perseueres, quia quod vestrς subtrahitur facultati, tibi a bonorum omnium retrib rore supplebitur. Valete.

Magistra Gai fido desuas Aedmundo. EpIs T. CXLVI. FRecor, reuerendissime , ut innocentis meae patrocinium pristes aduersus, vel apud illos, quos Deo teste gratis periclitatur , & apud quos meipsum poste praestare patrocinium' incacissimum confidebam , ω adhuc quidem non dissido, sitam en amicis nostris & D ominis veritas innotuerit. Causa a

tem haec est. Suggestum est Domino Noroicensi,& Magistro Nicolao mea Senonis scripsisse Benedicto de Dingeham si

teras aduersus honorem & utilitatem, re pacem ει securit tem eorum , quas quidem non possem scribere sine dispendio conscientiq& vota proditoris. Exscriptum earum mihi trans. sit frater meus, Ec ego remitto tibi. Dominum in animam meam iudicem & testem inuoco, quia nec ego illas scripsi, ne est in conscientia mea quis scripserit. Plus dico sub eadem a

iurati me testificans, quia nequc de mandato, neque de conscientia aut voluntate, aut ratiuabitione Concepis . aut scripis sunt. Adhuc amplius dicam, Ita Deus reducat me in terram natiuitatis meae,& tuo Maliorum amicorum cocedat frui visu,&alloquio, sicut numquam in vita mea iam dicto Benedicto, ut ex certissima conscientia loquor, vel istas vel alias memin

rim litteras misisse. Adijcio ad haec quia cum potui mo pro Nicolao toin vitibuρ Diaedicto opposui. Sed fortasse Beni

308쪽

Abbatisancti Edmundi. Epis T. CXXXV. SVperstatu vestro, quem Deus prosperum faciat, non sollicitari non debeo , prae mente iugiter habens merita sin ceritatis vestrae. Si quidem nec charitas elabitur per incuriam, nec fraude surripitur, nec eXCutitur violenter, eo quod in mentibus electorum solidilis a Christo& in Christo in datur. Obsequium meum vobis subtrahit malitia temporis sed voluntatem nullus auferre potest ad hoc nulla proficimviolentia, totiusque fraudulentiae Conatus euacuabitur, e misericor,ter largiente profectum, qui gratuita bonitate charitatis dedit initium. Erit itaque dignationis vestrε nause gium Ecclesiae, &exulum Christi sollicitudines , & labores, vestris, & Sanctorum qui vobiscum sunt, orationibus subleuare : ut qui nos tempestati exposuit, & pro se patiendi contulit animum , patientiae perseuerantiam lamiatur , 'ec est , enim , gratia , sicut Petrus loquitur, ut Cnristi de Santiorum passionibus salirem aliquatenus communicemus, certi quod compatientes & conregnabunt. Numquid enim mentis inflammet gehennam 3 Ridet ad haec prudentia caris nis, & perfidorum vocibus Iudaeorum insultat, & malcdicit ei quicum Christo pendet in ligno: sed interim , iuxta vati cinium Deborae, noua bellia dispomi Domin-,ρ-tas hostium ipso

Iouit fraternitas tua quam patienter sustinuerimus damna, , iniurias& contumelias nobis &nostris illatas a dilectissimo Domino nostro illustri Rege Anglorum. Ipse autem bustis patientia nostra ad sanctissimae matris suae prorupit iniurias , sponsam loquimur Crucifixi , & illam non ostvcritus ancillare , pro cuius liberatione Filius Dei Dominus morte turpissima voluit condemnari. Monuiamus eum sepius affectu patris , fide Domino debita isupplicauimus , corripuimus authoritate Pastoris i ipse inperiona nostra patrem suum itidem fidelem contempsit,

309쪽

EPISTOLAE.

re pastorem, Δ nequid de careelo veritati subtractum sit,

quod Ecclesiae periculosius,& sibi perniciosius est , illum,

cuius nessc gerimus , con uit 'Christum. Habcbuntur haec na & contemnat ut ibi et, si filius Dei Ecclesiae non

dicit Pastoribus, Qui sternit mel'emit, G qui rangit vos tantit pupillam oculi mei. Processit ulterius sollicitudo nostra, ut pro paceEcclesiaestinamus Pontifex deuotas preces porrigeret, sed non est exauditus: cxhortationes adhibuit, & surdum repperit auditorem : increpationcs adiecit, Contemptς sunt: tandem Apostolica tuba cumminationcs intonuit, sed nec sic potuerunt fid c s& rcligio excitari. Ne quid autem omittoremus cx contingentibus , Rex Francorum, qui ei cst amicus & Do- minus, omnem adhibuit operam Sc diligentiam: sed nee ille pro tua rcuerentia meruit exaudiri. Ad colloquium eius acces-1imus ; sed nec ad conspectum cius sumus au missi, nec vestri 'nominis aut causis Dei pcrmisit fieri mentionem. Misimusci postea nuntios venerabiles viros, & litteras patenteβ ut paterat, in quibus expressa erat & sustitia Ecclesiae, S nostrae potitionis sententia: sed noster dc corum labor,quantum in eo est, cessit incassum. Sccuti eramus fidem Dominae Imperatricis, 'sicut tu nosti, &ipsc ignorare non debct: scd nos usquequaque delusit. Quia ergo haec patientia nostra Ecclesiae Dei perniciose est, sed perniciosior illi cuius nouissima fiunt indies deteriora prioribus, nobis autem perniciosis lima, quos oportebit ante Tribunal Sponsi non modo de operibus proprijs, scd&de sanguine eius,&afflictionc Sponsς reddcre rationem pro certo noueris, & Dominae Imperatrici intimes, quod in personam citis de tcrram in brcui, imo in breuissimo, vita comite. & Domino authore,cxcremus gladium Spiritus sal, ii, qui omni gladio ancipiti penetrabilior est , ut sit in ruina indu ritς carni &sopito,imo fere extincto spiritui in salutem. Persuadeas . o Dominae nostrae ut nos dc caetero habeat excusatos in eo quod ultro dissimulare non licet: sciat quia pro certo quod si reuixerit vir eius, & consilium matris recipiat audiens vocem Domini, nos ad honorem Dei, de voluntatem sitam paratos inuenici. Intorim morientem fillium paritcr, di eodem lugeamus affectu, qui salutem eius de honorem, Deo

teste, consimili d Olerio optamus pariter & optamus. Haec

310쪽

cum dolore,lacrimis, singultibus,& suspirijs loquimur: tanquam viscera nostra de claustro pectoris acerbitate ferri extracta ardore cauterij inuramus: quod & Deus scit, in cuius injuriam cxercere ulterius non debemus impiam impietatem, ei in terris , matrem,patrem,sororem,pr serendo,& Dominum: non est dolor sicut dolor iste: Sed charitas Dei,&Vtilitas,&honor eius qui Curatur, nos urget vi h pc forti animo sufferamus. Vale, saluta, & sollicita fratres nostros, ut nobis impetrent spiritum consili j dc fortitudinis, orantes pro Domino Rege, ut ei assit spiritus scientiae & veritatis, quatenus pax eius Ecelesis Dei & nobis reformetur in Domino. G. Prioribussanctae Eeclesia Cantuariensis.

EpIs T. CXXXVII. MEminisse potest & debet vestra discretio quanta reuerentia sit Patribus exhibenda,& quantam humanitatem sancta Cantuariensis Ecclesia Archiepiscopis suis impenderit. Licet illum qui prindet nobis non audeam suis decessoribus coaequare, qui in Ecclesia nostra coruscant miraculis,tamen Causam quam iste tuetur,inferiorem esse non arbitror.E dem enim est, cum utrobique pro libertate&salute Ecclesiae Certatum sit Spero antem in Domino , quoniam de Ecesesia R omana multis indiciis dat ausum confidendi,hanc patris nostri peregrinationem & laborem conualestere ad restaurationem Cantuariensis Eccles et , 8c integram reformationem dignitatum & priuilegiorum,quibus beato Lanseanco prssidente gaudebat. Sed hoc in auribus vestris dictum sit, unde de vos decet omnem pro viribus, imo & ferest pra vires opem ferre patris naufragio, & eum beneficiis promereri, ut cum Deo authore obtinuerit, vestri possit& debeat mminisse in bono. Ninne enim indecens est & probrosumsi Episcopo pro iustitia exulanti alieni subueniunt esus necessitatibus, eius fili, cuius honorem EE gloriam thesaurisa communicare noluerunt λ Nonne ei in Capitulo omnia, & sanctorum capsas obtuli stis, vthaec vobis acquireret Ergo quia ob hanc causam Romanae Ecclesiae tenetur in aliquantula pecunia, supplicat

SEARCH

MENU NAVIGATION