Philosophia libera seu eclectica, rationalis, et mechanica sensuum ad studiosæ juventutis institutionem accommodata, ac per lectiones digesta. Auctore Ignatio Monteiro. Tomus 1. 8. Tomus 5. Aerometria physica, pyrotechnia physica, naturalis atque art

발행: 1775년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

8 AEROMETRIA

bet illius massa, aut particula , quomodocumque tractetur, quocumque loco, & tempore , magno licet frigori , humori, & aliis id genus qualitatibus, cuicumque etiam pressioni subjiciatur , in firmum compus evRdere numquam potuit e dum interea fluida alia corpora nobis nota, si aetherem, seu ignem p rum elementarem excipias, liquidit Atem amittunt, aliquantulum concrescunt; dc magna frigoris intentiata te accedente, in glaciem etiam vertuntur, ut de hydrargiro, seu mercurio , & spiritu vini, corporibus sane, si qua alia , fluidis infra probabitur. 9. Intra omnia corpora infinitas aeris partieuIas hae illac dispersas , dc eum partibus corporum irre litas latere, non ignoro: ejusmodi aerem vocari ab aliquibus fixum , indeque eductum, seu explicatum factisium aerem nuncupari , agnosco. Peculiaris tamen hic particularum aeris status , inserius a nobis exponendus a st e riae proprietati non opponitur: ut ex rei ipsius expolitione apparet . Id se ilicet unum asserimus, sensibilem aeris massam, quantumvis com primatur , frigescat , aliisque modis tractetur, quibus suida concrescunt, quidam semper manere . Aliqu- vero aeris spiras intra eorpora cum solida , tum et iam fluida explicari, elasticitatem amittere , parti culis corporum adhaerescere , cum iis concrescere et firmi que propterea corporis partes fieri post experimenta Stepbani Hiles admitto a . od istiusmodi

aerem fixum, seu tolidum nuncupes , per me licet: nihil tamen id pronositioni opponitur: cujus verit tem ipsemet Hales confirmat bὶ κIo. Aeris pei luciditas sensuum evidentia constat. Nullum terrestre corpus, solidum illud, aut fluidum existat, parem , atque aer , pelluciditatem habet. Hoc ego dum dico , tria insimul animadverto; I. quo pacto lux per mediam aeris substantiam transeat, explicare huius loci non esse: rem asserimus, rei modum alio remittimus: a. quomodocumque ta-

sa 'Rem experimentis fuse probat Stephanux Hales

12쪽

men lux transeat, aerque existat pellucidus , men eorpus , plurimique radii a solida elus partium massa rei lectuntur: 3. suos esse aeri colores , statim

demonstrabimus: ii tamen vaporibus pOt Ius, leu at molphaerae, quam puro aeri tribue i. Huit. II. Mira aeris subtilitas a nemine In dubium vertitur Ex scrupulosa plurimorum corporum I lut lo-

peracta, plane constat, in angustissimis omnium corporum poris, atque intimis receptae ulis, di linubus

aerem inveniri r illine soluto corpore explicar se X pandi . & in spatium longissime , atque corpora Ipse, maius distendi . Aeris tamen particulae & lumine αigne crassiores esse apparenta per vitrum, que alia eorpora facile penetrat lux, calor, ignis,non tamen aere ut visitur in vitreo recipiente vacuo,

intra quod posita corpora a diminoio exterius ad moto & illuminantur, & calefiunt, & ignescunt , quin tamen aer per vitri poros traduci ullλ arte possit . Id vero diversae partium figurae tribui posset, lain uno tantum aut altero corpore ObserUaretur ecum in tot corporibus , pororumque Varietate acci dat et partium tenuitati referri opus est.

IB. Si aerem cum aqua, & aliquot aliis liquoribus conferamus saei te dictu non est , quanam ex parte major partium lubtilitas reperiatur . Robertus Bolesb & Reatimur e ex plurimis ex peramentis a tete iactis deducunt, aeris particulas, aquae , & aliorum liquorum particulis non parum subtilitate cedere . Chartam siquidem permeat , & transgreditur gquai,

non aer et charta etiam aqua Iam nudula , - . lota aerem adhuc excludit ; licet aliqui liquores Illam hinc inde penetrent et igitur eius soram Ina Equeas,

non aereas particulas excipiunt et aqua proinde aerem subtilitate vincit . . Ig. Ab hisce tamen experimentis minorem aeris

subtilitatem satis evinci non existimo renim aqua per chartam traducta , seu pereo ita plurimum aeris defertur , atque ab illa postea extrahi

13쪽

eur: aquae idcirco particulae aeris partes eomplecti , secum trahere , & mole superare videntur. Qua raexamen aer feortim e hartam facile non permeat , ab aqua permeante defertur ρ Forsan id erit a figura-Tum ratione derivandum. Si aeris partes striae , seo pirae minutissimae existane quae se solis genio proprio convolvantur, ab aqua vero explicentur, satis hoc uno intellisteretur , aerem , se toto, chartam , plurimaque alia corpora penetrare non poste, ab aqua penetrante facile transduei. 1 . Haec forsitan retum positio a vero rerum stata non multum abludit. Si vera illa est, ratio subtilitatis inter aquam, & aerem Τefiniri a nobis non potest: spirae sphaeris minores esse possunt; ampliorem

tamen, ut transeant, porum requirere: possunt etiam ex adverso sphaeras mole superare,' per aequales

tamen sphaeris poros faelle pertransire; si in cilindros

explicentur. Haec praeterea rerum positio cum Observationibus, & proprietatibus aeris convenit : aer se solo semper est elasticus: intra eorpora in particulas minimas divisus vim elasticam amittit , aut non eX rie, ut inferius demonstrabitur: primum est convolutis, secundum explicatis spiris conforme. II. Duplex alia aeris proprietas in propositione asserta, esse scilicet aerem eorpus apprime elasticum ψatque sonorum , certa plane res est . Sed quoniam utraque haec aeris proprietas infinitorum fere esse riuum naturalium causta existunt, quos fusissime inserius prosequemur ; a peculiari earum examine , &probatione supersedeo. Rem existere asseruir existe

tiam, modum , caussas, effectus probare , atque ex ponere , alio remittamus. Hoe potius impraesentia- sum quaeri posset; est ne aer relatarum modo pro prietatum adeo tenax, ut in corpos durum, re no

elasticum eonverti nequeat λ Rem statim post gravi eatis, pressionis, elastieitatis aeris , di seu monem examinabimus . Ex hucusque dictis id imprimis consenuitur, omnes aeri proprietates eompetere, quae lanufluidis corporibus communes. Quaenam illae sim , in Hydrostatica exposuimus. Quod de fluidi , de elastiei pariter corporis prodrietatibus dimim habet postremavhasce in Generali Physica reeensuimus , illaeque eo Persectiori gradu aeri conveniunt , quod huiusmodi

liuidum atque subtile elementum ad persectam elatu

14쪽

eitatem proxime accedat. His tamen modo praeter nussis, quaenam aliae aeris proprietates, & qualitates sint, examinemus . Et primo quidem nihil est hominibus magis familiare, quam de aeris frigore, cal re , siccitate, humore queri. Suntne haec puri aeris

qualitates

I6. Perperam omnino dicitur, aerem purum, ρο elementarem esse humidum, calidum, o Acum , ex D Dnim neque u umidus , neque calidus , neque Accus, neque frigidus dici potest; eas tamen quatriates omnes ab aliorum corporum particulis in aere ipso natantibus , impurumque aerem componensibus , habet. Primo. Enim nullum est experimentum, aut ratio, Ex quibus aeris siccitas , humor, calor inferatur: aer utique, in quo vivimus, dc experimenta instituimus,

est maxime impurus: calidis modo, frigidis postea ,

aut humidis particulis abundat e Nullum igitur experimentum instituere possumus , ex quo aerem Pu rum , di secundum suam propriam naturam praedictas habere qualitates, evincatur. 17. Secundo. Licet eorpora aeri exposita plurimas mutationes iubeant ; id tamen nequaquam aeri puro , dc elementari , ted innatantibus', & permiκtis

cum aere aliorum corporum particulis referri debet;

alias enim aer & frigidus, dc calidus, & humidus .ct sieeus , ct innumeris aliis qualitatibus sibi invi

cem contrariis praeditus esset. Madida enim saepissime corpora , ut'Vestimenta & alia , & ipsa etiam terra, lacus, paludes s aeri exposita exsiccantur: sie ca interdum humorem contrahunt ad aerem ali quando calescimus . frigore interdum corripimur: plurima morborum genera a nocivo , quem respira mus, aere contrahimus p sanitatem aliquando ipsi met aeri referimus aeceptam , i& plurima id genus alia passim vera esse experimur: at dici nequit, a

rem dc frigidum , & calidum, humidum, & siccum

ei e , & sanitatem , dc morbos afferre . I 8. Est igitur aer ad omnia haec penitus indisse rens , neque ullam ex allatis qualitatibus ex sua habet naturar illas tamen ab extraneis corporum particulis , quibus semper est, tamquam naturalis spoli si as

15쪽

gia , copiosissime imbibitus, in sese aecipit. Est igitur humidus, si magnam terrestrium vaporum copiam contineat: Siccus, si & aqueis vaporibus priveturdi terrestribus exhalationibus , & ealore insimul aburi det ; caloris enim beneficio madida corpora incaleis Cunte eorum particulae aqueae rarescunt, & raritatae leviores factae sursum per aerem in vapores versae se volant. Neque alia ratione aerem male sanum dicimus , nisi quia nocivis corporum ea in regione extantium particulis nimium scateat, easque seeum ira

intima corporum animalium receptacula, venas, ar terias, cor, pulmones , copiosam morborum materiam respiratione, cibo, potu aliisque rationibus a ferat. Quid enim st in uno eodem,que loco , eadem aeris massa oppositarum qualitatum multiplicitatem consequenter edit. Eiusdem quidem palatii aer in in seriori camera humidus , in superiori siccus , in hac temperatus , aut calidus , in alia frigidus deprehenditur r qua in camera lectis Ornata vespere pura , resalubris existebat, mane tamen a nocturna corporum transpiratione male sana existit . Idemmet aer , mutato loco , tempore , corporum exhalantium statu , numero , natura, illas omnes qualitates contrahit, amittit, mutati non igitur ex natura aeris, sed ab externis causis illae qualitates profluunt. 19. Idem vulgi praejudicium ex ipsa met adductarum qualitatum notione constat: quid calor, & frigus existat, inferius exponimus a neutrum ex notione ae ris derivari, re perpensa, animadvertes. Idem pari ter post inspectas humidi , atque sicci notiones pronuntiabis. Esto, inquies, calidus, frigidus , humidus non sit, neque dicatur aer ; siccum tamen corpus e Ie . cum recentioribus aliquot dicendum videtur . Λer scilicet corpora alia numquam ex sese humectat. ut caeteri liquores: igitur non est humidus, sed sie cus . Respondeo, idem non esse , corpus non esse humidum , atque esse siccum : utrumque est physica ualitas relativa ad diversa corpora , & in eodem ubjecto desiderari utrumque potest . Elementum fluidum, quod neque humorem corporibus communicetis neque ab iis auferet , neque humidum, neque siccum

16쪽

ao. Est etiam aer peculiare quoddam corpus ab auis ra , seu substantia aetberea distinctum'. Eit dicere, praeter aeris elementum, quod res ira mus , & atmosphaerae terrestris fundum veluti essicit, alius est aer longe subtilior, aut aque idcirco nunc u Patus , qui in atmosphaera etiam nostra existit; praecipue tamen supra atmosphaeram longissime distenditur. Utriusque fluidi distinctio ab observationibus

deducitur. Α et hic noster cratius ex machinae pneu maticae inferies deleribendae recipiente ope anthliae pneumaticae extrahitur ; non autem aura aetherea strecipiens siquidem aere vacuum adhue est aura aetherea plenum. Hinc aliquod inter utrumque corpus dignoscitur discrimen . Aer vitri, plurimorumque alio Tum corporum poros libere non ingreditur: maxime

autem aura aetherea ἔ qua idcirco aere nolito longa sunt ilior eκittit . 2. Per aerem sumus , & reliqui terrestrium corporum vapores elevantur , & sursum ascendunt

ab aeris gravitate impulsi , dc detrusi : hoc autem

aurae aetherea: minime competit : aere enim e ree

piente extracto, fumus , flamma , quae antea per a rem ascendebant , elevari amplius non possunt ,'sed deorsum relabuntur. Auram aetheream a crasso aere distinctam existere , per omnia corpora diffundi , vi quadam activa esse praeditam , quae infinitorum fere effectuum caussa sit , luculentius adhuc confirmabitur, eum de igne elementari disputabimus . Quaenam sit duplicis hujusce aeris praecipua distinctionis caussa , nos penitus latet.

22. Αer igitur erassus , quem respiramus , terram circumquaque cingens ad certam altitudinem porrigitur , ultra quam per immensa firmamenti spatia ad stellas usque fixas per plurimos leucarum milliones subtilior quidam aer , seu aura aetherea distendit Hr:

culus limites , naturam , & proprietates unus agno seit Deus . Neque tamen credendum est, aerem a terra ad supremam usque illius superficiem , esse aeque crassum , densum , & eadem terrestrium vaporum copia resertum: aeris enim crassities, & densitas sursum

17쪽

34 AEROMETRIA

sum astendendo gradat in decrescit ad certum usque raritatis, & subtilitatis terminum, ultra quem aether extenditur . Neque etiam vapores ad supremum usisque aerem elevantur : sed pro diverso raritatis, is

tilitatis , & relatι vas levitatis gradu alii ad majorem , alii ad minorem altitudinem subsistunt, quin ad supremum aerem , elevandis, Zc sustinendis vapo ribus imparem, ascendant. Sed de his iterum redis

bit sermo .

PROPOSITIO VI.

23. Aer etiam purus , N elementaris intra telluris atmostbaeram existens, est fluidum grave, o perinde ,

μι alia corpora , in terrae censrum ponderaι. Antequam propositionis veritatem demonstremus .

ut deinceps dicenda plane intelligantur, machinae illius indicanda est descriptio , atque usus , quae &pneumatica , dc Bostleana nuneupatur e pneumatica quidem ab aere , qui spiritus saepe dicitur , cujus experimentis inseruit: Buleana vero a Roberto Boste , nobili philosopho Anglo , qui eamdem maxime peris et t. Multiplex, variaque est eius compositio, partiumque ordo , aut numerus r rei summa , & simplicior structura est : Paretur ex vitro vas quoddam IDI cavum, admodum capax in tintinnabuli seu aeris campani sormam tornatum, quod a convexa summitate D amplitudine sensim crescens in apertum os satis amplum alia ex parte desinat: idque recipiens nuncupatur. GG est patina quaedam metallica sup rius complanata, atque levigata , cui recipiens imponitur : atque ut recipientis labia ita patinae eon gruant , ut nullus aeri permittatur ingressus p quaedam ex molli corio paratur circumferentia, quae re ei pientis ori congruat , atque inter illam , & patinam interponatur. In patinae centro foramen Lexi.

stit, quod tubo metallico LE cavo respondet. TObus ille L E ex superiori parte patinae, ex inferiori

autem anthliae EF ita committitur, ut aerem ex recipiente , aut ex anthilia solum possit accipere e dc 'media quadam clavὸ o aeri per tubi ea vum permit titur, aut negatur tr*nsitus. Anthilia E F est ei limdrus metallieus satis amplus, cavus, utrimque clau

18쪽

plex habet soramen , quorum altero eum tubo L ECommunicatur, alteri autem clavis Y aptatur . Em-bolus A medio manubrio ΛN sta pedi N, sta pes manubrio etiam N Κ committitur . Tota machina ope mensae , aut tripodis , aut alio modo firmatur , ut citra successionem, & machinae periculum experimenta fieri possint . fiet. 8. tab. I.)2 . Μachina multiplici alia ratione construi potest,& ad diversos etiam usus inservire : generalia duo

capita sunt, recipiens aere evacuare ἡ aerem in recipiente comprimere: intra recipiens experiendi cauiala plurima ponuntur corpora, aves, animalia, seu eius , carnes. , pisces , tubus torri cellianus , hemisse phaeria magdeburgi ea , liquores , corpora sonora , milleque alia: ut quid iis in vacuo, aut addensato aere accid*t,experimento comperiatur . Ut recipi ns evacuetur , emboles A ad E adducatur ἰ tum vero

claudat Y , recludat Ο : pede ita pedi N imposito ,

embolus Λ ab E ad F deducatur: aer igitur a tota paeitate cylindri EF expellitur, atque a recipiente ob vim elasticam per tubum L E in EF irruit etiam vero claudat O , recludat Y, emboluique A ad E iterum adducatur et aer ille novus totam anthliae capacitatem implens per Y expellitur et eo expulso, Claudat iterum Y , recludat O , subducatur embolus eademque utque adeo iterentur , quoad nullus jam aer per L E descendere animadvertatur. Quae in hisce extractionibus accidant, vide inferius phaenome

Aeris pondus, quod veteres Seholastici tanto pere negarunt, adeo evidenter hisce temporibus ex perientia , & ratione est demonstratum , ut nullus quem sciam , de illo jam dubitet. Supervacaneum igitur esset, magnum , ut fieri poterat , observatio num apo ratum praemittere , ex quibus hujusce rei veritas ad evidentiam deduceretur ,' sed uno vel altero experimento , & ratione rem conficiam . 26. I. Nullum inter terrestria corpus est, quod dilatari, rarefieri , dissipari , abire magis adnitatur , difficiliusque in peculiare aliquod centrum tendat, quam aere ipse etiam pulvis pyrius , qui facillime in auras dissipatur, ab aere longe superatur , ut Omnibus, qui pulverem pyrium Physicorum more tractarunt, notum est , di in loco evincimus. Nisi iri ur

19쪽

peculiari aliquo vinculo circa tellurem circum usdetineretur; in auras jam pridem evanuisse te hujusmodi autem vinculum est gravitas , qua ad telluris

centrum urgetur , & perpetuo circa illam retinetur. .p17. 2. Eκtra dubitationis aleam positum est, terrestrium corporum vapores, dc corpuscula caloris perarefacta , & a luis corporibus avulta , sursum per aerem ascendere, & medio in aere ad magnas saepe altitudines sub nubium speete sustineri: sunt vero illa omnium conseisone gravia r ascendere igitur per medium suidum alia ratione non possunt , nisi qua tenus medium ipsum si uidum iisdeminet corpuscuι is gravius, ea sursum impellie, dc urget , ut ex Hy droit attea iselle demonstratur. 8. 3. Innumeris experimentis eadem veritas ostendituri e millibus unum seligo. Si vas vitreum latis

amplum majori, qua fieri poterit, diligentia ab aere

e acuatum, exactissime utrimque elatuum, ope eκa

ctissimae librae ad aequilibrium eum pondere alio noto adducas , deinde vero aperto vasis foramine , t Iliadaere impleri permittas , iterumque appendas lenta bile pondus ex alia parte adiungi necetIe eit, ut aequilibrium iervetur u) : aer igitur in vitreo vase

inclusus proprium habet pondus.ldemmet experimentum pari semper eventu Plures hujus aetatis Philosophi multoties instituerunt ἰ 1 primis vero Hombera, quo teste aer in sphaera vitrea inclusus, cujus diameter erat 13. pollices longa , un Ciae pondus continebat b ; duas vero uncias, er In sphaera vitrea Eo. pollicum diametti inclusus c . 2 . Contra experimentum tamen opponi hic facile posset e deprehensam illud ponderis diserimen nori ab aere, sed a natantibus in aere vaporibus provenit :indubium est, aerem esse semper terrestrium Corpinrum vaporibus, & partieulis, seu eorpusculis admindum impurum: ea autem eorpuscula sunt citra dubium gravia r quid igitur mirum, si vitri pondus Ru geant f Res p. Impossibile esset , ut modo diximus ,

20쪽

gravia eorpusculae per fluidum non grave , ac proinde levius , ascendere contra Hydrostaticae leges . 2. Id tandem Nolleti, & aliorum dexteritate iactum est, Ut aer ipse corpusculis purgaretur , iique vapores , qui antea in aere intra vas vitreum sustinebantur, in vase subsiderent, in i Iloque . aere eκ tracto , remanerent ; nihilominus idem gravitatis discrimen semper deprehenditur.3.. 4. Denique eadem veritas ab experimentis intabo Torricelliano institutis luculentissime demo stratur. Sit tubus vitreus C A B quem Torricellitis cogitavit , & auctoris nomen servat ), cujus altitudo , erassities, & diameter seu capacitas varia ad libitum esse potest ; tres tamen pedes semper excedat, ex parte B apertus, ex parte C vero perfecte cla sus: illi etiam non raro committitur sphaera vitrea Μ interius cava . Tubo erecto mercurium ad summitatem usque insunde, manu deinde ori B fig. Iz. ne mercurius effluat , imposita , invertitur tubus , ita ut extremum B intra stagnans in aperto vase hydrargirum immittatur, ab eoque recta erecto, & firmato subducitur manus , libereque hydrargirum effluere permittitur.3 I. His itaque peractis, sponte effluit hydrargirum donee ad punctum Α , ad duorum scilicet pedum altitudinem cum dimidio descendat, ibique sistit ; vacua interim relicta superiori parte tubi, & vitrea

etiam sphaera Μ , quantumvis magna statuatur. Pro altitudine duorum pedum cum dimidio , seu 3o. pol licum . saepe 29. aut 18. pollices apud auctoras legem eadem tamen est altitudo diversa pollicum magnitudine significata . Eκ simplicissimo hoc experimentores ita ι demonstratur . Hydrargirum ad aA pedum altitudinem semper sistens , eamque altitudinem constantissime servans ab aliqua externa perenni , reconstanti causa retinetur , sustentatur , dc impeditur

missi enim impediretur, nativa gravitate omnino de scenderet: haec autem causa alia esse nequit , quam aer externus, qui pondere suo deorsum nititur, ut interioremque hydrargiri descensum impedit . Si enini intra machinae pneumaticae recipiens immittatur tu

bus C A n cum hydrargiro ad altitudinem B A sul penso ; quamdiu aer non extrahitur , ad eam alti--nt. P u. Tam. V. B tu-

SEARCH

MENU NAVIGATION