Examen diatribæ Thomæ Willisii, doctoris medici, & professoris Oxoniensis, de febribus. Cui accesserunt Historiæ aliquot medicæ rariores. Authore Edmundo de Meara, Ormoniensi Hiberno ..

발행: 1667년

분량: 250페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

1o6 De Morbis Haeredituriis.

non habeant tincturas. Salis atque etiam Sulphuris fixi energiam in morborum trans plantatione, similitudine a Plantarum radiis cibus 8t seminibus ducta, sic probat. Si, inquit, Plantarum radices vel semina tranf- plantes, facillimὸ novas agunt radaces re- germinant, adeoque novos edunt fructus, quod neutiquam siet de floribus aut foliis, in quibus aut Mercurius volatilis, aut Sulphur evr oleum volatile femen habent. Sal autemsixus perpetu3 in radice continetur , in quibusdam caulibus m surculis medullosis, Sul- phar Dum in femine: qaapropter ex his transplantantur omnia vegetabilia ; at a Mercr. rialibus , quae facilὸ eoanescunt, non iιem; quemadmodum nec a Sulphure volatili praediiis , cujusmodisunt flores, er nonnullorum folia. .

CAPUT VII. 'De Trincipiis C micis Sententia

- uthoris. .Hῆς quae exstμercetano de rerum Principiis Morborumque Causis retulimus, quod ex Hippocratis, Arso tuis aut Galens monumentis non sint deprompta, tanquam inania & absurda doctissimi quam plures, vulgares plerique omnes tam Medici quam Ρhilosophi, rejiciunt, necnon e rum nonnulli scriptis aculeata virulentia re fertis in eundem uuercetanum adiMvae Spa-

212쪽

De Morbis Haereditariis. 2O7oricos immaniter saeviunt. At ego, ut libere quid sentiam fatear, quamquam Veterum , praecipue Hippocratis & GaIeni in Medicina, Aristotelis in Philosophia decretis semper fere insistendum , ab eorumque doctrina rarissime recedendum firmiter teneam; negare tamen non audeo, ejusmodi

substantias seu principis hypostatica , quae analogia quadam Sal, Sulphur & Mercurium

repraesentant,in omni corpore mixto reperiri. Et miror profecto qua fronte quisquam experientiar scientiae omnis & cognitionis inventrici repugnare praesumat, nisi pro ratione lassiciat, multos & pudere & pigere

quidquam de novo admittere, quod confir malae eorum opinioni adversetur , a qua nὸ latum quidem unguem recedere sustinent, ne prius non recte sapuisse videantur: mulistos tanta cum fatuitate, ne dicam Idololatria,

Hippo ratem, ristotelem & Galenum venerari videas , ut quicquid ab illis non dictum, non dicendum ,quicquid ab illis incognitum,

non cognoscendum putent. Sed quam longe decipiantur ex eo constat, quod ipse GaI

nus , Hippocratem & Aristotelem multis in locis redarguat : quodque Artium singularum Medicinae maxime ambitus ita sit infinitus , ut Remo a mundi orgine ad hunc unque diem omnia quae in Arte ulla cognitu sunt necessaria perfecte 3c usquequaque eo gnoverit. Nulla praeteriit post Hippocratem mundi aetas, nullum lustrum , nullus fere annuo, qui aova experimenta Therapeuticae

213쪽

Σ o 8 De Morbis Haeredituriis.

inserv ita niti protulit, quo u quaplurima a Mulierculis & Idiotis casu & fortuito fuerunt in vetita. Quid igitur aetrum ingenioses Medicos εχ Philosophos , ratione, diligentia& quotidiana experientia ducibus, antiquorum monumcnta multis ditasse documentis. multis ad auxisse incrementis Equidem si Hippocrathsalenin Aristotelis manes corporibus quae olim induti erant re unirent ur, Min terras revocarentur, animo obstupvscerent & magnopere gestirent artem Medicam 4 tot hodie ornamentis illustratam conspicere, tot novis inventis ditatam , tot mirificis operationibus locupletatam , quae eorum tem

poribus 8c multis post seculis in Cimmeriis

erant tenebris sepulta. Galenus, i de Simplicium medicamentorum facultatibus , c. I 8. diversis in aceto substantias agnoscit, partes scilicet alias calidas, alias frigidas, quarum separandi artem ita deperibat, ut pro ea comparanda omne ubi re labores, omnibus objici periculis se promptum N paratum dixerit. Quod vero Galenas tanti aestimabat,& tan wpere callere exoptabat, nullus jam vel trimestris Chymicus ignorat. Asserit Ari stoteles myrrham, thus Scaetera quae lacrymae appellantur, terrea csse, &quae ejusmodi sunt, negat exhalare, cum non liquentur: quare in .ejusspinione illorum destillatio trustra tentabitur; quod falsum esse experimur, cum ex omni mixto aqua destillari posse videamus,lichi in majore copia ex uno, in minore ex al-turo, pro diversa cujusque natura. Non sunt

' igitur

214쪽

De Morbis Haereditariis. 2 Oigitur Veteres usque adeo suspiciendi, ut nihil illis adjici, nihil adimi posse videatur; neque Neotericorum In vesita ideo rejicienda, quod Veteribas fuerint incognita. Sed hic duo Misochymicorum argumenta removere decet. Clamant primo,spagyricos, Sal, Sulphur & Mercurium rerum Principia. astruentes, negare oportere tum prima omnium Principia,MG riam, Formam & Privationem, tum quatuor Elementa, Iguem, erem, sequam & Terram, ex quibus unum inqUdque mixtum componitur, & in quae ultimo resolvitur. Omnia ergo; inquiunt,& Peripateticae Philosophiae & Dogmatica

Medicinae fundamenta destruunt , convel .luot di evertunt. Huic quidem calumniae non levem occasionem praebuit Chymistarum quorundam ignorantia.& proterv tas, qui Chymicorum Principiorum cum Aristotelicis consensum & conformitatem vel nesciebant , vel dissimulabant. Doctiores vero & prudentiores Spagyrici admittunt Aristotelica Principia, Materiam . Formam Ze Privationem, quae vere prima sunt generationis coryorum principia, sed noetica solius quam hypostatica. Admittunt δρquatuor Elementa , cum Quatuor prima

rum Qualitatum conjugationibus , in quae, ut in priora , Sal, Sulphur & Mercurius resolvuntur: ) haec, inquam , ut Principia agnoscunt, sed non proxima , & in quae si fiat resolutio , omnes mixti virtutes & proprie tates intereunt, ipsaque tamquam in nihilum

215쪽

rio ' De Morbis Haereditariis.

evanestentia amplius non apparent. Praeter

autem duo haec Principiorum genera tertium agnoscunt, proximum & sensibile, tria nimirum illa, Sal, Sulpstur & Mersurium, ex qui bus proxime mixtum unumquodque componitur , quaeque ab invicem chymich Ω- parata manifeste sensibus apparent, de mixti

virtutes omnes integras conservant.

Vociferantur praetere, unumquodque mixtum obsque ullius artis ope in constituentia Principia resolvi posses Chymicorum vero Principia non nisi Chymica analysi di Vulcani ministerio e mixto extrahi, ac proind' inmixto non contineri, sed ignis potius effe- .ctus quam rerum Principia dici debere. Vociferari. sane hoc , non ratiocinari: falsum plane lupponunt: separantur sine Artis auxilio Principia Chymica, quamquam id vix appareat, tum propter reselutionis illius tradita. tem, tum propter Sulphuris & Mercurii vo- latilitatem, quae ideo in naturali resolutione una plerumque a Sale sub fumi vaporosi specie secernuntur. Αt dubium non est quid in principio resolutionis solus fumus seu Mercurius,vel cum minimo saltem Sulphuris admixto, egrediatur ; deinde Sulphur , Suem inter crassas farces relinquens' Cujus rei non -alia opus est de Ronstratione quam ipsa C hymica resolutione: cum enim Ars nihil aliud fitquam Naturae simia.& imitatrix , qui posset illa Principia ex mixto separatim extrahere, nisi in mixto continerentur , & natura sua ab invicem separabilia forent Continen-

' tur

216쪽

De Morbiis Haereditariis. 2 II

tur profecto in mixto , & non caloris aut ignis vi de nou producuntur. alioquin sequeretur ex mixtis omnibus aequalis magnitudinis aequalem Salis copiam Chymico igne extrahi; quod est contra experientiam: QuaΘdam enim corpora plurimum prebent Salis, parum Sulphuris, alia plus Mercurii.

. CAPUT VIII.

De C mica Fathologia Sententia Authoris. OVi Chymica rerum Principia ne

gant, Spagyricam etiam Pathologiam & Therapeiam cane pejus &angue, ut dicitur, abhorrent, non secus ac si Dogmaticam de Affectuum causis, natura &cum Doctrinam landitus everterent. At sanὸ qui rem penitius.perpendere volet,utriusque Sectar Dogmata non usque adeo inter se dis crepantia comperiet: imo ex elegantibus &artificiosis Spagyricorum topiariis multos salutiferos flores depr9mptos ingentem incultioribus Dogmaticorum horti splendorem addidisse intelliget, ita ut Hermeticam

Scholam Dogmaticae augmentatricem po-' tiusquam evertricem judicet. Eadem enim

medicamenta tum Dogmatici tum Chymiciministrant; .sed ab his magis pura , minus cruda & crassa , 8c ad operandum emcaciora effecta exhibentur: quod cum DogmaticO-

217쪽

rum nonnulli suo paruim sesici in multis pervulgaria remedia medendis kccessu animad-Vertcrent, in Spagyricorum Gaetophylacium excurrere, 'indeque varia furtim delata Medicamenta suis agris propinare, suisque Scriptis inserere coacti sunt. Fonsantis , quamvis acerrimus Papaeelysarnm hostis, ut patet ex iis quae 3. Method. gener. Cap. r. aliisque in locis scribit) in praxi tamen ad Chymica Medicamenta multoties recurrit, Ad Pulmonuiniarctum tabellas praescribit ex floribus Sulphuris di Saccharo in aqui Tu stilaginis soluto. Contra eundem affectum aquis & eclogmatis pectoralibus oleu Sulphuris admiscet. In Hepatis & Lienis obstruclionibus Croco in Martis di Cremorem Tartari exhibet. Ad Ε- pilepsiam tollendam aquas chymice distillatas ex Granio humano & radice Paeoniae; Salem item Paeoniae & oleum Vitriisti laudat. Rinodaeus pariter Medicus Parisiensis, licet in . Institutionum pharmaceutiostrum Lib. 2.Cap. α. praeparationes Chym cas Depe satius scire quam experiri dicat; eodem ipso Capite Chymicorum remedia a Pharmacopolio non ab leganda censet, eoru aeque multa ad contu

maces sol ndos affectus eximiς esse virtutis ait. Et ejusdem libri Cap. 13. de Extractis in hunc modum scribit. Ejusmodi Extractam parva mole vires habet eximias ; illiusque 'drachma non minopis est escaciae quam uncia meditamenti toti sua substantii crastore exhibita : solent ver3 his Extracta dari quorum nauseat Ventricatus super Pharmacopae ori Medi-

218쪽

Medicino. Iibus ae x verbis colligere licet, vel ipsorum Dogmatico im confessione

Chymica medicamenta communibus Pharmacopoeorum praeparationibus gratiora, tutiora & essicaciora esse. Wec erus denique, celeberrimus Schola: Dogmaticae alumnus, innumeras habet in suo Antidotatio descript iones, & Spa gyricos extrahendi modos di-Versorum Salium aperientium,de tergentium& purgantium, diversorumque Liquorum, tam Sulphureorum quam Mercurialium, herbarum, florum, seminum , radicum, aromatum, aliarumque rerum vegetabilium ; quae omnia singula olea, sales & aqueos spiritus , Plurimorum morborum propita esse specifica remedia testat ur .Hanc autem essicari. citatem Chymica inedicamenta non aliunde quam ex laboriosiore , magisque artificiosa praeparatione acquirunt. Sunt enim eadem

ut ante dictum) quae Dogmatici exhibent. Quod ad Therapeiam ergo attinet, insolis medicamentorum praeparationibus Chymici, saltem prudentiores, a Dogmatici; diia. ferunt. Neque sine majus est eorum in Pa thologia discrimen. Non inficiantur Herme aici quatuor dari in humano corpore Hum res, Sanguinem, scilicet, Pituitam, Bilam &.Melanchol iam , eosque variis cum suis . tum insitis tum acquisitis , qualitatibus infinitorum morborum causas esse: morborum au- 'tem producti opem non ipsis Humoribus quatenus Humores sunt, sed quatenus insebat, Sulphur ec Mercurium continent, attribuendam

219쪽

ai Do Morbis Haereditariis.

buendam unt: morbificas siquidem quali. tates la qualesosique alias non ab Humori--bus, sed a tribus illis Principiis procedere volunt. Nec assertio ratione destitui videtur: quandoquidem humiditate omni vi caloris evaporata, Sal remanens pristinas servat virtutes & qualitates, quas si ab humiditate accepisset, una cum humiditate perdidiset. AD serere ergo hypostatica illa principia ex quibus constamus esse morborum clusas , non est absurdum, neque Dogmaticorum doctrinae Pathologicae mullium repugnat.

Te morbosae Haereditatis Causii Sententia Authoris. IN Haereditario Iure quod in Morbis reis

peritur describendo , ejusque Causa enodanda, solum seuercetanum, ex omnibus quorum Scripta vidisse mihi contigit,laudem Dromeruisse arbitror. Cum enim Medicina Practica sit Scientia, non Speculativa. ejusque ginis sit opus, non Contemplatio ue ita Medicum dc M orbis disserere decet, ut omni ejus discursus ad Curationem tendat, easque. Oportet rimari morborum Causas, e quibus Therapeutica aliqua Indicatio desumi queat. . At sive Sanguinis, sive Seminis , sive utriusque vitio morbos fieri Haereditarios dica

220쪽

Morbis Haereditariis. 2Is

mus, nulla inde Indicatio elicietur, nisi quid sit vitium illud, quo mediante & Semen &Sanguis haereditariam foecunditatem morbis imprimunt, detegamus. Solus Quercetanus, quod sciam, generale ejusmodi vitium assignavit; Sal scit . fixum, de cujus natura quicunque participant morbi ad Posteros pervenire solent. Nihil tale nobis a Dogmaticis patefactum , Vix re ex eorum DCis

etrina tale quidquam elici potest : 'uandoquidem enim morbos fere omnes morbificasque qualitates ab Humoribus dimanare contendunt, & morbi cujusque Haereditarii causa fixum quid sit 8c terrenae naturae , non quoad qualitates primas, Siccitatem & Fri- .gus,sed quoad soliditatem fixamque substantiam , Humoreis vero nullum praeter Melancholicum terrenum illi agnoscunt; ex eo- ' rum sententia inferri posset, morbi omnis Haereditarii causam eme melancholicum humorem. Caeterum ipsi concedunt unum morbum Haereditarium,verbi gratia, Arthri iidem, aliquamo sanguineum esse, aliquando biliosum, aliquandΘ pituitosum .aliquando, sed omnium rarissime, . melancholicum. Quae igitur vera sit radix morbosie Haereditatis ex Dogmatica Ρathologia vix intelligitur. Nos ergo , ut duabus primo propositis Quaestionibus tandem respondeamus, cum uuercetano dicimus, Sal morbosum morbosiae Haereditatis causam esse, nullumqs morbum fieri Haereditarium qui de natura Salis non participat, ac proinde morbos in specie haeredi

SEARCH

MENU NAVIGATION