장음표시 사용
191쪽
hos Aphoris χΙ. recenset , de qui Atumno contingere solent Aphorism. 22. & qui me
mi familiares sunt Aphori sim. Σ3. Aes tum morbos prosequitur in subsequentibus omnibus usq, ad fine libri. si quis scire velit quales' 'morbos quaeque temporum mutationes defectionesque producant, legat Aphor. II, 12. 3, I , & I S. ejusdem Libri.. Jam si loci, temporum , aetatis di aurae tan. tum est in multitudine inquinanda robur ob coeli solique communionem, eandem ne vim
negare decet Semini, quod intrinseeum dc eL sentiale est mulsorum principium t. Quum denique Parentum Virtutes & Vitia quae Animi potius quam Corporis cen-'sentur diatheses) vi quadam haereditaria a se. mine in Sobolem propagari agnoscimus;quid suadet ut Morbos. materiales eorporeosque affectus, a Parentibus seminali virtute admiranda quidem, sed foecunda non minus in bonis quam in malis Soboli communicari non credamus 3 Imo vero cum semen in se singularum partium Corporis, unde dima innat, ideam, formam & proprietates potentia contineat, unde sexus, temperiei, effigieique praecipua petenda ratio, aquis merito mirari posset morborum genere ullo Parentes affligi, quod occulta, sed fertilia, illa ἴn semine qualitas in Liberos non derivet Constat igitur Morbos dari Haereditarios et & cum quid sint abunde declaraverimus, ad alias magis difficiles, quaeque subtiliori indigent ingenii acum e , discutiendas Quaestiones accedamus. . CAP.
192쪽
: De Morbis I aereditariis. 187
an omnes Morbi Ans Haereditarii. Fernelii Opinio.
V Astissimum mihi proponitur disputan
di transfretandum aequor, contrariis Doctissimorum totius fere Europae Medicorum flatibus ita exasperatum, ut no ctrae rati aestuantibus ab undis non mediocri . ter metuendum sit: sed quanto laboriosior futura est haec nostra navigatio, tanto majore, ut spero, cum voluptate in tranquillum
Veritatis portum nos secundum Philosophiae flamina deducent. Philosopho jucundum est speculatu, & Medico cognitu utiis, unde pro manat infelix ista foecunditas quae quibusdam morbis iness; unde felix aliorum morborum sterilitas, qua inepti redduntur, ut .majoribus in posteros transfundi nequeant. Fernelias, vir optime de re Medica meritus, inpote qui abloliatam Iatrices Cyclopaediam contexuit, qu1que abstrusiores Artis latebras admirandis ingenii radiis collustravit,. duplicem assignat morbosarhaereditatis causam , Seman scilicet & maternum Sanguinem ; vultque vi Seminis, ut videtur, morbos omnes Haereditarios esse posse, vi San- Ruinis multos, non omnes. ' Primi Pathologiae
193쪽
giae Capite undecimo, Morborum causaS investigans,per Semen ait natos recipere mor bos omnes quibus pater generationis tempore possidebatur, per Sanguinem eas aegritudines quae Matrem utero gestantem corripuerunt. At nullus fere excogitari potest morbus, quo non sit possibile aut generantem patrem, aut praegnanrem matrem laborare. Generantem patrem omnes suos morbos in prolem una cum semine trans nittere judicat, duobus ut ex ejus verbis colligere. possum persuasus argumentis. Primo, Cum Semen, quod vel ab universo corpo , ut loco jam citato asserit Fervelim , vel a cerebro, corde & hepate, ac praecipue ii cerebro de mittitur,ut 7. Physiologiae apertis asserit ver his, singularum in se partiu Ideam, formam, temperiemque potentia contineat,ut Modici omnes unanimiter attestantur ; credibile est di valde probabile,singularum partium mO
hos, earumque causas,in eodem Semine potentia contineri, di in liberis processu temporis in actum pullulare. Aliud argumentum ab Experientia elicitur. Mutilus mutilos, E pilepticus e lepiticos, de Leprosus leprosos gignit: at nulla videtur assignati possecatio. cur ejusmodi morbi foecundiores essent in suo genere multiplicando vi seminis, quam alii omnes in suo. Feraelii igitur Opinio est, Morbos omnes Seminali virtute in Sobolem transferri posse. De Sanguine materno idem sentire videtur Pathologiae ante citato Capite, his verbis:
194쪽
sturnetiam maternud Sanguis , primum fartus alimentum , alter es temperamenti m con
stitutionis causa ; atque is sua etiam vitia, at levius quam Semen , in corpus inserit. Quod S quibusdam observationibus confirmat. --nimadvertimidis, inquit se gravidam medio ge- sationis tempore uuartana Febris adoriatur , partam edi qui diu postea uuartani Febre eonflictabitur 9 atque sinono ea mense Pleuritide . prematur, prolem quoque gigni in Pleuritidem proclivem G quemadmodum re e m , cui AU. eufus ex aure octavo mense proruperat, silium in omnem vitam purulentas aures habuisse. At Septimo Physiolopiae Cap. 6. Mor
rum quorundam , eorumque Haereditcriorum, Sanguinem causam esse posse negat. Id, inquir de Remineo Semine verba faciens, . vim habere procreantem atque singentem indὸ- colligitur, quod non aliam in his quam in maribus ortum a testibin a vasis acceperiis quisis etiam mulier quae morbo comitiali , caleuis aui Podagrd affligitur, prolem generat horam maloram haeredem; quὸd demampartus sit plerumque i matri similis : vae omnia non
maternus Sanguis , sed quod ab illa profusum est Semen intere potest. Hic locus cum priorieollatus, authernelium omninhinconstanistem Robliviosum indicat 3 aut, quod verisimilius est, eum tenuisse,Sanguinem morborum quidem Haeredit riorum causam essa posse, non tamen Ompium , quanquam dis criminis rationem nuIlam ostendat.
195쪽
Ferneliana opinionis Confutatio. Fβrnutum ingenio fuisse selieissimum &
eruditione celeberrimum fatendum est, utriusque enim perennia supersunt monumenta, quorum merito inter clarissimos Artis sesepiadaeae principes nullo um uam aevo non commemorabitur: attamen usu plerumque evenire videmus, acutiora
ingenia gravioribus obnoxia erroribus: perspicaces sitquidem animi, cum novis semper inhient inventis, trito & pluribus communi tramite, incedere. nolunt , imo per devia &scopulos inaccessos cursum plerumque te- .nent, ex majori Operis dissicultate uberiorem . laudem & gloriam cumulatiorem captanteri Haud tamen perinde facile est quempiam perinsiaetas ta caecas semitas solum fine duce vagantem a proposito itinere nunquam non deflectere. Hujus rei si quispiam alius qui de re Mediea scripsit testis esse potest, omnium sine maxime luculentus Fernelius. Ut enim Artem quamplurimis ditavit ornamentis, ita & multas in eam introduxit Haereses. Contra omnium Medicorum non modo opinionem , sed & rationem & experientiam , 6 Pathol. Cap. 38. asserere non Veretur, omnem Arigvitidem frigidam esse, nullam calidam, eamque ex frigido humage, . . utpote
196쪽
utpote seroso vel pituitosis, nunquam ex sanriguineo, vel biliolo, vel melancholico generari .' humorem praeterea qui Arthritidis causa est, in articulos a visceribus nunquam demitti, sed semper ab externis capitis partibus& extra cat variam positis per summa corporis sub cute, non per vasa, descendere. EO-dem 6. rithoi. Cap. I 2. Calculum nullum in vesica generari contendit Formae & materiae morborum unicus est author de Morb. differ. Q p. 7. Nec minus sane rytioni absona sunt quae de Moi bis Haereditariis protulit. Dcio sunt praecipua opinionis Ferneliame Capita. Allietum, Seminali virtute morbos Omnes Haereditarios reddi posse. Alterum . Morbos quosdam Haereditarios, non Omnes, aliquando a Sanguine originem ducere. Utrumque succesti v e impugnabo. Et ut a priori incipiam; Quis non experitur quotidie generantes Parentes multis institari Tumoribus contra naturam , multis Ulceribus. multis Vulneribus, quae neque seminali vi tute neque aliter Liberis communicant Mi rum igituo quid Feνnelium i- haec verba impulerit 3 nuocmuyue morbo Pater cum generat tenetur, eum cum Semine transfert in Prolem. Ipsis profecto non credit sensibus, atque Extasi alla que vigilantis somnium appellatur, eaque per totam durante Vitam, laborat s aut Tumores, Ulcera 'dc Vulnera Morbos esse negat, contra , quam tum omnes Medici uno ore statuunt, dum ipse Septimo Pathologiae .
ubi de Externis corporis Affcctibus agit, pansim
197쪽
sim testatum reliquit. Non negabit praeterea Morbos esse Catarrhos, Ophthalmias, Ast, mala, Cephalaras, Febres, omnesque alios affectus a fluxilibus humoribus dependentes: At plerumque horum nullus, quamvis generantem Parentem infestet, ad Prolem vi seminis transfertur, propterea quod eorum radix & cauta nequaquam fixa est aut fixae alicui parti inhaeret, ac proinde eorum tinctura Semini omnino non imprimitur. Ad id vero cui tamquam fundamento maxime inn ititurFernelii , Semen a qualibet corporis parte, vel a cerebro, corde & hepate demitti, Sconsequenter partium omnium vires desectusque in scelum transportare; respondeo, Semen formam suam a Testibus vasisque spermaticis accipere: nullae enim aliae partes vim habent spermatopo.ticen praeter Testes& praedicta vasa, quae ad id muneris a Natura sunt constituta. Quod si etiam concedere
tur , ut concedendum non artatror, ab omnibus partibus Semen defluere non inde tamen sequeretur, illud cujusquepartis a
sectiones omneueariimque causas roetui imprimere posse : nou enim necesse est , imo nec probabile, Semen impressiones ullas s Cum transportare, quarum non sint tenaces& fixae radices, corpori a quo demittitur Se men inhaerentes. Caeterum multi sunt morbi facile dissipabiles, nec ulla est pars cor poris quae ejusmodi morbis non sit obnoxia. Non omnes igitur morbi Haereditariam foecunditatem assequunturi neque quoniam
198쪽
Dὸ Morbis Haereditariis. I 9 3
quam plurimis morbis ejusmodi fertilitas inest, eandem in omnibus admittere debemus, ob rationem jam diciam : quod secundo Fernelii Argumento plene satisfacit.
Haec de priori parte sum ciant. Jam de posteriori pauca dicamus , plura in duobus si quentibus Capitibus dicturi. Neseandsm
profecto non est foetus temperamentum diconstitutionem ab alimento quo in utero utebariar non parum dependere, ejusq; alimen
ti infelici beneficio foetum in varios praecipitari morbos, eosque interdum Haereditarios:
Si enim postquam in lucem est edit , jamque robustior iactus, alterius mulisris, utpote Nutricis, vitia & infirmitates contrahit, propterea quod ejus lacte nutriatur, ac proin pterea Medici non Infanti, sed Nutrici medicamenta praescribunt, ut lacte expurgato puris S salubribus infans vescatur esculentis; impossibile, si qui fuerint efectus effatu
digni in nutrimento quo toto gestationis tempore frueretur, dum adhuc tenellus esset.& veluti malliuscula cera quamlibet impres sionem facillime recipiena, quin in eos delabatur, eisque per aliquod vitae tempus, si non
per totam, infestetur, donec vel alterius ali menti, vel aetatis, vel aeris, vel medicamentoru virtute prava illa dispositio prorsus abigatur, Sc nova coni itutio introducatur. Est autem animadvertendum , Sanguinis vitium quod morbos causat haereditarios sanguini inesse oportere ante viscerum , paren chymatum , solidarumque partium 'consormationem 3 nam si post quartum I acou-
199쪽
a conceptione mensem, quo tempore ultima partium conformatio absolvitur , laetusque moveri incipit, impuritas morbosa sanguini accesserit, non adeo fixascet ut semina infige- re valet, ut Ienax morbus dici mereatur qui inde consurgere potest, quamvis quaedam in . minboI proclivitas inde enascatur, quae non nisi magno labore amovetur, modo impuritas magna sit, & faeculentae ac tenacis naturae,
quae non sit facile dissipabilis. QOd si vero
velante conceptionem , vel primis conceptionis mensibus, fixa aliqua morbositate . sanguis maternus inquinatus sit, eandem certe morbositatem mater foetui communicabit, morbusque consurget Haereditarius. Haec omnia Fernelius concedit s Calculum tamen, Arthritidem.&. Epilepsiam Sanguinis vitio a Matre in Sobolem transforri negat. Sed quae ratio diversitatis i nulla ceris te. Nam si fluxiles minusque permanentes Sanguinis impuritates in Liberos Mater transfert, multo magis stabiles & fixas. Sed haec fusius tractabimus in resutatione eorum qui nullos morbos Irbitrantur fieri Haeredita- ris,nisi beneficio Seminis.
200쪽
dreas Laurentius, Henrici Quarti GaIlorum Regis Consiliarius & Medicus ordinarius, di quondam in Monoeliens Academia celeberrimus Professor , Lib. 8, Anatomiae, Quaest. quinta; nullos morbos vitio Sanguinis Haereditarios fieri asserit: ubi Peripateticorum Opiniqpem improbans , qui muliebre semen in ecundum esse volunt,sic urget. Sed quid de Haereditariis morbis re spondere queant κε n video : Arthritica amthritieum, uilestiea epilecticum, in Calculo- fa calentosum gignit, non Sanguinis vitio,quis enim Sanguinem menstruum fluuiarum par tium Idea in se continere unquam dixit' Impurus quidem Sanguis debilem m mονusum faetum reddet: fe renibus ealculosam, arthri
licis arthriticam dipositionem inprime refuhoe Semini, qκod fatalem in se moriendi vivendi necesstatem continet , es concessum
Idem etiam asserit Ouaestione nona ejusdem libri, in confutatione opinionis Mercurialis de causa Variolarum. Haereditarii, inquit. omnes morbi non nissper Semina liberis eommunicantur. Addit ibi sem, diathesin illam quae in posteris multiplicatur,debere inhaere